장음표시 사용
11쪽
M, G in Iuli filiis carissimis, patefaceremus, deprecanteS supercer tari semel traditae sanctis fidei, quae est victoria nostra, quae vicit, et qua vincere quotidie mundum debeamus. I
cipiam proinde, fratres, et filii mei dileetissimi, de his semper commonere Vos, et quidem scientes, et confirmatos in hac veritate, quod D. N. Iesus Christus omnia nobis divinae Virtutis suae, quae ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et vir tute, superabundanter donaverit. Maxima Sane, et pretiosa dona, per quae divinae es- secti consortes naturae tanto sublimius in nostra humilitate
extollimur, quantus ipse Deus esti Neque enim doctas sabulas sequuti D. N. Iesu Christi fidem amplexati sumus, et adhuc tenemus, sed in caligine huius saeculi illuminatis per gratiam ipsius, quasi lucernae lucentissimae tu prophetico sermone attendentibus dies eluxit, et lucifer aeternus ortus est in cordibus nostris. Nam huius fidei fulgoribus illustratae mentes hominum opulentam requiem, pacis pulchritudinem, et fiduciam spei invenerunt, atque a peccat rum abysso detractae, vinculis inferni disruptis, in nomine Domini habitaverunt confidenter in domo Dei, ut adimpleretur, quod per Ieremiam dictum suerat: Ecces dies υeniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel, et ad domum Iudae. Induti enim in hac fide virtute ex alto, veluti lorica,
12쪽
contra spiritualia nequitiae certari, et resistere poterimus assumentes armaturam Dei in die malo. Itaque stemus, necesse est, succincti lumbos nostros in veritate, et calceati
pedes in praeparatione Evangelii Dei, in quo omnia tela
ignea nequissimi extinguere valeamus. Nam arma iustitiae nostrae, Paulli Apostoli verbis utar, non carnalia sunt, sed Potentia Deo, quia etsi in carne ambulantes
non secundum carnem militamus, consilia destruentes, et omnem allatisnem extollentem se aduersus scientiam
Dei, et in captiestatem redigentes omnem intellectum in obsequium fidei. In qua captivitate rationalis creaturas Deo, cui subiecta sunt omnia, illa scientia ministratur divina, quae non est in sapientia huius saeculi, sed in virtute Dei, cum svientia huius mundi stultitia sit apud Deum. Sor Plum est enim, ait Apostolus, Perdam sapientiam svientium, et prudentiam prudentium reProbabo. Quam scientiam Dei, si aliquando ex corde, et tota mente voverimus, illam abstinentiam, et patientiam edocebimur, quam frustra principes huius saeculi exquisierunt viribus omnibus, sed minime cognoscere potuerunt. Attamen illam nobis revelavit Deus, ut in abstinentia, et patientia spem habeamus, et scientes, quae donaverit nobis Deus, mentes nostras ad coelum dirigamus, si enim in hac vita tantum in Christum sperantes simus , miserabiliores sumus omnibus hominibus. En triti autem his verbis fidei, et bonae doctrinae, non vero
13쪽
primis ad pietatem veram, neutiquam lacatam exercere quotidie nosmetipsos possumus. Et Pietas ad omnia utilis est, verba sunt Paulli, Promissionem habens vitae, quae nunc ost, et futurae. Etenim in pietate amor fraternitatis, ot in amoro fraternitatis charitas Vera, quae numquam excidit, quasi stella matutina in medio nebulae huius mundi splendescere non desinet; quae omnia si vobiscum adsint, non vacuos, ex D. Petro, nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri. Iesu Christi cognitione. Tunc enim in sanctam illam civitatem ingrediemur, et stabimus,
quae est Ecclesia Dei vivi, supra montem positam, ad quam siuent omnes gentes, et populi multi dicent: Venite, et ascendamus; quia de Sion exibit lex. Nec parum vobis videri debet, Fratres, filiique dilectissimi, quod inter cetera Vestrae civitatis non pauca Ornamenta, et istud nunc addatur insigne, quod civitas uncti a Domino per misericordiam Iesu Christi sit declarata, ct multis abhinc annis sedens proprio viduata Pastore, tandem episcopali restituatur honori, puraque in pace resplendeat. Propter quod saepe vobiscum perpendite, quanta debeat esse in vobis grati animi charitas, et modestia, ut dum Deum diligatis super omnia tot tantisque gratiis munerati, non vos elatos tentet superbia de vestra gloria, sed magis gratias agentes Deo ei Servire, quod regnare est, eius-
14쪽
que cultum honorem , et amorem verbis , exemplo , viribus omnibus ab omnibus praestolari non desinatis. Hoc autem ut essiciatis dico, et testificor coram Domino, ut iam non ambuletis, sicuti et qui ignorant Deum in vanitate sensus sui, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis. Multi enim sunt hisce novissimis diebus magistri mendaces, qui introducunt, ut aliquando aiebat D. Petrus, sectas Perditionis , et eum, qtii emit eos, Dominum negant. Et multi, siens dicam cum ipso Apostolorum Principe , sequuntur eorum luxurias, Pcr quos via verse fatis blasphemabitur.
