Praxis medica curiosa : hoc est, Galeni Methodi medendi libri XIV

발행: 1680년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

COMMENTARIUS.

. Heiciterum castiganda est sententia Gal. erronea Lien ex hepate non trahit sanguinem, quia ramus splenicus non attingit hepar trahit autem ex me senterio chylum melancholicum. Lien non nutritur chylo illo; quia nulla pars chylo muritur. Hujus consequens est,chylus ille non est causa crebriorum obstructioiarum,siquidem natura regatur. At si contingat error aliquis,ab exeremento relicto fit obstructio. Hinc apparet insignis, κυρολογia,Lien alitur an-luine crasso. Imb contrarium est, alitur tenui, sed in se confecto. 8. Extrema sunt malitiose corrupta, ideo varie tracta ab aliis. Tu vides, post ονοιια σ3 qui detii rudere me οι φάγον postea autem negativam μου

transmittit foras tenues quosdam ichoras Hinc ex partibus circa os& fauces,& .gulam, intestina&ventriculum, denique viscera omnia, emuit aliquid ad exte-tiora. Ita ex interiori thoracis superficie exit ictior aliquis, cum innammata

illa est. i. Quemadmodum igitur lien quidem rima hepatis purgantur per intestina renes autem dc gibba hepatis per urinas ita thorax, si interiora ejus inissam mentur, transsudat aliquid per succingentem membranam in regionem, qua interest inter ipsam&pulmones. Hoc vacuari per easdem vias debet, per quas pulmo Dabimus igitur ita laborantibus medicamenta tenuatoria: facunitatis, ut viae quidem patescant,secentur autem, quae per illas ferri debent,praesertim,si sint crassae consistentiae,aut viscidae, ut accidit in iis,qui huc πυοι vocantur.3.Eligenda autem sunt ex iis, cum inflammatio in principio est, quae mediocria sunt, cum in augmento, validiora, ut cum in exquisita declinatione, aut

etiam cum prorsus conquievit quidem, pus autem nondum vacuatum est.

. Mediocre in his est,&succus piis lanae, melicratum Validius urticae semen,& cum melicrato injicitur herba aliqua acrior, qualis origanum, hyDispus,calamintha,pulegium radix iridis Illyricae. Si plusculum ex nis misceas,aut etiamsi irin tundas, cribres, in tenuissimum pulverem redigas, melicratoque aspergas,medicamentum habebis insignite incisivum. 3. Ita quod ex marrubio paratur Oxymeli,&alia talia satis potenter inci-ldunt,ouae in thorace&pulmone supervacua sunt. Horum omnium copiam ha bes inlibris medicamentariis.

372쪽

num auxiliis profundas etiam admistis acribus quibusdam. Exsolvitur enim vis eorum, dum penetrant se in altum. Ita cucurbitam generosum esse remedium usu compertum est, tam in evocatione humorum ad cutim , quam in transpositione quasi vecte facta eorum,quae scirrhum jam faciunt: veruntamen non est utendum illa in principio. Utendum autem illa postquam totum corpus vacuaris, tempus sit vacuare quid ex parte affecta aut etiam prorsus foras extrahendum. Ubi vero affectus etiamnum in generatione sunt,non illis partib. admovenda est, quae laborare incipiunt, sed continuis, idque revulsionis gratia. a. Sic enim laborante utero profluvio sanguinis mammis applicamus,ipsis vasis, communibus thoracis, uterique adadigentes os ipsius. Eodem modo cum haemorrhagia per nares fit, maximas cucurbitulas hypochondriis assigimus. Ita omnem haemorrhagiam revellimus ad contraria per communia vasa, quemadmodum etiam trahimus alio, si opus sit. Nam ad inguina ponimus cucurbitulam,cum menses ciere volumus. Eadem occipitio adhibita, fluxiones oculorum compescit egregie. Oportet autern praeevacuaretotum corpus, siquidem plethoricum sit. Alioquin totum caput replebis, ubi ubi etiam affixeris.

