Memoriale clericorum in quo de ijs quæ à clericis sciri debent, de suspensionibus, & excommunicationibus agitur. Iussu S.D.N. Gregorii 15. pont. max. tunc S.R.E. cardinalis & archiepiscopi Bononien. editum. Nunc de eiusdem sanctissimi licentia denuo

발행: 1622년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

i a Cap. II. De Censura .

nicatio minor, multi non sunt, sed tantuvnus: Cum videlicet qui communicat in Diuinis , vel Humanis cum excommunicato excommunicatione maiori denunciato, vel publico Clerici percu re P. Casus vero an quibus contrahitur ex communicatio maior , habentur in Catalogo Excommunicationum , in Bulla Coenae,& in Edictis Episcoporum . Suspensio, quae est alia Censura, & incurritur solum a Clericis, impedit ordinum susceptionem , & administrationem non semper, sed solum quando est 1uspenso ab Ordine. nam Suspensio, ut est vulgatum dimim , non egreditur suos limites . quare quando est suspensio a benescio, vel a Iurisdictione eu ab officio I risdictionis, non extenditur ad ordines, sicut nec contra . Quando tamen est suspensio totalis, vel Suspensio ab omni Oseficio tam Iurisdictionis , quam ordinis , vel Suspensio a Diuinis ut sunt multae Suspensiones in hac Dioecesi Bononiensi tunc impedit, & susceptionem , & administrationem omnem ordinum: multo magis id praestat, Depositio, & Degradatio , quae ad Suspensionem reducuntur. Definitur autem Suspensio sic. Est Cens ra priuans Clericum Ecclesiastici Benefici j , vel ossicij usu aliquo , vel omni ad tempus, non in perpetuum . si enim Prim

a uaret

12쪽

Cap. II De Censura. I 3uaret omni dicto usu in perpetuum, esset Depositio, vel Degradatio. Hi vero casus habentur in Catalogo Suspensionum. Interdictum denique, quod est tertia ,& vltima censura, magis impedit ordine,

quam aliae duae censurae. Nam omne I terdictum tam locale, quam personale simpedit, & susceptionem, & administrationem ordinum omnium . Interdictum enim definitur sic , Est censura Sacramelorum usum, diuina officia, & sepultura Ecclesiasticam secundum se ipsa prohibens. Inter Sacramenta vero prohibita ab Interdicto quovis, est ordo, & quoad susceptionem, & quoad administrati

nem . Duplex autem est Interdictvm , .

Vnum locale, alteru personale, & Vtruq; vel est generale , vel est speciale . Inter dictum locale generale est, cum interducitur tota Prouincia, Vel totum Regnum vel tota ciuitas, vel totum Castellum:&tunc nemo ibi ordinari, vel Ordines ministrare. potest. Interdictum vero locale speciale est, cum interdicitur tantum una ei plures Ecclesie unius loci, non omnes . & nomine Ecclesiae hic intelliguntur etiam capellae priuatae, & coemeteria. Interdictum personale generale est, cum omnes habitatores loci alicuius interdi cuntur . Personale vero speciale est, cum aliqui, vel una tantu persona interdicitur,' Casus,

13쪽

14 Cap. II. De Censura .

Casus, in quibus de iure communi incurrit Tr Interdictum latae sententiat, sunt unus, & viginti. Primus est, cum Dominus Temporalis alicuius loci praesumit impedire Legatum vel Nuncium Apostolicum , ne exequi possit officium suum. Habetur in Extra-tiag. super gentes , de consuetudine . de 'est Interdictum locale generale . 1 Cum Dominus Τemporalis Episcoeli aliquem percutit, capit, bannit. vel haec mandat, consulit, rata habet. Habetur in Clementina I. de poenis F. Τerra quoq; ipsius. Eth Interdictum locale generale. 3 Cum Dominus Τemporalis , seu Rector, vel ossiciales Terrae, in qua moritur Papa , non seruant, quae praescribuntur in c. ubi periculum de eleel. in 6. est Interdictum locale generale. 6 Cum Episcopus, vel Clerus sustinuerit per mensem Censuram, quam incurrue concedentes domos usurariJs alienigenis,

ut habetur in c. r. de usuris in 6. est Interdictum locale generale .s Cum populus, seu Ciuitas exigit gis bellas ab Eccleses, vel Ecclesiasticis personis pro ipsis, vel pro rebus , quas noricausa negotiationis differunt. Habetur ine. Quamquam de censibus in 6. est interdictum locale generale. 6 Cum iniuriose, vel temere alicubi Epi-

