Vaticana confessio beati Petri principis apostolorum chronologicis tam veterum quam recentiorum scriptorum testimoniis inlustrata opera et studio Stephani Borgiae ..

발행: 1776년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

per praodictae virginistri ancndi praeparabant hospitfia. Cumisque Romam perve uissent, prolatis can talabris cuin ardentibus cereis, ceterisquς xeniis praetariatae virginis, posuere euncta ad Beati sepulcrum Petri i & finitis Dei secretorum ministeriis ad templum Beati ven crunt Pauli, indeque locaeircumeuntes Sanctorum suarum gratia orationum , ad Apostolorum Principis reversi sunt domum. l . l

- . 1

162쪽

MONUMENTA

a .i . . . . . . .

SAECULI V.

. eu inus, ilipponensis Episcopus, ad Deum abiit an. 3α-iu AI In Epis. 23 1. ad Madaurenses n. 3 .rim. 2 . plag. 8 4 L.

c Videtis certe simulacrorum templa partim sine repar tione collapsa , partim diruta , partim clausa , partim in usus alios commutata r ipsaque simulacra vel confringi , vel incendi , vel includi , vel destrui r atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro si inulacris populum . Christianum persequebantur , victas & domitas , non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis, de contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant , impetus suos Iegesque vertisse , & imperii nobilissimi eminentissmum cubmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate, supplicare. In Enarratione in Psqq. n. 23. m. q. Opp. pag. 393. V netiis I73O. Intelligite etiam filias regum , civitates , quae crediderunt in Christum, & a regibus conditae sunt: de a Iomibus eburneis, divitibus , superbis , elatis . Filiae regum delectaυμ runt te in bonore tuo et quia non quacserunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum . Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli in quanto ibi ostendo memoriam Petri . In Petro quis onoratur, nis ille de mcius pro nobis 8 Sumus enim Christiani, non Petriani . Etsi nati per fratrem defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago , ecce aliae de aliae civitates filiae regum sunt; & delectaverunt regem situm in honorem ipsius; .& ex omnibus fit una quaedam regina . . . o

163쪽

Nescitis quia contemtibilia mundi clegit Deus, di e

quae non sunt tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuen tur De stercore erectus Petrus, & Paulus ν & cum occidorentur , contemnebanturi modo iam saginata inde terra is,

exsurgente segete Ecclesiae , ecce quod est nobile & praecupuum ita mundo . & Imperator venit Romam , quo festinat tad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris Τ Sicut

enim crassitudo terrae disrupta es super terram , dissipata sunt

juxta infernum osa nos . In Sermone a*6. in Natali Ayosolorum Petri O Pauli eap. s.ct seq. Tom. I. Opp. pari. a. pag. II99. Venetiis I 73 I. Iacet Petri corpus Romae, dicunt homines; iacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae , aliorum sanctorum Martyrum corpora iacent Romae; & misera est Roma, & vastatur Roma , assi igitur, conteritur, incenditur γ . Tot stra

ges mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium ; ubi sunt memoriae Apostolorum Quid dicis Ecce hoe dixi, tanta mala Roma patitur, ubi sunt memoriae Apostolorum Ibi sunt, sed in te non sunt: utinam in te essent, quisquis ita loqueris , quisquis ita desipis, quisquis vocatus in spiritu carnaliter sapis .... Quae modo semel arsit, inter sacrificia Christianorum , iam bis arserat inter sacrificia Paganorum. Semel a Gallis sic incensa est, ut solus collis Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam saeviente an fluente, is eundo igne Roma flagravit. Iussit Nero imperator ipsius RG.mae . servus idolorum, interfector Apostolorum, iussit , &incensa est Roma. Quare putatis Τ qua caussa Homo elatus, superbqs, & fluidus, deleetatus est Romano incendio. Vide. m. inquit, volo, quomodo Troia arserit. Arsit ergo sic scimet, bis, tertio. Modo te quid delectat contra Deum strido.

re, pro ea quae consuevit ardere 3 Sora, a) Hxbitus est sermo versus piam urbem ab Alarico Rege G finein sorte acini AI o. post ca- thorum .

164쪽

Sozomenus, patria Palaesinus , an. 44 o. obtulis Historiam suam Neodosis Iuniori IN. In Lib. s. His.Eccles cap. 9. pag.3 I. Augustae Taurinorum r7 7. de urbe Roma ab Alarico Rege G

thorum capta ct depraedata an. I . haec narrat.