1.r Ic igitur scopus communis in omni inflammatione non eodem modox perficitur in singulis partibus. Accedit autem in si figulis non exigit, portio a natui a medicamenti exhibendi Neque enim si adstringendum est in principio inflammationis,protenus quidquid adstringit,peros dabimus sed ea

tantum, quae non habent admistam sibi facHltatem aliquam corruptivam. Ap a Vitriolum enim maxime id habet, ory, misy, chalcitis, ut diphryges, Oli quini aes ustum, squama ejus, flosque. Omnia haec medicamenta deglutita . c. sunt noxia quare nec stomaticis tuto miseentur. Defluit enim aliquandoquid17 ad ventriculum. Sed neque aloe reci eaddi potest interioribus, cum inflamma tione laborant habet enim&haec facultatem purgatoriam. At vero in declinatione inflammationis perfecta, si venter prorsus nihil excernat, nihil obelit, si

parum quid addideris movendi illius gratia. Tainen praestat in talibus uti vel

Mercuri li,vel tritica,velcnico,vel simili.

3. Ut concludam, siquis auferat indicationem a parte affecta, nihil obstat, quo minusquis totam discat Medicinam, non sex mensium spatio, sed dierum. Sed nec addita indicatione illa habebimus totum id , quod ad curationem

373쪽

PRAXIS MEDICA GALENI. 3 di

requiritur: opus etiam eῆ libris medicamentariis Ad hos enim diverti oportet illum qui perfecte velit curare morbos nunc autem, ut saepe dixi, si produxi unum d alterum medicamentum,exempli gratia id factum est.

versati sunt, neque actiones δ usus partium norunt. Et tamen cum vident aliquem floccos legere dc festucas,audent, imitatione nostri, caput perfundere Oxyrho dino. Et cur non potius thoracem perfundunt, siquidem per indicationes inveniunt remedia e de nihil absurdi est phreniticum fieri corde passo

Σ. Nam Empiricus ait se per experientiam habere inventionem remediorum rille,qui&hanc negligit, dc inquisitionem actionum insuper habet,unde venit in has cogitationes,ut caput eligeret perfundendum in phreniticis Hoc ipsum Oxyrhodinum, quod capiti adhibemus in phreniticis, ut quidam ex sodalibus dicebat, manifeste refutat, non Thessaleos tantum, sed omnes alios etiam, qui volunt το ηγεμονικὼ in corde sedem habere. s. Cumviderem quendam ex Athenaei sectatoribus captu perfundere rosaceo cum aceto misto, increpui hominem,&dixi, censere me , thoracem esse perfundendum. Laesum enim esse in aegro τε hiγεμονικον. Hoc vero in corde esse secundum Athenaeum. Quare minus recte facere illum, qui, relica Othorace, caput fatiget, partem non affectam, jam quidem olei perfusione, alio autem tempore rasura capillorum, alio impositione aut spondylii aut serpylli, aut, si diutius duret malum, usu castorii, aut denique cucurbitulae applicatione. . AEque enim stultum esset, ac si inflammato femore, surae quis mederetur. Quin,in lethargicis nemo est,qui non capiti auxilietur. Est enim affectus specie contrarius phrenitidi,&gignitur affect ocerebro dia quo το ἡγεμονικον. Cum igitur in cerebro abundatit frigidus aliquis humor,nec sentit,nec movetur homo contra cum calidus, instabilis potius est,&,ut dixerit quis, delirus Accidit enim,ut ostendi cum de his agerem, segnities obfrigiditatem e ob calorem autem nimiis motus ob humorum malitiam,dementia. s. In his talibus affectibus statim ab initio secanda est vena,si facultas tam fortis sit, ut sine afflictione ferat venae sectionem; neque veroprohibeat ullum eorum , quae intractatu de venae sectione dicta sunt. Tu puta, neque copia crudo ima liuiri O vim, neque aetas puerilis, neque tempus anni, regioque nimis

vel calida sit,uel frigida. c. Hoc igitur commune est utrique affectui, &illi, qui cum delatione

374쪽

in somnum est, Milli,qui cum vigiliis Commune loc est, quod utrobiqseo rho dinum usurpatur. A capite enim repellere oportet humorem, qualiscunque ille sit postea,ad contraria ire Mitigare enim oportet, quae vigilias parant: excitare autem,quae immobilitatem causantur. Verisimiliter igitur, cum instatu sunt dicti affectus vigilantibus quidem de delirantibus adhibere embro chas ex decocto cap. papaveris par est naribus autem admovere fronti talia, quae τοὐγεμ ονικον sopiant stupefaciant, refrigerando supercalefactum

cerebrum.

