장음표시 사용
191쪽
xus auctoritate, rerum habenas suscepit. Hunc anno
j, CD LXXII. Anicius Olibrius: Olibriu CD LXXIII.
473 Glycerius sequutus. Anno CDLXXIV. Leo orien 674 tis Imperator ob1jt, Leonemque iuniorem, nepotem ex filia,succes . sorem habuit. Cui paullo pos defuncto, Zeno pater,etsi a Basilisco interpellatus, heres fuit. Iulius Nepos, Occidentis Im perator a Leone maiore dictus, Glycerium purpura exuit. Et ipse 47 3 quoque abdicare coactus, anno C D L X X V. Momyllo Augustulo locum fecit. Quis interim Raeticarum rerum sta tus , desinite & distincte designare in tantis priscorum monumentorum angustijs nemo, generatim conicetiiram capere perficile omnes queant: Nihil ad summum calamitatis & miseriae cumulum defu1sse , cum & Transdanubianis hostibus, &ijs qui in Alpibus proxime nidulati, inde paullatim proserpentes Omnem cis Lycum prouinciam sunt postea adepti, animi insolenti audacia quotidie
augescerent, eorum contra qui Romanis rebus praeerant uires, discordia socordiaque pariter iamdudum attenuatae, ad nihilum prope recidissent. Hinc prouinciae populationes continuae, prouincia lium qui sibi uel fuga uel munitionibus minus consulerent, captiuitates & mortes, freque tes cum hostibus pactiones, iniquae, foedae, calamitosae, ad eorum libidinem ratae irritae. Ab Eugippio profecto istorum temporum aequali, Norici & Raetiae quae trans Lycuest, aerumnae uix credibiles narrantur: At in dubium nemo uocet aeque deploratam cis Lycum condicionem fuisse. Nam cum At manni , quorum tunc in his oris reges Gibuldus & Chunimundus, Raetiam ulteriorem ad usque Quintana & Bataua , quin & longe dissitum Noricum perpetuis incursionibus turbauerint, pleraque oppida coeperint, capta diripuerint, quod Eugippius in describenda uita S. Seuerint, qui illis tunc populis in tanta rerum caligineramquam propitium udus assulsit, commemorat, fieri non potest ut citerior haec prouinciae pars, Augustam coloniam circum, Ale mannis hostibus proxima, quaeque eos sinu quodammodo contineret , non miserrime habita , innumera barbarae crudelitatis exempla experta fuerit, prohibete quippe nemine. An-476 no CD LXXVI. Odoacer Rugus Iornandes auctor)Turcilin- .gorum Scyrorum, Herulorum instruinis copijs, Momyllum potestate exuic, priuatamque uitam adegit uiuere, ipse primus Italia Rex appellatus est. Quo nomine Raetias quoque, qua Romanis ad
192쪽
b C parde Pant,rexisse in te agi mus, nam Theodericus eius postmodum i uccessori la rum etiam adijt postessionem. Alemanni sub eos dies Ra:ticis Noricisque populationibus minus oblaturati, cum Italiae partem pervasissent, a Childerico Francorum Rege , & Odoacre siue Rugo i siue Saxonum quodam regulo, quod Gregorius Turonensis sentit, uitisti sunt Theodericus autem anno CDLXXXIX. Italiam Zenonis auspicijs aggressus, Odoa em 89 ad Sontium primo, seeundὁ prope Veronam uicit, quemadmoducas . iar n. a Cassiodoro proditum qui huic bello per aetatem intereste potuit. Post iteratam victoriam Veronam illicὰ ,pauore ciuibus constirnatiscus Invadit, uti Paulus diaconus retulit: Et quam uerisimile est, Vςro γη CO nensis cognomen tunc vulgi appellatione nactum, quod hanc primam Italic*Iur' urbium , maximum ad reliqua momentUm , Ο
cupasset, Enocliui ζο credo in panςnrico illum alloquutus, Vereonam tuam dixit, Anno CD XC. Odoacer ad Abdua 49o
tertio uictus. Quartulanno CD XCI. noctu Rauendi 491 Da erumpens,cu arcta Obsidione premeretur. Zenone interim mortuo, Anastasius in oriente Imperator appellatus est. Ra hiennate autem sis dione in annu CD XCIII. extracta, Odoa- 93cer Italiae imperium, icto foedere cum Theoderico communicauit.