Non multo post Alaricus, cum Alpes occupasset , locus est sexaginta circiter stadiis distans Ravenna , cum Imperatore sermones habuit de pace. Sarus vero quidam natione Barbarus , rei militaris peritissimus, qui trecentos plus minus milites circa se habebat, sed fidos imprimis ac bellicosos, currita ob priorem simultatem suspectus esset Alarico, foedus inter Romanos & Gothos haudquaquam e re sua fore consideravit. Itaque cum suis repente irruens, quosdam ex Barbaris intemfecit. Quam ob causam ira simul ac metu percitus Alaricus,

eadem qua venerat via revertitur. Et Romam iterum obsessam

proditione cepit: suisque copiis permisit, ut singuli quantum

possent, Romanorum opes diriperent, & universas domos deis praedarentur. Ob reverentiam tamen erga Petrum Apostolum, Basilicam, quae circa illius tumulum magna est & spatiosissima , inviolatam esse jussit. Atque haec res impedimento fuit nourbs Roma funditus interiret. Nam, qui illic servati erant, quorum ingens fuit multitudo, urbem denuo instaurarunt. Memoratu dignum es quod Paulus Orosius lib. 7.cap. 39. Romanae Historiae litteris eo gravit de eodem Rege Alarico,qui an. AI o. urbem ingressus ut eam depraedaretur, pepercis SS.Apostolorum basi. sicis, ct earum rebus pag. 173. Lugduni Batavorum I 738.

. Adest maricus , trepidam Romam obsidet, turbat, irrumpit : Dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca, praecipueque in sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Baasilicas confugissent, hos in primis inviolatos, securosque esse sinerent ι :Tum deinde in quantum possent praedae inhiantes, V a a sanis

a) Roma barbarorum irru- iam praebuit, ut a Paganorum Ptione an. Io. sub Marico ever- contumeliis Christi fidem tuereissa S. Augustino initiendi praeel tur. Inquit autem S. Doctor lib. I. usimo de civitate Dei libros eausis cap. I. - non etiam ius Remani

165쪽

a sanguine temperarent . . . Discurrentibus itaque per Urbem Barbaris, forte unus Gothorum ., idemque potens &Christianus, sacram Deo virginem iam aetate pr celam , in quadam ecclesiastica domo reperite cumque ab ea aurum argentumque honeste cxposceret, illa fideli constantia esses, apud se plurimum , & mox proferendum spopondit, ac printulit. Dumque expositis opibus 4 adtonitum Barbarum magnitudine & pondere ac pulchritudine, ignota etiam vasorum

qualitate intelligeret; Uirgo Christi ad Barbarum ait : Haec Petri Apostoli lacra ministcria sunt. Praesume si audes, de fa,cto tu videris. Ego quia defendere non Valeo, neque tenere audeo. Barbarus vero ad reverentiam religionis, timore

Dei & fide virginis motus ad Alaricu in per nuntium hace retulit: qui continuo reportari ad Apostoli Basilicam universa, ut erant, vasa impetravit; Virginem etiam , simulque omnes, qtii se adiungerent Christianos, codem cum defensione deo duci . Ea domus a sanctis sedibus longe, ut ferunt, & medio interiecto Urbis aberat. Itaque magno spectaculo omnium.

disposita per singulos singula, & super capita elata palam au.

risti nomini infensi sunt , quibus paucorum , qui adfuere , raritas de

propter Irisum barbari pepercerunt λ monstramis: σ cordi meo multum tri- Testantur hoc martyrum Iora , re basi- stitiae intulit, o plurimum timoris licae .apostolorum , quae in ipsa υ incubsit . miniam enim periculum en, flatione urbis ad sie confugientes esse homines ingratos Deo : σ per obI Dos, alienosique videlicet Paganos mionem beneficioram eius , nec de com Romae adhuc degentes recepe- rectione compungi, nec de remissionerunt. Ob tantum beneficium an- laetari Pudet dicere , sted neces niversariam gratiarum actionem Ie en non tacerer plus impenditur dae- Romae institutam memorat S.Leo moniis, qκam Apostolis . oe maiorem Magnuq in sermone in octava , obtinet insana spectacula frequentiam, Apo stolorum Petri se Pauli. Eius quam beata Mar ria . Quis hanc ur haec verba su it : liriosam devo- bem reformavit silutit quis a captivitionem . dilect1simi, qua ob diem a late ei uiri, quis a caede defiendit i ludus tacti ration s m liberati inis nostrae , Circensium , an cura Sanctorum quo tu istus fidelium populus ad agendas νωm utique pretibus divinae censerae Deo eratias conflwbu, bene ab omni- flexa es stententia.. ut qua merebamae

bus troxime fuisse negleciam, ipsa iram, stem aeremur ad veniam σέ.

166쪽

rea atque argentea vasa portantur, exsertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur .i Hymnis, Deo Romonis , barbarisque concinentibus , pnblice canitur .. Per natiate in excidio Urbis salutis tuba; omnesque etiam iii abdiatis latentes invitat ac pulsatὲl Concurrunt undique ad vasab

Petri vasa Christi; plurimi ctiam pagani Christianis professio.

ne, etsi non fide admiscentur; & per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur , evadant . Quanto copiosius ad gregantur Romani confugientes, tanto avidius circumfuna

duntur barbari defensores , . . M '.