. In affectibus contrariis suscitare oportet, secare de calefacere oportet contristantem humorem, qui,absque putredine tamen, delationes in Q mnum graves,sine febre excitat, apoplexias, caros, cato chas. Quod si putrescat quandoque,fiunt eadem, sed cum febre, vocatur morb. lethargus. 8. Hoc in casu incoquere oportet aceto thymum, pulegium iriganum, alia talia,&naribus admovere, ut sublatus ad cerebrum vapor secet crassitiem humoris .Post haec salatum inungemus validis dc acribus medicamentis. Postillaec sternutatoriis utemur.3 circa caput ponemus similis facultatis pharma-ca, usque ad sinapi, semper intendentes vim ips)rum, si morbus sit diuturnior. s. Sed cucurbitulis utemurm utroque affectu eadem de causa, castorio Concoquit enim egregie, si post alia usurpetur. Utheic iterum in cura conveniant lethargui phrenitis. In his morbis iterum convincuntur dilucide,& Thessalei,& quotquot το ἡγεμιονικον in corde collocant. Non solum enini destituet illos copia medicamentorum sed Sc nescient, cui parti applicare debeant. Neque enim ut in ophthalmia, aut pleuritide, aut angina aeger ipse sentit, qua parte doleat, tam tactus,quam visus in cognitionem illius nos ducit ita fit in lethargo,epilepsia, a poplexia, convulsionibus, tetano, proprie dicta ca-toche. In omnibus his species quidem auxiliorum ex natura morbi eruitur locus autem, cui debentur praecipue medicamenta,patefit ex praecognitione actionis&usus partium.

Io. Mirum non est Galenum tantopere gloriari super hoc ερμέω suo mi. rum magis est, nostros homines pisce magis mutos esses Revera, pertinet ad dicam,quam Galeno Avicenna scripsit, de qua olim ego extremota. ΦυMολογι- κων linde qua strictim iterum. 11. Oportet primo loco habere unitatem animae, quidquid etiam dieant di μογάλιαοι Oportet secundo loco indagare, quomodo τοηγεμονικον, quod

non nisi remissum calorem, qui frigus dici potest a Philosopho, postulat, copulari possit cum τω γε xlικω, quod ignem lucidum, quatenus admitgit animalis constitutio

375쪽

ra .Revera, Philosophema hoc est,non petendum ab οχλω συρφετυμ, sed,

ut SC HER BIVS diceretia Philosopho γνησώ,qualis Plato Arist. Hi duo

enim docuerunt, τὸ ἔρεστρικον indigere Veget Ocalore, qui sanguinem faciat talent de tantum, qualis &qtrantus debetur corporis augmento, quod extendunt Medici ad annum 41.τορεμονικον indiget non nisi moderato calore,quod illud est, quod 1. Part. .& alibi Arist. docet, erebrum es Ie factum refrigerandi cordis causa. Quod cum Gal.initio 8. Us. p. acerbissime traduxi siet, ausus sum ego, ut notum est, Diatribam scribere,in qua pertendo,usum Arist. coincidere cum usu Gal. adeoque Cerebrum esse causamsne qua nonsa imus. 13. Hinc mihi jam nascitur hoc πόρισμια,Si cerebrum est causa sine qua non, cur cerebro sonon afferamus medicinam mec hilum valent incommoda, quae jactat s .'