Thcodericus sius deprehensis collegae insidijs, quod credi uolebat,
suo impatiens ςonsortis falso calumniam intendit,odoacrem pau
i cis interjς iis qj hys sustulit, & Gothorum in Italia Regnum prin
ceps constitint. Anno CDXCIX. Sigebertum se- έρρquimur Cludoueus Francus, Alemannorum Rege caeso, gentem difficili dei cruent* pugna Micit, ςum rebus suis iam inclinatis, acie illustri edito uoto restituisset, Christo enim quem Crothil dis uxor coleret, uictor nomen dare psyllicitus, Christi praesentem opem ex Gr g si pertusum. Neqqci t men, quod plerique Grςsorium parum cautς interpretati existimant, uictoriae Alemanni Omnes cesteret ex PIO- copio quippς uidimus, Alemannos Iustiniani adhuc aetate liberos, di ut huic quantum quisque volet tribuat, illud certis testibus compertum, quod paullo post ex Agathia uisuri, Theoderico quosdain praeo. G.M. fuisse subditos. Nam quamuis i in Procopius quam Agathias in- ..ih. hι. i. finite de omnibus scripserinis nisi interpretes fallunt rerum tamen diuersissimarum natura cogit utrumque finitu de aliquibus accipere . Theoderico paruere qui R*tiam incolebant, Sc in uicinia si
rasic qui Danubium praetexebant nonnulli: Clodoueo, tum ij quii cis
193쪽
cis Rhenum in Gallia Argentoratensem tractu occupauerant scuius rei multa sunt indicia) tum, si quid coniecturae in rebus dubijs licet, qui proximam Thuringis oram tenebant, quam Franconiae eo nomen accepiste credimus, non nescij quas nugator Hunibaldus huius uocabuli occasione fabulas obtrudat) cum antiquae Sue uiae & Alemanniae pars fuerit; In ter utriusq; autem Regis ditionem prioris libertatis reliquiae supereste potuere. Sed aliorum quidem nobis ratio praeterea non habenda , de Theoderico Agathiae uerba dilucida sunt, Hos nimirum Alemannos) Theodericus olim Gothorum Rex, cum totius Italiae potiretur imperio, tributarios fecerat, si rgentem han subegerat uniuersam, a ae quomodo intelligencti sint diximus . At isti rursus in duplici disserentia; Partim ultro se in Gothorum clientelam dedere, quo a Francis horum patrocinio tuti agerent, quod ex Theoderici ad Clodoueum epistola perspicuum, Iuregratiae merentur euadere, quos ad parentum uentrorum defensionem respicitis confugisse. E iote illis remissi , qui nostrisfinibus celantur exterriti . Mox, Et meis petitionibu atisfecisse uideamini, nec sitisse liciti ex illaparte quam ad nos cognoscitispertinere. Partim cum hostilem impressionem fecissent, bello uicti in Italiam translati, quod Cassiodorus & Enodius ostendunt, hoc modo Cassiodorus, Addi-rur Alemannorum nuperfugata urreptio, quae in primis conatibusui cprobatur oppressa, ut simul aduentum suum iunxisset exitum , quasi
salutari erri execatione purgata quatenus male praesumentium vii dicaretur excessus, s V siubiectorum non omninograssaretur interitus. Sic uero Enodius, Euid quod a te olemanniae generalitas intra Italiae temminos Aine detrimento Romanaepossessionis inclusa eu cui euenit habere Regem postquam meruitperdidi . Faesa est Latiaris custos Imperi emper no trorum populatione rasiata. Cui feliciter eqsit fugisse patriam suam , namsic adepta edi seoli nostri opulentiam , adquisita est ijs quae nouerit ligo ibus tellus adquisere. Atque hanc irruptionem & uicto- o 6 riam in annum D VI. quo numerabatur indictio XIV. incidisse, alius Cassiodori locus perstasit, Illiu disii , Sueuorum incursione uastatis Mum decimae quintae Indictionis frenitas Regalis indulsit: Alemannos in Italiam translatos per Noricum iter tenuisse, Theoderici ad Noricos edictum, Praesentibus decrevimus institutis , ut Alemannorum boues, qui uidenturpretiosiorespropter corporisgranditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt , commutari uobfum liceat, minores luidem membris sed ido'eos ad labores: ut 6 θ illorum profecti a- A a x nioribus