Ac proinde, Fratres moi vos adlovior, quos Christi
Vicarius nobis pro prima vice quasi adsessores meos advocavit, Canonici novae Cathedralis Ecclesiae) in hoc adiutores mei estote, ut verbum Crucis non pereat apud Vos, sed magis, magisquo nostris laboribus cum semine bono, et fructu multo crescat in dies. Vestrum enim erit, sicutot universi Drepanensis Cleri, sive Civitatis, sive Dioecesis, populum ad bona, et aeterna pascua perducere a malis illum coercentes.Sicuti et secistis usque modo, et in hoc superabundo gaudio super vos, et gratulor in Domino. Sed nunc magis oportet vigilare, et abundantius laborare, corripientes inquietos, consolantes pusillanimes, infirmos suscipientcs. Patientes simus ad omnes, nemini malum pro malo reddentes,
sed quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Ad
15쪽
hoc namque a Deo vocati sumus, non ut aliis dominemur, sed ut forma gregis facti ex animo, pascentes gregem Dei, non coacte, sed spontanee, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, eius curae providere conemur; quia neutiquam nobismetipsis, sed populo constituti sumus a Deo electum genus, regale sacerdotium. Et hoc bonum est, ut cum arparuerit Princcps Pastorum, percipiamus immarcescibilem
Vos etiam obseero in Domino, Rectores animarum Curam gerentes, et Collegialium ceterarum Ecclesiarum Canonici, ut id ipsum sentiatis, habentes donationes Secundum gratiam, quae data est nobis, disserentes. Nam cum unum corpus simus in Christo, omnia autem membra non euindem actum habeant, ita nosmetipsos gerere oportet, ut in uno spiritu ambulemus coram Domino gloriam Patris, et D. N. Iesu Christi in salutem animarum quaerentes. Hinc non sint in vobis schismata, sed potius dilectio sine simulatione; sitis autem odientes malum, adhaerentes bono, charitate fraternitatis invicem diIigentes, honore invicem praevenientes. Quia non in hoc vocati sumus, ut nobis ministretur, sed potius ut aliis praeundo ministremus, secundum quod ait D. N. Iesus Christus: Et qui Praecessor est, sicut mia
Ac proinde, Fratres carissimi, quot quot estis in clero seculari, vel regulari, Sacerdotes, omnes enim adloquor,
16쪽
- 11 momnes amplector in Christo Iesu, in osculo sancto; omnes velim idipsum sapere, ut induentes D. N. Iesum Christum
exuamus veterem hominem cum actibus suis, et attendentes nobismetipsis, et doctrinae nobis traditae, cuius testes, et defensores sumus, maneamus in Iectione, et in oratione ad Pietatem nos exercentes. Et hic non laciemus dicendi sinem, quin vobis sensus nostros aperiamus circa ea, quae cleriinstitutionem, cultumque respiciunt. Haec enim non ultima sane, ne dicam omnium Primam, Episcopalis cura esse debet. Et Deo adiuvante nobismetipsis non deficiemus, quominus omnem laborem impendamus ad iuvenum animos bonis minribus, solidaque seientia quoquomodo informandos, ne sam
ctuario ministrare indigni ab ipso Deo a Sacerdotio repellantur. Iuvenes ergo Hem adscriptos vel maioribus, vel minoribus ordinibus initiatos hortor in Domino suos, S niores, obsecrantes pro Christo, ut idipsum et vos nobiscum
faciatis quod lectioni, seientiis, bonis moribus , pietati