1. . Uod autem simul meminit Te oporteat omnium simul-indicantium, detiamsi non semper dicatur , saepe jam dictum est nud absolvamus

oportet solam indicationem a partibus. U. g. In iis, quae ad caput attinent, si nihil aliud, hoc animadvertendum est, quod cerebro praestructa est crassa quidem meninx,similis coriis istis externis super ipsam autem cranium est. 2.Hinc necessarium est,facultatem impositorum medicamentorum exsolvi ab his qhiasi propugnaculis densisac duris. Et nisi suturae in capite a natura factae et sent,nihil magnopere praestarent forinsecus inposita. Postquam autem nturae, maxime, coronalis dicta, facile ransmittit introrsum, non facultates tantum medicamentorum, sed de substantias ipsas, cum fuerint tenuium partium,verisimiliter multum juvatur in affectibus capitis facultas extrinsecus impositorum. Ego in me ipso expertus novi,perfusum ros. frigido sensisse celeriter&manifeste penetrationem insincipite. Est etiam diversitas plurima hominum es hac sutura, etiam ante anatomiam. Vidi enim in quibusdam rasis, in mandendo motum manifestissimum synarthroseos ossium hujus loci. Unde conjeci,compositionem in his hominibus horum ossium laxam esse. 3. Verisimiliter igitur omnes Medici, huic maxime loco accommodant embrochas capitales. Veniunt enim ad hoc opus,quasi manibus accepta ratione agendi a primis inventoribus sedac ipsi, nisi negligentes sint rerum suarum, vident, & suturam evidenter moveri forinsecus, aegros ipsos hac in parte terrime calefieri, refrigerarive ab extrinsecus occurrentibus. Praeter enim alia os heic est tenuissimum juxta rarissimum. . Quoties igitur volueris ut medicamentum aliquod fortiter se insinuer, huic potissimum loco impones. Melius etiam succedet, si cum frictione id

ceris,abscissis capillis,dc diligenter rasis. Si vero humidum sit,quo uti vis, sinas

376쪽

ex altiori loco descendere, ut sit fontis salientis instar. Penetrat enim fortius, pulsum a jacta. Ut autem ibi quo fortior jactus est,ebuxilius sic in oculis inutile est. In capite enim os feritur,in oculo autem corporaqtuaedam membranos a&debilia. Ita,in capite aliud est,quod feritur, aliud, quod curatur, plagam non sentit,interim ictu pervenientis eo facultatis fruitur. In oculo non est aliud ,quod percutit,aliud, quod curat,sed quod curari debet, quod ipsum valide percutitur. v Praeterea, os quidem capitis insensile est pars autem sensilis oculus. Qui igitur infundere volet pharmacum, attollat primum quam tenerrime pal- .pebram superiorem, deinde, non cum impetu, ut in capite, imponat. Eligere ex infundendis oportet etiam illa, quae naturae sunt minime mordacis. Et videntur mihi veteres multa cum circumspectione venisse ad album en ovi accipientes id, quod&minime mordax lentum esset. Illo enim, quod non mordet, implebatur illis praedictus scopus hoc, quia lentum, confert non nihil ad leniendum dolorem.Talia enim humida laevigare possiunt omnes asperitates, quae fiunt ab acri destillatione. Praeterea tenacius haerent illa,quae mediocriter crassa lenta sunt, praeaqueis&tenuibus. 6. Sane quod quae absque morsione lenta sunt, si simul moderate caleant, sint potentissima ad sopiendum dolorem, didicisti forte ex mordacibus alvi excrementis,in quibus per clysterem admissum sevum statim lenit morsum. Et est notorium, quod manere talia in loco affecto aliquantulum possvnr. In ventre enim clysteres continui molesti sunt, non minus quam in oculo extendere palpebram Partis enim exquisitus sensus postulat, ut laeve sit, quod immitti debet,

nec asperum, sabuloIum e.