194쪽
uioribus animalibus adiuuetur, o uestri agri armentis grandioribus inse Iru ntur. Quibus porro limitibus Theoderacus Alemanniam siue sueuianva Raetijs distinxerint, certo constituere nunquam potui : Credibile uisum Sueuiam aut Suauiam ut plerique codices habent , appellasse tum quidquid eius regionis in Germania magna possidebat, tum portionem aliquam Ramcae proumclae, quam ct
ca Danubii sontes & in Alpibus Alemanni dudum inuaserant. Id plane constat, diuersos Raetiae cla Sueuiae Raectores praesecisse, scribes Vniuersisprouincialibus capillatis,defensoribus oe curialibus Suauia con sistentibus, Fridiladum eis quendam praefecit niuersis item possessoribus in Suauia constitutis Seuerinum aut Seuerianu Comiatis quoq; Gothorum in Sueuia & Vicedomini meminit, sed ex se mula Comitiuae intell1gimus hos Comites Gothos ratum spectasse, ut inter duos Gothos soli ius dicerent, inter Gothum & Romanum collega Romano adiuncto , ceteroqui in prouinciales imperium non haberent. In priori autem epistolae praescriptione, prouincia les , defensores S curiales qui sint, in promptu, Capillati fortasse non adeo: etsi promisia caesarie Germani olim prope omnes, & in his Sueui , Capillatos tamen absolute dictos non reperio, neque huc quidquana pertinent populi circa Liguriam, quos Plinius Ca
pillatos non tam nominat quam cognominat i cx IOrnande ergo interpretatio petenda, qui Ostendit eo uocabulo Gothorum uulgus significari, ait Dicendum sacerdotes apud Gothos in stituisse,Pileatosque appelliae, reliquam uerogentem Capillatos dicere iussit, quod nomen Gothi pro magno stipientes, adhuc hodie fluis cautionibus reminiscuntur, Raetijs proprius Dux datus, quem cum procuratione rei militaris iurisdictionem quoq; exercuisse, ex Formula Ducatus Retiarum , quae apud Casliodorum legitur, & quam totam ascribere operae duximus, potest intelligi, Quamuis Spectabilitatis honor unus esse uideatur, neque in his aliquid aliud nis tempus leat anteferri, tamen qualitate perpensa, multum his creditum uidetur quibus confinales populi deputantur. uia non e i tale pacatis regionIbus ius dicere, quale, pectis gentibus assiidere: Vbi non tantum uitia quantum bellasuspecta sunt,ne olum uoxpraeconis in nat sed tubarum crepitus frequenter Insultat . Raetiae namque munimina sunt Italia, uest claustra prouinciae. Luae non immerito sc appellatas esse iudicamus, quando contra feras si
agre lissimasgentes uelut quaedam plagarum obstacula disponuntur. Ibi enim gelibi impetus excipitur, fist transessis iaculis sauciatur furibuda
195쪽
nos insitae feliciter egisse sentiris. Ideoque ualidum te ingenio ac uiribus audientes , per illam In dictionem Ducatum tibi credimus Retiarum: ut milites , in pace regas,. cum eis es no tro olenni alacritate circumeas. uia nonparuam rem tibi respicis fuisse commissam, quando tran quillitas regni nostri tusi creditur semcitudine custodiri. Ita tamen , ut milites tibi commissi uiuant cum prouincialibus iure ciuili, nec insole tanimus quis sentit armatum , quia chpeus ille mercitus nostri quietem deberprotare Romanis. tiuos ideo constat appositos, ut inim uita felicior scura libertate carpatur. Euapropter nostro responde iudicio , de nobis r industria placiturus: ut nec gentile ne infusiones Uias,nec nostros adgentes μὴ incuriositate tran istas. dnecessitatemfiquidem rariusuemtur armorum, ubi si cepi urreptio cu Iodiripossesentitur. Priui legia uero dignitatis tuae nostris tibi iussionibus urndicabis. Sed & haec Var. lib. i. q. Theoderici ad Seruatum Raetiarum Ducem extat epistola, Decet te honorem quem geris nomine,moribus exhibererutperprouinciam cui pra- fides, nullam feri uiolentiam patiaris sed totum cogatur ad iustum unde nostrum foret imperium. uapropter e Maniarlysupplicatione com moti ,praesentibus te adfamur oraculis, ut si reuersi mancipia etin Freo