14쪽

Cap. II. De Censura. Is

Episcopus captus detinetur . Habetur in Clementina t. de poenis . Est Interdictu locale generale. Cum Civitas ali a ab Urbe consenserit occisioni, vel percussioni Cardinalis, modis expressis in c. Felicis, de poenisin 6. est Interdicitam locale generale. 8 Cum personae Ecclesiasticae inducunt aliquem ad promittendum de sepultura eligenda , vel electa non mutanda in eorum Ecclesia , vel coemeteri; s. Habetur in Clement. cupientes, de poenis. Est Imterdictum locale speciale.' s Cum Haereticus scienter traditur sepulturae Ecclesiasticae. Habelux in c.qui cumque de haereticis in o. Est Interdictu locale speciale. ex Sayro, lib. s. e. I 2.nu. a o. vel aliud poenae genuri ex Suar.d. 37.

s. p. in fine .r o Casus est eorum, seu illius, qui cauom dederunt Interdicto locali generali, vel speciali, colligitur ex c. Si sententia , de sententia excommunicationis in 6. deest interdictum personale generale , Vel

speciale . xx Est Communitatis, quae ad futurum Concilium appellae a mandatis Summi Pontificis . Habetur in Bulla Coenae g. 1. Et est interdictim personale generale . xx Est Communitatis aggravantis res sveI personas Ecclesiasticas. Habetur in

15쪽

is Cap. II. De Censura.

c. Clericis de Immunitate Ecclesiarum iu6. & innovatur in Bulla Coenae g. I S. vi ibidem notat Toletus . & est interdictum

personale generale . 13 Est communitatis concedentis re pre salias, seu pignorationes contra per sonas Ecclesiasticas , Vel earum bona '.

Habetur in cap. unico de iniurijs in 6. &est interdictum personale generale .i4 Est Capituli , quod sede vacante intra annum concedit alicui Dimissorias ad Ordines suscipiendos, excepto casu , quo quis ratione beneficij accepti , vel accipiendi teneatur ordinari. Habitur in Conc. Τrid. sess. 7. cap. 1 o. & est interdictum personale generale.

is Est Capituli, quod aliquid abstulit

contra Extrauagantem unicam . Ne sede Vacante, S c. donec ablatum restituerit. est interdictum personale generale. 16 Casus est Iudicis , qui sententiam Excommunicationis, aut alterius Censurae protulit non seruatis , quae habentur in c. I. de sententia Excommunicationisin 6. vel excommunicauit non praemissa admonitione iuxta cap. Sacro de senten tia excom. est interdictum personale spcciale ab ingressu Ecclesiae, sicut & sequentia quinque interdicta . 37 Est eius, qui de manu Iaici accipit Episcopatum, Abbatiam, vel aliam dignitatem

16쪽

Cap. II. De Censura. II

tatem . Habetur in cap. Si quis deinceps

18 Est Episcopi, vel eius superioris accipientis aliquid ex Dignitatibus , vel

Ecclesijs vacantibus . Habetur in c. praesenti de ossi c.ord. in 6.- ς Est Episcopi, & Abbatis bona Ecclesiae non legitime alienantis. Habetur in Extrau. unica de reb. ecch non alien ..1o Est Episcopi , & eius Superioris visitantis, qui accipit in visitatione ultra id qucid ei conceditur in Extrauag. Vnica de Censibus ..1 i Est Ecclesiasticorum 'exemptorum , sui violant interdi inim ab homine, vel a iure latum. c. Episcoporum de priuil .in 6 Haec sint interdicta iuris communis corpori inserta. - Aduertendum autem est', personamI

quidem Interdicto personali generali,vel speciali ligatam etiam occultam, si inge-'rat se sacris sibi interdictis, semper peccare: alias tamen personas, quae videlicet nullo interdicto personali innodantur , non teneri seruare Interdictum Vllum , nisi fuerit nominatim denunciatum con tra certum locum, Vel certam personam, Ut patet ex Decreto Concilij Constantiensis , seu Martini V.de quo S. Anton. 3. P. tit. 26. c. 3.&haec de Censura.

