Musae pontificiae quas aduersa pagina indicabit. Guilielmis Blancis

발행: 1618년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

MVSAEPontificia Aduersa Pagina Indica

7쪽

MAXIMO GALLIARUM SOLI SACRUM.

8쪽

Consistorij Consiliarium, Mugusti

cubiculi Praepositum symmum, res A cipitraria, ustriaque Praefectum.

IAE RORYM, librorumque, ut ab antiquis scriptoribus alludentibu ad cognationem nominum,obseruatum est, non dispar pleterumque status &conditici Glarii limeὶeorum qui Regi propius & penititius assident: nam ii. beris utroque parente orbatis, a Praetore, de agnatis tutor deligi solet, qui tenellas istas propagines alant& educent, bona fortunasque procurent; sic tibiis, suis patribus auctoribusque destitutis, usitato more perueteri, ac solemni instituto, quaerendi sunt Moec nates, & aduocandi patroni, qui in lucem prodeuntes, vice & ope patria, orphanos derelictos , N quasi projectos, excipiant, ab impetigine livoris & maledicentiae, quae mala scabies, nunc tam crebra est &luxurians in litteratura, quam lolium, tribuli, & lappae in segetibus, vindicent.Cum vero opus titulo, Musie Pontificiae, conscriptum a gentilibus tuis, Praesulibus G v i GL ALMis BLANCIs, quorum duo priores Cardinales fuere, tertius Episcopus Tholonensis, Legatus quo Mentonensis, postremus Vinciensis & Grassensis,

9쪽

EPISTOLA

Sesctique V. Cubicularius,' Petro Blanco nepote Protonotario Apostolico, Doctore Theologo, Regioq; Ecclesiaste & Elemosynario, ex varijs poematum lacinijs & fragminibus concinnatum consutumque, mundissimis typis Petri Cheualerij, prope excussum fuisset, ita ut paucae paginae desiderarentur, inauspicato accidit , ut huic partui festinanti ad lucem, qui eam dabat, ille ipse Petrus,in Aquitanica profectione, ad Regales Hymen eos, eam ipsam vitae usuariam amisit. Liber hic suo obitu prope interi j . diu in ossicina tantam orbitatem luxit , latuitque in situ &puluere, donec inspectis aliquot paginis, a tenebris blattisque vindicandum, nec tam saliaribus exquisitisque dapibus bellarijsque, Musarum tineas illas pestes librorum, pascendas sine sacrilegio putaui. Legi & perlegi,

Deus bone, quam e puro putoque Latio, atque ex ipso Helicone, versus vario metro varios, in quibuς

elegantia & lepos cum pietate certant, nec tam credo, Pontificias Musas, quam Regales, dici debuisse,

cum cognomines illi Poctae, ab Henrici IV. praeco- iiijs ordiantur, & ut Galli ac nostrates fuere, suae

nostraeque Galliae panegyricinnatali solo debitam ve-dtigal plenissime laudum cumulo exsoluunt, atquα post haec patriae reddita libamina, & obsequia, ex D. Ambrosio, Theodorae & Marcellinae virginum, lepore prorsus Ambrosiano, martyrium prosequuti sun Gultimus adjecit simili cothurno, D. Hyacinti a Clemente VIII. decrotam Apotheosim, ac plura opuscula quae operis series satis indicat & discriminat, ut cuilibet opus suum singulare constet. Vt verὀquasi exorbita digressus in viam redeam, huic libro parentum.

ope & praesidio destituto, ac pene tenebris damnato,

10쪽

ob curatoris sui Petri illius, a plus qua biennio sub ati,

obitum nouus erat sussciendus: sed undiquaque cir cuspicienti, nullus certe mihi occurrit,a quo patrocinium &defensio tutelaris, aequius libro pupilari postulari debeat, quam a te, C A R o L E L v Y N E , cui Petrus paulo antequam morte nobis eriperetur, pri mus tibi fausta auspicia precatus & vaticinatus est, tibi enim inscripsit Hierog phicum symbolum , prae nuncium ruae scelicitatis, hoc est, Heliotropium, cxplicatum diffusum, ac rutilans ad radios Solis, plenissimo obtutu illud conspicientis, cuius icone L v D o v I C vM XIlI. apposite&argute innuebat stibjecto hoc versu, sed in radiis, saltem recubabo sub umbra. Duorum Cardinaliviai nepotumque Pontificum Minorum, quos cognatione proxima contingis, gloria, ex purpura Romana, & pro legatione Aue nionensi, fatis superque celebris, quam clara tua sit origo, quam patricia de vetus, vetustatis incorrupto

testimonio satis indicat, linque tua gentilitate, nobilitatem & Musas ingenitas, sororesque in diuulsas semper fuisse, quae iure familiari & gentilitio, a te non solum patrocinium, sed praesidium deposcunt. Ego

vero non ut laudem quaererem, vel fauentiam ambi

rem, hanc epistolam tibi dicatam praefixi, sed vi manibus tam piorum eruditorumque Antis itum & Poetarum, ossicium praestarem, ad quod etiam Typographi, de possiemis duobus Blancis bene meriti, cura 5 eropensio in litteratos omnes, me alioquin satis fore.

Iibus negoths,inq; tertio tomo Annalium tunc occupatu, compulit, amare te vero, fouere,tueri.hos post

SEARCH

MENU NAVIGATION