In Vitis v. , a Iohannes Moseo collectis in Prato Spirituali, cap. I 9. lib. Io. edit. Heriberti Rof ridi pag. yoo. Amuerptae r 62 3. de S. Leone Magno haec adnotantur. λCum descendis sci Abbas Amos . Hierosolymam, & PD triarcha ordinatus esci, Venerunt omnes monast torum ere ani Abbates, ut adorarunt eum ψ intcr quos Mini &ego culti Abbate meo . Coepitque Patriarrha dicere patribus t orat: Pro Ine, patres t magnum Enim onus & indolerabile mihi itiivirastum est; sicerdotiique ilignitas me terret immodice . P tri enim & Pauli & sitirilium cst regere rationales animas: ego autem infelix peccator QMd Plus autem quam cetera timeo

ordination uiti sarcinam : nam i inveni scriptiun , quia beati T. mus & aequalis Angelis Papa: Leo, qui Romanorum Ecclesiae praefuit , per quadragintae dies. perseveravit ad sepulcrum Apostoli Petri; vigiliis & orationibus insistens, petensque ab Apostolo ut pro se apud Deum intercedcret, ut dimitteren aur sibi peccata sua. Impletisquo diebus quadraginta , apsin ruit ei Apostolus Petrus, dicens t oravi pro se, & dimissa , sunt tibi omnia peccata tua, praeterquam impositionis manuum : hoc enim solum abs te requiretur , sive bene , i suci,

167쪽

Habet praeterea L Roma J communium Patrum, magistro

rumque veritatis Petri, & Pauli sepulcra. fidelium animas illuminantia . Quorum beatissanu in , ac divinuin par in oriente quidem exortum est, & radios quaque versum diffudit, sed in occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nune orbem universum collustrat . Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt: hic bonorum vestrorum est apex . At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ca sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit. S. Leo Magnus R. P., ex hac vita ad caelestem migravit am46 I. In Serm. q. cap. q. in Annivers. die acu t. suae Com. I. Opp. pag. I 8. edit. Balleris. Venetiis I7 3.

Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus pra fidium divinitus institutum, rationabiliter & iuste in ducis nostri meritis & dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Iesu Christo , quod tantam potentiam dedit ei, quem totius Ecclesiae Principem fecit , ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, P

cteque disponitur, illius operibus , illius iit gubernaculis deinputandum, cui dictum est: Et tu camersus confirma tres tuos:& cui post resurrectionem suam Dominus ad trinam aeterni amoris professionem , mystica insinuatione ter dixit i Pasce oves meas. Quod nunc quoque proculdubio facit, & manda tum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohorta tionibus suis, & pro nobis orare non celsins, ut nulla tentarione superemur . Si autem hanc pietatis suae curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique praetendit: quam Io magis nobis alumnis suis opem suam dignabitur impende re , apud quos in sacro beatae dormitionis thoro eadem quaia praesedit carne requietat S. Gela us I. R. P., an. 496. e P e vita. In Disola ad Anasasium imp., a glori a B. RetriConfessione, nimirum a tumu- is , ubi eiusdem Aposo rum Principis exuviae requiescunt, Ap sadicam Sedem , Romanamque Ecclesam nullo umguram te

168쪽

νο in fide defecturam nominat. Com. s. Concae Labb. pag. 3 9.

Hoc est f inquii J quod Sedes Apostolica magnopere ca

vel , ut quia mundo radiκ est Apostoli gloriosa .onfessio, nutila rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nains quod Deus avertat , quod fieri non posse confidimus tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori vel unde correctionem errantibus posceremus t Et in Epiuola ad Euphemianum Episcop- Consantinopolita- m. in qua scribis neminem ad Sedis Apostolicae eommunionem se posse admittere , qui Acacia homo non damnaverit. Com. cin

Veniemus f inquit J frater Euphemiane μγ,sine dubitati ne veniemus ad illud pavendum Tribunal Christi ubi J

comprobandum , utrum B. Petri gloriosa Confessio cuiquam eorum , quos regendos accepit , quidquam subtraxerit ad

salutem

Ennodius factus Episcopus Cicinensis an. 4 o. In Libello Ap logetico , quem pro Symmacho R. P., ct pro Palmari Srnodo innocentiam eiusdem Summi Pontificis vindicante elucubratat , Petrum Altinatem Episcopum, qui Romam quidem venerat ,sed beati s soli limina, ct monumentum illius , s uiarum videlicet, non immiserat, inbementer eulpat. Apud Iacobum Simondium Tom. I. p. Van pag. I 637. O I 638. Parisiis I 6 6. Invisis beati Apostoli Liminibus ad usum furoris vestri iam nescius sui advocatur ; & illud quod ex omnibus orbis cardinibus devotos attrahit, positum in vicinitate transitur. - Eccle-