nes irrationabiliter cognoueris abstulisse, qui militaribin offici,s assueti, classitatem premere dicuntur armati, my ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum ne o quo pacto assidue dimicantibin difficile est morum custodire menseram: quapropter omni protervia remota , quae de promptione uirtutis pote lassumi, postulata facies sine intermissione restitui. ' te per dilationis
incommoda, eorum uideatur supplex odisse uictoriam . Breones aut Briones qui fuerint, ex ijs quae sequuntur auctorum uerbis qua- p. f. d. dantenus capimus: Fortunatus cum Augustam nominasset, haec si addit. Qua uicina sedent Preonum loca Paulus Diaconus , In regione quoque Brionumsanguis de nubibus fluxit intra Oe- Minni sic legendum ) fluui, aquas rivulus cruoris emanauit. Itaqu consectarium eos inter Lycum & Oenum stos. Gregorius Turo- Greg. d. sur. nensis , Brionas Italiae cactrum appellauit, credo quod Italiae Raeta ' tiar accensae. A Freculpho Ripariobbriones inter gentes Aetio con p .ὸ ,.M ,
tra Attilam auxiliares numerantur, ubi Riparioli Briones , non du- bie restituendi, & ad eundem modum apud Iornandem Ri mii, D . δε νιλ Ibriones quondam milites Romani, tunc uero iam in numero auxiliato- -
196쪽
Boios Theodone Duce irruptionem in Vindeliciam quae inter LP
cum & Genum fecisse, atque eius multo maximam partem eiectis Romanis occupasse, Aventinus annotauit: Sed expeditionis con
silia, aggressionem, progressionem & denique exitum satius ex illius annalibus hauriri, quam ad ipsius praescriptum hic pertexere, nam mihi quidem Scevulae apud Valerium perplacet sententia , Ita sibi credi oportere, si stes alij idem asseuerassent: quoniam unius
testimonio aliquem credere pessimi esset exempli. Ad quam rationem cum me expendi non nolim, tum ego uicissim non unum Auen tinum,sed omnes historiarum scriptores qui res sua memoria multis temporum spatiis anteriores sine vade sine teste proferunt, soleo expendere: Ut enim ipsis fides constiterit fieri fortasse potest, ut ipsi nobis constare faciant, neutiquam potest . Nec is tunc
rerum temporumque cursus fuit ut Gothos, quorum res age
batur , inultos a Boijs lacessitos facile credendum , quin si quis huius quidquam persuadere uoltierit, locupletum &grauium te stium auctoritate euincat oportet. Anno D X VIII. Anastasius Imperator Constantinopoli fulmine ictus perijt, atque Iu stinum successorem habuit. Anno DXX. Auenti
nus Boici belli euenta narrare pergit, Legiones RomanaS intern cione in campis Perilachis caesas, Augustam Vindelicorum eue sam & solo aequatam esse: Neque uero nostram hanc,sed comitae titiam illam alteram ad Isarae & Loisae confluentes, quam qua facilitate inaniter architectari, cadem cum libitum e rerum natura euellere potuit: Voluisse, est cur patriae quodammodo nomine gratias habeam. Rex Theodericus anno DXX UI. rebus humanis exemptus, Athalarico ex sil1a Amalasventa nepote, admodum puero herede destinato. Multae & magnae Theoderici uirtutes enituere, sed liuentibus interdum uitiorum maculis fusca Animus in homine Gothico priscae Romanae magnitudinis
capax, ac gloriae oppido au1dus: ergo & ueteris splendoris aedificia cum cura seruauit, rest1tuit, & ad corum imitationem noua, qua per saecul1 barbariem licuit, instituit, uere opinatus quod quodam loco scripsit, laudem esse temporum, reparationem urbium uetudistarum. Totius praeterea regni constitutionem ad eam quae sub Imperatoribus fuit formam proxime attempcrauit, quippe qui id Imperatorum in Italia uices tamquam beneficiario iure agere uideri uellet. In prφcipuis urbibus Curiales, atque antiqua magistra
197쪽