sedulo incumbant, semetipsos probantes si habeant mysterium fidei in conscientia bona. Et pauca vobis etiam scribam, Virgines Deo sacrae, quae Sponsum caelestem sequutae mundo valedixistis, et mortuae quidem carne, vivificatae autem spiritu Domino vivere, et in eius haereditate manere in sempiternum vovistis. Vigilate, vobis dicam, et orate, ne tentet vos Satanas, exΡectantes beatam spem, et adventum magni Dei. Adhuc m
17쪽
- a Q. dicum, et vobis expectantibus dicetur : Ecce monsus venit, exile ob 'iam ei, et Surgere de somno oportebit , ut
ad vitam vigiletis aeternam. Considerate filiae meae dilectissimae, quanti gaudii erit, tune, cum ipso Sponso in glo
riam introire, ut ad coenam Agni cum ubicumque sinuutae in aeternum sedeatis; at heu l quanti moeroris ob negligentiae torporem audire: Nescio vos. Ita igitur vivatis, ut Vestra modestia, et angelica puritas nota sit omnibus hominibus, pauperem, et humilem Dominum imitantes. Tandem ad Vos civitatis nostrae per quam amanti S- sim ac Drepanensis, totiusque Dioecesis optimates, hoc primum, et unicum sit memoriale verbum pacis Iesu Christi, cuius omnes nos filii sumus, ut in gratiarum actione semper maneamus, quia eduxit nos, et collocavit cum principibus populi sui , ut Deum timentes super omnia diligamus , et Veritatem amantes, avaritiam odientes, reliquum populum hortationibus, magisque exemplo in via veritatis, et iustitiae rogere nitamur. Divites non glorientur, nisi in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibunt, et iaitineribus Suis marcescent. Sint potius una nimes con*alientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentos malum pro malo, quia in hoc vocati sunt, ut benedictionem possideant haereditate. Ia sne vos praeclarissimum omnem populum nostrum
DrePanensem obsecramus pro Christo, tamquam filios di-
18쪽
lectissimos, ut negotium Vestrum agatis cum timore , et tremore certam vestram vocationem facientes. Sublimioribus potestatibus subditi estote , non solum ProPter iram, sed etiam propter conscientiam, Dei enim sunt ministri. Nemo glorietur in hominibus: unusquisque in qua vocations vocatus est , in ea Permaneat. Scimus enim, quod Pauperes , et humiles in hoc mundo elegit Deus divites in fide, haeredes Regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Adaperiat nobis omnibus B. Virgo Maria, sub cuius tui Ia praecipue estis positi, et S. Albertus concivis Patronus VeSter oeulos, et corda nostra, in cognitione, et amore D. N. Ι. C., ut ipsis adiuvantibus illam beatam requiem ingredi valeamus. Itaque Deum honoremus, et nos invicem diligamus orantes Pro inuicem, ut saloemini, et pro nobis, ut detur sermo ad praedicandum mysterium Evangelii, pro quo legatione sungimur inter vos, ut possimus, Prout oportet,
verba vitae disseminare. Primum autem oremus, et obsecremus pro D. N. GREGORIO XVI. ut sapienter per tot rerum discrimina universam gubernet Ecclesiam, et pro Serenissimo Rege nostro FERDINANDO II. ut in moderandis populis cuncta illi succedant prospera, et Secunda, nec non pro Regina nostra MARIA TERESIA, Regia prole, cunctaque Reguli familia, et pro omnibus, qui in sublimitate Sunt, ut quietam omnes, et tranquillam vitam agamus in
19쪽
- a 4m omni pietate, et castitate. Orate et pro Emo S. B. E. Cardinali Aloysio Amat Tituli S. Mariae in Via qui nobis benigno animo, ut est, in Episcopum consecrare dignatus est die 28 huius mensis Iulii. Gratia D. N. Iesu Christi, et cha
Datum Romae ipsa die Consecrationis nostrae Dominica IX. Post Pentecosten extra Portam Caelimontanam