17쪽

Cap. III. De Irregularitate.

i Rregularitas est inhabilitas Suscipien- di Crdines, & in susceptis ministran di, nisi dispensetur : & est duplex . Vna dicitur ex defectu , altera dicitur ex deo licto . lIrregularitas ex desectu incurritur propter nouem defectus, ut diligenter notauit Τol. lib. r. & sunti Deseetus natalium. Hinc illegitimi

sunt irregulares.

x Desectus originis. inne serui sunt i regulares . , I Desectus liberationis a curia,vel a ratiocini s. Hinc sunt irregulares tum Obligati perpetuo ad curiam saecularem, tu etiam ad eam obligati ad tempus; hi tamen finito tempore possunt ordinari, nisisnt aliunde irregulares , puta quia ins mes, ut satellites , vel homicidae, aut mutilatores, ut sunt saepe iudices , Si milites tum denique Tutores , Curatores , negotiorum Gestores, & alii habentes administrationes publicas, vel priuatas, ob quas rationem reddere tenentur , Scquidem si habeant administrationem tam tum priuatam, deposita administratione etiam ante redditam rationem possunt ordinari. Si vero habeant administratio, nem

18쪽

C p. III. De Irregular. I snem publicam , nisi post depositam admianistrationem, & redditam rationem ordinantur .

4 Defectus aetatis. Hinc infantes, qui videliceti septennium non expleuerunt,adnullum ordinem , immo nec ad primam tonsuram admittuntur. Ad Acolytatum vero requiruntur duodecim anni cominpleti . Ad Subdiaconatum requiritur an nus 22. inchoatus . Ad Diaconatum a inchoatus. Ad Presbyteratum a s. i

Desectus bonae sempe : Hinc ipsame de iure, vel de facto simi irregularea. νs Defectus corpori'. Hinc inhabiles ad benc moisbaadunt , ves notabiliter deformeti tare laremlares . 1 . . . Defeetiis animae . Hine illiterati sene ophiti, & insanientes etiam solum ad

tempus sunt irregulares. γ ' :8 Defectus Sacramenti. Hinc Bi mi sunt irregulares .s Defectus perfectae lenitatis. Nine I dices sententiam mortis, vel mutilationis ferentes, & omnes , qui his cooperantur secuto essectu, sunt irregulares .el . Habentes aliquem ex lus nouena ,d-etibus etiam sine vlla 1ua culpa , sunt iris regulares s quare, nisi sint dispensati peccant mortaliter , cum ordinem aliquem

suscipiunt , vel Ordinis actum faciunt,

quem

19쪽

quem laici facere non possunt. a Irregularitas ex delicto incurritur ob quinque delicta, quae sunt.. i Delictum homicidij,vel mutilationis.1 Delictum circa Baptismum , cum V, delicet quis reb&ptigat, vel adultus rebaptigatur, aut suscipit bapti simum ab haeretico, vel constitutus in infirmitate . 3 Delictum in susceptione ordinum is,

quando videlicet quis suscipit ordinescensuris supradictis ligatus ; vel ab Episcopo , cui prohibetur ordines conferre: vel certe eod. die suscipit duos Ord.

sacros, aut minores cum Subdiaconatu ., 4 Delictum in usu Ordinum , quando nimirum quis facit actum ordinis maioris, quem non habet: Vel habet quidem, sed est ligatus Censura : vel denique facit sacra prohibita in loco interdicto. 's Delictum quodvis enorme, quando ,

est notorium. Addunt aliqui alia omnia delicta enor mi a quantumuis occulta , vel saltem ha resim occultam,& delictum in scientia

quadam discenda, vel docenda . Sed de spraedictis tantum quinque delictis videtur esse textus expressus: ubi autem non est textus expressus , non est asserenda , Irregularitas c. is qui. de sententia Ex- Communicationis in in 6. Quare haec sa tis de Irregularitate .

20쪽

cap. IV. De Prae episemandis

P Raeter praecepta Dei,& Ecclesiae,quae quae omnes fideles obligant Clerici ut habent multa priuilegia , ita etiam multa alia seruare tenentur, omnia vid licet, quae ipsis a suis Episcopiso vel a sectis Canonibus iubentur A & ad quinque

classes possunt reuocari. . . a. Quaedam enim praecipiuntur sub poena Excommunicationis latae sententiae . , . Quaedam sub poena Suspensionis Iatae sententia: , . i tentiae . . et Quaedam sub poena Interdicti latae sen-Quaedam sub poena Irregularitatis, de Quaedam sine huiusmodi poenis,&haeς

modo tantum ponemus . .

Quae enim praecipiuntur 'Clericis sub dictis quatuor poenis, habentur partin ex dictis, &partim ex Catalogis Excoin. municati0Dum, & Suspensionum . Quae vero sine huiusmodi poenis pr. .cipiuntur, ad decem capita reducuntur, quae possunt dici Clericorum Decalogus Primum Caput est, ut studiose, & demuote recitent Horas canonicas, si sint benefici ati, vel in sacris, c. Dolentes de ce lebr. missar. alias peccant mortaliter, &tenentur restituere fructus benefici' pro

SEARCH

MENU NAVIGATION