tuum nomina Duumviros & ininquennales, item Defensores si-9e Smdicos rei inuit, quod ex duobus capitibus edicti ab illo propossi ςoglytu , obseruatione dignum existimavimus. A-xhalaricus sub regni initia Osum au Osuinum Comitem Dalmatiae simul δέ Suatae praefecit: nonnulli Casiodori codices Sueuic1am habent, quidam Saulam, quae Pannonin pars, probabiliter corrigunt, sed est apud Iornandem locus qui priorem lectionem iuuet,
Dalmatijs Suema uic erat, nec a Pannoni,s multum distaba praesemtiim usi tunc Vothi residebant, quo incredibilis Sueviae amplitudo da- rq tur intelligi. Anno pos fero DXXVII. Iustinianus
Imperator, ille Iuris quo hodie utimur conditor, Iustino auuncu- 3q lo succestit. Athalaricum Theodahatus, Amalasventardignatus coniugio, in Italiae regnς anno D X X XIV. subsequutatus Extant nummi argςntes in quibu4 D. N. IVSTINIA NUS. AVG. h1nc scriptus, inde D. N. AT HALAP Ι-CVS. REX. atque etiam D. N. THEODΛHATVS. R E X. h quod innuimus Gothos Imperatorum maiestatem comiter conseruaste, testimonio sunt. Ad haec quidem tempora usque, quod enim postea Gothis a Ius finiano bellum illatum, quodque hunc Theodahatum inprimis, dein quinque qui ordine successere Regin exercuit, neque nisi regno exciso, gente subacta constitit, omnia Qbsequij dc reuerentia: Iuxta atque amicitiae uincula diasrupit. Vitiges Theod bato interfecto regnum annos 36 DXXX VI. auspicatus. Ildobaldus D XL. Araricus, & mox ες Totilas DXLI. Omnium ultimus Teias DLII. cuius Drope- 'δ modum morte bellum per annos circiter X VIII. uaria fortuna ε 3 continenter gestum , finitum est. Romani Belisario potissimum& Narse ducibus usi, quorum priorem Germanum fuisse, Hube rus Giphanivi iuris scientia, omnique politioris litteraturae laude
clarus, nam hoc testimonium ueritati non amicitiae damus. edito proxime de Iustiniano comentario docuit, tum nominis notation
tum multo magis Procopii auctoritatem sequutus. Teritur quorundam manibus epistola Iustiniani Imp. nomine inscripta, quae centum uiginti Titiones sub haec tempsera, Gothica Van
dalicam lup delitatem peroses, sponte sibi ipsis indicto exilio,
Roma relicta Vindelico Rφtiosque peti jKς narrat: Eius nos exemplum post hos libros dedimus . Sed nemo quisquam tam obesae naxis. si attenuus paullo inspiciat, quin sipposititium fetum multi
198쪽
actutum indichs deprehendat. Ego ex diplomate Philippi Mediolanensium principis, anno Christiano MCCCC XVIII. ad faciendam fabulae fidem , uti fit perscripto, cognitum habeo Titionum illustrem apud Insubres familiam esse, quae antiquae nobilitatis famam his originibus tueatur , ut iam inde neutiquam obscuruin cuius gratiam mimus non satis concinnus sit excogitatus. Queprimi nominis Iurisconsulto cuidam imponere potuisse, impense miror. Gothi interim Italici belli cura praepediti, transalpinis prouincijs animum adij cere non potuere: excusso itaque iugo, & dispulso qui prius coercuerat timore, Alemannorum in Raetia res ualde inualuisse uerisimile, neque mihi dubium tunc primum facultatem nactos, quod crebris prius excursionibus saepe tentaverant, omnem fere quae cis Lycum prouincia est, Germaniae magnae quodammodo prolato pomoerio , tamquam uacuam pos sessionem occupaste, ratumque ad posteros Alemanniae sue Sueuise nomen transnus1ste, Raetico in eas iterum circa Curiam Alpiu
angustias coacto, ex quibus olim prodijsse proditum. Idem de Boijs ultra Lycum, probabilius aliquanto quam quod Auentinus