- Euphemianus Fratris nominea Gelasio insignitur,licet esset schi maticus , utpote qui impIicitus communione Aeaeii Episcopi Comstantinopolitani inhaeresia perfidia an 8o. desuncti, tenebatur. Hoc aliisque pluribus exemplis disci

mus non exhorruisse orthodoxos luterdum vocare fratres Christianos etiam a communione exto res . Hunc in rem constanter te in

nuere Romani Pontifices in eorum litteris ad schismaticos, & haereticos Episcopos datis, probatumque fuit, suffragio praesertim Lueae Vadinghi in Congregatione de Propaganda fide habita die 8.

Novembris an. I 631.

169쪽

Ecclesiaruita 'fundamentum adire non permittitur structur mediocris, xunc, spum bonorum Ducitu uin perdidit o radice separniis 6 ὶ . Dicatis forsitan, Apostoli genio decerpiti putatur caeli cavis terrarum locis includi. Tamen quamvis benedictio poscentibus Mbique praetatur, & exigat praesentiam Martyris fidus & devotio supplicantis: negari nod po est, diligenti ac natali solo Q Hus .tribui y 6c maiorem ficetia nia loca impetrare, de quibus ad superna rransitur. Quani fidem allegationi. curationum multitudo iam praestitit , & utimur post obsidinem diabolicam testibus iam sanatis. . Haec licet

per Redemptorem nostrum in toto orbe cclebrentur: est i anen non modica monumenti illius per frequentiam compar

ita nobilitas. , quia per eum, qui hominem mutavit in Ange luin, illustrari potuit natura telluris . Hanc visitatori vestro invidistis gratiam, aestimantes, quia errorum Vestrorum se elator esse desitaret, si reverendae passionis penetralia conti-tigisset. a Locus insignis ad eos re- b His verbis manifestum fit

vinciendos , quibus sacrorum ho- Ennodium existimasse , in Vatica- die locoruin, neque ad vota Ee no , ubi Petri corpus quiescit, preces concipiendas , neque ad ipsum Apostolorum Principem su caelestia beneficia consequenda , stinuise passionem , indeque quasi nullum est discrimen. a natali solo ad superos evolasse .

170쪽

MONUMENTA

SAECULI VI. C Uggestio altera Germani ct Iobannis Episcoporum, Felicis o

ra Dioscisi Diaconorum , ct Blandi Presbyteri, nomine IusAniani Comitis ad S. Ormisdam R. P. anno 12 o. apud Labb. Tom. . ConciL pag. 6 47. Venetiis I 728. Filius vester magnificus vir Iustinianus , res convenien

tes fidei suae faciens &c. quia talis est fervor fidei eius , qui meretur quidquid de Apostolica Sede depoposcerit, & talis est, qui sperat unde & salus animae & fidei effectus accrescat; talibus desideriis postulata competit non negare . Unde si &Beatitudini Vestrae videretur,sanctuaria beatorum Apostolorum Petri & Pauli, secundum inorem, ei largiri praccipite ; & si fieri potest, ad secundam cataractam ipsa sanctuaria deponere, vestrum est deliberare se . Petit & de catenis sanctorum X Ap

a De Sanctaariis alibi agemus, pavimenti interius dimittebantur. nunc de cataractis. Non unica ted ut propius sacrum loculum con- duae ad B. Petri sepulcruin cat tigerent, ideoque ad alteram caractae exstabant, hodieque super- taractam . Mos quoque fuit vas sunt. Altera cellulam superiorem carbonibus , & thure plenum in claudebat,altera in pavimento ip- labro huius secundae fenestellae fius cellulae muniebat senestellam, appendere , quod clavus aeneus quae adhuc visitur . sub qua in , adhuc ibi superstes manifestum fa. hypogaeo sacratissimum corpus cit. Liber Pontificalis de Leone est conditum. cataractae vocaban- lII. narrat pag. 282. TOm. a. quae tur , quod eiusmodi fenestellaeis sequuntur: Fecit thuribula Apostoli- firmis porticellis nam firmiores ea ex auro purisssimo duo : ex quibus portae ite appellantur essent prae. unum mihi intus super corpus eius, clusae . Verum aliis Scriptoribus qModnuat libras II. oe alterum, penis frequentius fenestellae, foramina , sans libras II. re uncias 'II quod pro. Milici, seu umbilici dicuntur . San. cedit per stationes . Etiam supra seinctuaria modo intra cellulam , pulcrum B. Pauli Aposton invia seu ad primam cataractam inse- Ostiensi huiusmodi senestella , seu rebantur, inodo per se taliam, foramen exstabat, immo di idem

. a. ritus

SEARCH

MENU NAVIGATION