7. Quare recte excogitatum est, album in equidem ovi utendum esse, diligentissime autem laeviganda esse corpora terrestria, quae ammiscenda sunt pharmacis ophthalmicis. Quod si dolores graves suboriantur in ipsis, memento eorum, quae degeneratione omnium dolorum didicisti, S considera, qua ex causa sit doloris,qui inflammationis, de qua agimus,comessi DFiunt enim dolores,

aut a morsu, quem acredo assi uentium humorum causatur aut quia tenduntur

tunicae impletae: aut quia alioqui influunt crassi humores,lpiritusve flatuosi.8. Morsus igitur curare oportet revellendo deorsum purgantibus medicamentis, ita vacuando ipsi autem parti infundendo album enovi, ut eluatur sine dolore acris fluxio Jam vero concocta inflammatione d vacuato toto

corpore.balnea sunt aptissma Namin aegri subito sunt expertes doloris,&istitur humiditas ad oculum tendens,expulsa maxima ejus parte eX toto corpore, beneficio balneorum contemperato reliquo. At quae repletione su Dersunt tensiones curare oportet,&languinis demtione, lentris sub duetione, frictione partium inferiorum,&, si necessitas postulet, ligatura artuti m. Postea fo

377쪽

9. In stationes vero, praemissa pariter vac Uatione totius corportis.& revulsione humorum deorsum , deinceps curare Oportet Topicis vocatis nedicantentis, non repellentibus&reprimentibus, sed discutientibus. Fomentis igitur utendum,&, ut nuper dictum est, infundenda decoctio foeniri, raeci, praeelota herbas licite, ne quid insideat illi aut pulveris, aut arenae. Est enim medicamentum,quod digerit sine offensa, inter Omnia, quae oculis applicantur. 1 o. Oportet autem meminisse communium praeceptorum in omnibus particularibus, quorum unum est Sohoc, quod diaphoretica, adhibita corporibus plethoricis, ch partibus quibusdam irruamsita, implent potius quam vacuant. Qui igitur haecdcalia talia curat, ut Minflammationes, de quibus nunc sermo nobis est, nulli fidat diaphoretico, priusquam totum corpus purgarit. Vide etiam in omni morbo, non inflammatione tantum, num aliquando totum quidem corpus mediocriter se habeat,&in qualitate, in symmetria humorum una autem sive duae partes exsuperincumbentibus parti laboranti submittat superfluitates suas Ir. Veluti v. g. in oculo, non raro, sed profecto saepius contingit,ut caput subministret illi materiam Apertum igitur ex his etiam est,quod ante alias caput curare oporteat,postquam sciUnveneris dispositionem, ex qua excrementorum copia resultat. . Chronicas quidem oculorum affectiones curamus, omissis oculis ad capitis providentiam conversi, quae est ex genere intemperierum, d indicat contraria in sibi curam, ut ostensum est antea. Fit autem utplurimum in capite aut frigida intemperies,aut humida quin utraque congreditur Rariores autem sunt calidae, quae acrem fluxionem demittunt, in qua locum non habent, quae ex Thapsia aut sinapi fiunt, sed totum contrarium, oleo quidem omphacino, dc Hispano io fato : balneis autem frequentibus aq. potabilium. I 3. Aliquando igitur cerebrum mittit fluxionem, S oportet hujus quidem temperamentum corrigere epithematis, toti capiti circumpositis aliquando vasorum est at fictus, sive venae sint, sive arteriae debiliores, ut recipiant aliorum vasorum redundantiam. Qua occasione vel exscindimus particulam aliquam, aut discindimus tota fatis profunde,&intercipimus exigua cicatrice, separant est patium intermedium, ne amplius continua sint, possitque defluere ex illo in hoc. r . At vero si vasa sint in profundo, ilex superioribus, una cum nervis sit via in oculos horum nihil fieri potest. Ideo tales fluxiones omni O fiunt in curabiles. Quae vero insuperficie sunt vasa licet roborare etiam absque chirurgia,lllinentes mi edicamentis, quae τονωlικα vocahtur.

