장음표시 사용
325쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. IV. CAP. XL et ,
sertim , quae undequaque est caesarie magna pilorum nigrorum circumdata. Hilari , S eleganti faciei sunt , admodumque cicures , mansuetae , benevolae , atque fideles hae Simiae observantur. t imaginem pictam quam hic da- Virimus misit ad me Nicciatis Contrarenus Patritius Venetus ma- Tal.
De Cheropotamo, S Hippopotamo feris in
Antequam rediturus in Patriam Cairo discederem , Cum quadam die in aula Pro. Regis AEgylueti visitarem aliquot Turcas, in platea ante palatium Pro-Regis vidi ' duo ani- .malia quorum pelles paleis erant impletae, ejusdem figurae, disserentis vero magnitudinis, siquidem unum erat crassum, ele-XXII. phantis modo magnum , cujus etiam fere simili figura Praedi-nuis. I. tum este videbatur, atque alterum parvum, fere par magno , a. porco. Hoc dicebant esse majoris ex alvo extractum, quip-PO eX matre utero gerente. Caput fere Videbatur ad equinum non nihil parum inclinare, crastius tamen, habens rostrum resimum , quadantentas ad porcum etiam inclinatum, ore vero fere porcino constabat, oculisque porcinis , aures
equinas, sed breviores, latioresque habebat, collum breve, crassum , toto Corpore nigrum erat , pedesque non bisulci erant, sed quadrifidi; cauda brevis, rotundaque. Referebant hoc magna: molis animal in littoribus Nili fluminis penes urbem Damiatam captum fuisse, paucosque post capturam dies interiisse, atque ex ejus ventre dissecto foetum mor tuum eaetractum fuisse, Pro-Regemque .mgypti liarum belli a-
326쪽
rum pelles ad Turcarum Imperatorem brevi esse missurum. Hoe animal non esse equum fluviatilem , quem Graeci Hippopotamum appellarunt, sed fortas e , cum non abhorreat a porcina forma , esse potius porcum fluviatilem , Cheropota-mum Graecis dictum , facile crediderim. Non fuisse vero Hippopotamum Vel eo argumento deprehendebatur quod non
haberet dentes eXertos, ut omnes veteres de equo fluviatili
unanimiter tradidisse visi sunt; cujusmodi postea corium legitimi Hippototami Alexandriae nos vidise contigit , in quo erant dentes exerti, magnique ut in apris. Ad hujusmodi animalis praedicti emgiem Hippototami imago ab Andrea Mattheolo in suis ad Dioscoridis libros, de re Medica conscriptos, commentariis doctissimis , quam maxime accedere videtur, quam perperam Bellonium pro legitimo Hippoto-tamo pinxisse tradidit Mattheolus. Neque enim in hac sera
dentes apri modo exerti cernebantur, neque notae ad equum fluviatilem ullo modo accedere visae sunt. Nos vero quod potius ad porcinam formam pleraeque notae inclinare videantur, idcirco non equum, sed porcum fluviatilem eam bestiam esse credidimus. Unde recte quoque olim de iis septem Hippopotamis, qui Romae in Nilo colosseo sculpti visuntur , judicasse visus est Mattheolus, quippe persuasus eos non fuisse Hippopotamos. At Antiquos etiam in Hippopotami cognitione deceptos quorundam rotationΘ fuisse non leviter suspicamur, quemadmodum & in aliis animalibus, atque in compluribus Plantis in Indiae locis nascentibus posteriores viri, qui omnia Indiae, Arabiae, AEthiopiae, AEgyptique loca probe navigationibus illustrarunt, antiquorum multos deceptos fuisse deprehenderunt. Etenim Aristoteles , ct alii ex veteribus, equo fluviatili, & jubam equinam, & bifidos pedes inter alia attribuisse visi sunt. Cum tamen nullus unquam , ut nos ab AEgyptiis multis, sed praesertim a Damiatae Urbis incolis) penes quam in Nilo flumine Hippopotamos omnes fere vivere deprehenderKnt , accepimus, Viderit aliquem ex multis Hippopotam is, qui variis temporibus in Nilo flumine inventi fuerunt, atque capti, jubam equinam habentem ,
327쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lia. IV. CAP. XII. 247vel etiam pedes bisulcos, ut antiquis visum fuit. Quo merito suspicati sumus, potius Aristotelem , atque alios dicentes equum fluviatilem juba equina praeditum esse , pedibus. que bisulcis, aliorum relatione fuisse deceptos , cum Hippopotami qui inibi capti , accurateque observati fuerunt, habeant equinam faciem , dentesque exertos apri modo , & corium tergoris usque adeo validum, & durum , ut ad clypeos usum olim apud eas gentes habere proculdubio potuerit. Quis amplius dubitabit eas bestias esse legitimos Hippopotamos, cum habeant notas Hippopotamo assignatast De equina facie nemo dubitavit: de dentibus aprorum modo exertis, Aristoteles, atque alii fere omnes antiqui illud aperte assirmarunt. Cosmus Indopleustes Petro Gillio referente qui Justini Imperatoris tempore de India, S de AEthiopia scripssit, testatur, se dentem Hioppopotami Niliaci tredecim libras ponderantem vidisse. Pausanias scribit , Hippopota-mum dentes in inferiori maXilla, ut aper, exertos habere , eosque adeo conspicuos , S grandes , ut in Arcadicis ille scribat, apud Proconnesios matris Dindymenae simulachrum aureum extitisse , cujus facies eboris vice e dentibus Hippopotamorum erat conformata. Ex iis dentibus non
pauci ex Arabibus Hippopotamum Tlephantem fluviatilem
Vocant , qUOd animal , capite excepto non parum ei simile videatur: corium in tergo QRusquo ad o validum, S durum, ut
inde homines agrestes, atque Reverendi Monachi montis Sinai soleas ad calceos faciant, quae in sicco solo gestatae , diutissime durant. Sed quid amplus ' An non ab indigenis deprehensum quoque eli, longaque observatione cognitum , eam bestiam Niliacam saepe quidem plethora laborantem, sibi cannae acuto cuspide vena in crure disiecta consuevisse sanguinem mittere : Indigenae enim saepe in Nili littoribus sanguinis recentissime excreti colluviem in terram sparsi idcirco observant, quod de Hippopotamo ab antiquis quoque traditum fuit. Istiusque bestiae corii, S reliquarum partium ' haec. Vis diligens exarata a diligentissimo pictore imago a nobis datur. b.
Ut itaque Hippopotamus animal Niliacum, etsi alibi ipsum III.
328쪽
etiam vivere constat, magnitudine , non Asini, ut credidit Aristoteles, sed mediocris potius Elephantis, corio nigro, in tergo durissimo: ' caput ad equinum quandantenus inclinans
visitur, rostrum resimum est : Oculos vero rotundos habet: aures parvas fere equinas' os autem magnum habet, magnis,
multiplicibusque dentibus armatum , quorum duo majores aliis in maxilla inferiori exeruntur, apri modo , ut de Hippopotamo Pausanias expressit, collum breve habet, crassumque citra jubam, quam perperam Aristoteles, S alii huic anima li tribuisse vissi sunt, pedes etiam non bifidos, crassosque habet, caudam brevem, & alvum crassum. Vocem equinam edit, illiusce gentis relatione. Vescitur herbis iis omnibus, quas boves Odunt. At carnivorum esse S ea Damiatica gens assirmat, S dentes multi, magni, durissimique eburnei nobis argumento esse possunt, quod ad frangendas carnes duras, animaliaque durae carnis, S corii durissimi, atque ad ossa itidem atterenda, factos a natura fuisse , liquido constare visum est. Quod vero eXtra aquam diu Vivere nequeat, apud omnes receptissimum est. Nihilominus Petrus Gillius in epistola ad Cardinalem Armaigniacum scribit : Se Hippopotamum UiVum ex . AEgJpto Bysantium convectum vidisse. Quod quidem animal iisdem a nobis praemisiis notis , sua imagine pressit: mirumque est dixisse mitissimum esse , ita ut manibus tractari nequo indignaretur, neque si aliquis os ejus aperire tentasset. Atque hic ello finis quarti libri , totiusque I Iistoriae AEgyptiacae Naturalis, quam prae Voluptate, & dulci memoria rerum inibi observatarum, scribendam institueramus. Deo optimo Maximo laus, ct honor.