scripsit, opinari non pigeat, usque adeo donec certorum auctorum fide de opinione deducar. Rem equidem in controuersiam nemo uocet, de temporis ratione leuiter sertasse possit ambigi. Huc spectat quod Paulus Diaconus habet, Inter hanc Liguriam J db Sueuiam, hoc ea Alemannorum patriam, quae uersus Septentrionem enim sita, duae prouinciae, id est Raetia prima , Raetia secunda intra e pes consi tant, in quibusproprie Raeti habitare nosicuntur. Item moricorum siquidem prouincia Raetiae partem quae ultra Lycum est Norici etianomine complectitur quam Baio amorum populus inhabitat, habet ab oriente Tannoniam, ab occidente Sueuiam, a meridie Italiam , ab Aquilonis vero parte Danuby fluenta. Eginti artus in Caroli uita, Ad Lechum amnem cum maximo uenit exercitu. Is fluvius Baioarios ab Alemannis diuidit. Cum iam antea ex Iornande cognouerimus Sueuos istos Boios in Germania magna sic confines coluisse, ut Sueui Occidentem solem uersus, Boij ad orientem vergerent, hinc intelligimus superato Danubio Romanas prouincias eodem seruato plagarum discrimine diuisue; quod & deinceps ad hoc aeui, per
annos amplius mille tenuit. Quantumuis autem Augustam coloniam Alemannis, a quibus Undecumque cingeretur, obnoxiam fuisse uix negandum, mores tamen dedisse quam accepisse magis credama
199쪽
credam, nam profecto hos mansuefictos, illam non egeratam videmus: Idcirco quae de gentis barbarie Agathias, quae alij retul re , ut allena praetereo. Franci porro ad omnem prola tandi imperii occasionem parati, Alemannorum spem diutius luxuriare non passi, Gothorum auxilijs destitutos opportune aggrestsi, armis breui uniuersos subegere. Agathias hunc in modum de Theodeberto Theodecici F. Francorum Rege uerba facit, a sernosi cepto iamregno , ns Alemannos belloprostrauit , fgentes aliae Liciniores pervicit,nam si audacissimus erat s turbulentifimus, ac praeter mon cupidus discrimen omne adibat. Distinctius postea, cu ratione qua Alemanni in Theoderici Gothorum Regis potestatem ue nistent indi casset, haec subiungit,uti scilicet a rudi interprete inculte admodum & horride reddita, Ubi uero is humanis excessit, fio Iustinianus Romanorum Imperator , Gothi bella interse uel acerrima gererent , Gothi ipssi, cum Francis interea adulando gererent morem, ' enixe quavis arte machinarentur, ut amicos hos bi ' benevolos conciliarent , quam maxime uel ex alijspluribus fluis eiecti sunt locis: Iamque Alemannorum gentem reliquerant, nam unde quaque cogendassibi tunc uires esse exi limabant, ὐ subditos omnes, quos superuacaneos ducerent est nil opportunos, mox omittendos, perinde haud quaquam de imperio Hgloria decertaturi , proque ipsa Italia, ne ad internecionem deperde rentur , propulpaturi discrimen: Unde cum futuri temporis periculum animopercepissent, uoluntariam fecerant necessitatem. Sic itaque Alemannorum gentem per Vothos dimissam,Theodebertus in deditionem accepit . uo mortuo usupra iam diximus 3 ad Theodebaldum filium cum ceteris hi simul inpotestatem cessere. Nec ulterius in hoc sen liceto progredi fert animus. Eadem opera Augusta, quae per an nos a colonia deducta circiter quingentos quinquaginta Romanis& Gothis paruisset, sub Francorum imperium ditionemque reci dit. Quam ab initio usque istius scriptionis propositam meram quoniam semel attigimus, cursum sistimus. Non ignari
pleraque popularius tradi potuisse, si quae uerisimilia & probabilia
nos arbitrari, Lupicari, coniecturis assequi, Depenumerὁ testati, pro compertis afferre, plausibiles quorundam exemplo fabulas recipere , ela scriptorum uerbis quae orationem identidem intersecant abstinere, perpetuoque sermone u ti maluissemus. Sed neque uulgi auram captare didicimus , neque ingenij & doctrinae lumina Ostentare nostrum est ; si in argumento dissicili &, uere dicam, alij
200쪽
siue incuria , siue contemptu, siue quod uero maxime simile honestissi unaque uidetur, successus desperatione intentato, paucis meliorum probamur, si omnes fidei & pudoris, quibus locupletutestium uerbis identidem allatis, relictisque in medio suspicionum caussis abunde consultum, aliquae diligentiae & laboris rationes constabunt , satis superque habituri sumus. Si quis uero plura, certi ra , meliora denique, aut cultiora saltem & elaborata magis asseret, adeo non aegre laturi, ut hoc quidem unum omnis in hos libros collatae operae praemium flagitemus.