378쪽

I s. Aliquando sanguis calidus: vaporosus ad caput effertur,& potissimurn

redundat in arteriis,&propterea maximum apud Medicos auxilium est arterito. mip. Oportet autem caput radere diligenter,&conting*re arterias,tam illas, quae retro post aures sum, quam illas, quae in fronte, circa tempora. secunque vero illarum calidiores videbuntur ad tactu,&evidentius pulsare,eas potius incidere quae verbiarvae sub cute,etiamsi partem excideris, ut in varicosis cruribus solemus, melius fuerit irc. Inter nostros ocularius quidam non ignobilis excidite musculis temporalibus non minimam illarum portionem. Ut plurimum autem sectae arre. riae partes sursum trahuntur utrinque ad suae partis continuum. Et hoc fit potius in parvis, is inus conspicue motis. Si vero dum Rudas, videatur tibi magnum et se vas ob conspicuum motum, tutius est primum laqueum injicere

sic excidere medium. i7. Hi laquei sunto ex materia dissiculter putrescibili,qualis est Gaetano.

rum dictorum, e Celtarum regione advect a, venditur Romae potissimum it Sacra via,quae a templo divae Romae ad forum ducit .Horum Rotnae magna copia est,&vili precio emuntur. Alibi si medicinam facias, paretur aliqui detextura Serica vocata. Hanc inveniespenes divites mulieres, ubique sub Romahrum imperio,praecipue in magnis urbibus,in quibus talium mulierum frequetia Si nihil tale comparuerit illo loco,in quo versaris, eligito materiam imputrescibilem, qualis non est minorum chordarum. Cum enim facile putrescant cito abscedunt vasis. Nos autem volumus tum demum decidere laqueum, cui undique caro circum crevit. Quae enim nata est caro in partibus vasorum abscisis, quasi operculum evadit,& clauditur osculum ipsorum. Hoc ubi factum, jatempus est ut diffluant laquei citra periculum.

I 8. At vero cum venae partem aliquam excideris, nulla necessitas materii tam durabilis sed sufficit quaevis alia. In arteriis enim iMotus continuus ape. otificia sectorum vasorum invenis autem, cum quovis modo coluerint semia ut contrias apropter ligaturam,aut adstricta a medicamentis,permittit carni vicinis circum nasci, maximὸ cum is, cui chirurgia fuit adhibita, immotam si vat pa item Amplius, ii in sublimi tenear,corpore toto jam vacuefacto. 19. Equidem varices ita curamus. Vocatur autem ita κιρσος vena di tata. Dilatatio autem fit intestibus utplurimum&cruribus. Quia vero, scri r siam his libris non pauci sodalium exora iunt me, adderem omnia chirurgica istiae totius hujus operis, deb in aliud tempus rejiciatur sermo de vari cibi . Cumque sint in oculo plures particulares affectus,qui speciali indigent curati ne neque de his hoc loco disserendum est. Qui enim diligenter legerit prius

cla,si natura prudens fuerit, facile inveniet omnia per consequentiam qu dam. Qui vero tales non sunt, iis consultius fuerit scribere privatim de morbis oculorum, quoniam plerique sodalium ita censent.

379쪽

METHODI MEDENDI LIB. Xl V.

C P T I. TUmorum praeter naturam quot sinis quales, scriptum est an dea seorsim libro uno quomodo autem quis methodice curet, cum proprium situi ius operis , inccepimus rem lib. 13. Et quia ineraecedentibus sermo fuit de , mnibus febribus,melius mihi visum fuit primum de Inflammatione disserere, luod continua vel maxime sit cum febribus,imo saepe febrim secum portet. 1. Et dictum quidem aliquid etiam est in febribus de inflammationi scuta-ione, simul cum aliis illarum causis sed perfectam de ipsis orationem 4 protiam sup.libro absolvimus,cum methodum qualis illa sit, exponentibus nobis,on auxiliorum materiam , nisi exempli loco, ut min prioribus, tradidimus. don longe abit ab inflammatione alius quidam morbus , Erysipelas dictus,onstans ex humore bilioso, ut dictum est. s. Fortassis autem melius foret prolixiori sermone distinguere ab inflam.

ratione Communia quidem utrisque sunt, tu irior praeter naturam Sc calor.

itfferunt autem primum quidem dc potissimum colore Ruber enim colorum est, Φλεγψ αι appellant: cum flavus aut fulvus , sive ex flavo aut fulvo uxtas, ἐμπελας Enimveroin pulsus est proprium symptoma magna in-ammationis Sentitur autem in profundo potius, cum erysipelas incute sit po- usquam in profundo Consistentia enim tenuis est flavae bilis humor,& facile e taetratusque ad cutim, transiens promte carnosae rara corpora. Cutis autem ensitas non aeque pervia est huic bili, nisi plane tenuis aquea sit. Talis est, uae quotidie cum sudore abit. Et videre est talem colorem in multis, qui in baleis strigili abstergunt sudorem. Qualis etiam urina est in iis, qui diu jejunarunt. lδsti enim cum diutius famescimus, urinam fieri flaviorem, cum antea aquosa set Deinceps etiam fulvam, nisi quis squalorem abstergat humidiore cibo

. Cum igitur corpus gubernatur secundum naturam, insensibiliter exspi-it bilis cum praeternaturam abundat, cum in aliis morbis, de quibus iterumicam, tum in proposito, quem erysipelas vocant. Cum enim vel copiosior uam pro natura individui generatur, vel cra suor fit, confertim ruit ad cutim, is uam adurit,&in tumorem effert.

Notus est conatus Solenandri in Cons., Erysipelas eme, non a bile, sed anguinis parte tenuiore,ex qua pinguedo etiam. Ego paucisn e absilvinest pau-

380쪽

tingat sanguinem copiosum adeo abscedere in partem aliquam , ut non possit contineri a vasis suis, roris modo exstillat quid ex vasis in spacia musculorum illa,quae constituunt partes illorum similares, si quidem tumor ob copiam, sequitur autem tumorem tensio quaedam cutis dolor autem in profundo cum pulsu, ut&, cum digitum imprimimus, renisus quidam, rubor&calor, quasi cutis etiam participaret de illis,quae carnes sub illa patiuntur. Fit lanaloga qua dam dispositio, si visceribus tale quid eveniat. Et est in his etiam sua quaedam caro, quam quidam παρεγχυμα vocant, in quam sub vaporis specie ex plenis vasis excretus sanguis praedici a symptomata causatur. a. Haec igitur una est dispositio soboles fluxionis sanguineae, in carnosisutplurimum orta partibus altera est biliola,in cute potissimum consistens,iam illa,quae commune integumentum partium,quam illa, quae membrano a tenuis. insus circumtenditur musculis. Quemadmodum igitur prior comprehendit aliquid cutis ita posterior aliquid subjectie carnis. Si crassus&acer fuerit humor,excoriat cuticulam,&quandoque,cum diutius duravit, in intima cutis progressa exulcerat. 3. Haec igitur dispositio vocetur Er fili ,cujus, ut dictum est, cum duplex sit differentia, aut cum ulcere, aut sine eo illa vero uniusmodi vocetur In ammatio. Cum igitur biliosa fluxio simplex non fuerit, sed simul sanguinea vo

νωδες. At si neuter humor superet,nominetur morbus medium quid inter erysipelasvi inflammationem.

COMMENTARI Us.

. Heic pleraque omnia obscura&inquinata sunt. Primum quanitur. quaesit altera illa cutis, membranos a&cutis, quae intus musculos obtegit pNor est panniculus carnosus Arabibus dictus, qui minus attento sub mentem veniti possit: sed est membrana musculorum propria. Unde intelligitur alteruin Galenum velle, in erysipelate, non affectam tantum esse cutim extimam, sed δintimam , quae musculos tegit, cum in infiammatione musculi etiam ipsi in

occupati. Ubi aliquis subito Ergb carnes a musiculis distin isti sunt Et hoc jat

tertium est. Non sunt Ied, ut supral.6. c. s. locutus est cum Arist. musculos vocando carnes, ita heic quoque loqvmar. Adeo frivolum est dictu, licet ama n,iris profectum, Arist. ignorasse musculos si de Instit nostr. l. a. c. 13. χ

SEARCH

MENU NAVIGATION