Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. IV. CAP. YIlI. 22 '

diu incorruptam conservare volunt, modice eXeoquunt : quae Optima, ea modica, quotidie repetita ebullitione, coctione per plures dies ab iis conservatur. Asiam vero, torrefastamve duobus modis eam excoquentes reddunt. Altero modo

ipsam in parva frusta disseetam , ct veruculis ferreis, acuum modo, infiXam super crates ferreas igne supposito positam

LOrrefaciunt, quam succo limonum aspersam avide esitant. Non fit convivium sine vervecina carne hoc quidem modo super craticulas torrefacta. Altero vero torrefacientes hanc Carnem sic excoquunt. Habent clibanum parvum longum fictilem , Ore angusto, Ventre latiore ollae similem, sub quo supponunt ignem. In ore habet pauca filamenta ferrea transversiam posita, quibus ferrea Verucula altero eX tremo adunco appendunt cum carnis magnis frustis infixis, hisque veruculis carne infarctis totam olite, seu Clibani fictilis praedicti capacitatem implent, lentoque igne eXcoqui, ac torrefieri sinunt, quam Concoctam extrahunt, succoque limonum aspersam Co

quam omnibus aliis carnibus bonitate praeserunt. Ex iis ver- Vecibus, quidam caudas usque adeo pingues, & magna mole audias habent , ut nonnullae ex iis librarum viginti, S plurium etiam pondere deprehendatur. Multi ipsorum caudis, quod egerrime prae magnitudine earum haec animalia ince tiant, ad juvandum incessum rotulas ligneas supponunt. Capris quoque EZgyptii abundant , quarum usus praecipuus est in lacte ipsarum: omnes enim ut alias diximus) lacte vescuntur, Vel solo crudo, acetoso , vel eX eo cum herbis variis esculentis ferculis paratis. Hoedi optimi sunt, ac maXime pingues , singulique duobus sestertiis , idest Maidinis

Turci cis Vendebantur. LX capris complures sunt, quae ita aures oblongas habent, ut extremitate terram usque contingant. Ingenio maxime perspicaci Capra AEg7ptia praedita est, idcirco facile disciplinabilis. Circulatores quidam usque adeo ipsam edocent, instructamque reddunt, ut multa quidem non sine spe stantium admiratione faciat: sed praesertim illi superposito ephippio, equorum modo currit, superbe incedit, sal-

292쪽

tat, atque pedibus equorum more calcitrat. Sues quoque ii bent in magna copia, a; longe nostratibus minores sunt, Uniusque anni, Christiani minime castratos comedunt. Alunt fere omnes equites Mauri, & Turcae in stabulis cum suis equis, rati suum praesentiam non parum facere ad equorum sanitatem conservandam. Emunt parVulos bimestres , quos cum equis simul nutriunt. Hi vilissimo pretio habentur, adeo ut majores, quippe unius anni, qui carnem habent ad seXaginta librarum pondus, non pluris, quam duobus sestertiis habeantur ; hocque vili pretio ii habentur, quia eos neque Mauri, neque Hebraei comedunt. Equites nobiscum una in via habitantes nobis concedebant, ut suos porcos unius anni caperemus , ct Corum loco parvulos recenter natos iu suis stabulis substitueremus. Caro illorum longe suavior quam nostratium esui apparet, minusque humida , ct excrementosa , quippe ex pabulo qUo sues nutriuntur. Fabacea farina , at que hordeo eos alunt. Ex illorum carne cum sale minutim

cie trita, Commixta caudarum verVOCinariam pinguedin C, farcimina e sui acceptissima a nostris parabantur. Sed carnes eae porcinae, recenter suibus mactatis, modico sale aspersae. eligae que, optimae sunt, atque gustui gratissimae. Canibus ea regio quoque non minus abundat, praestantissimis ad venatum Nonnulli apud quosdam Arabes reperiuntur , quos omni diligentia alunt, praesertimque leporarii , quibus in venatione utuntur. Praeter hos paucos, Omnes alii, qUOrum numerus ineffabilis est, qui in civitatibus , oppidis, atque in pagis Vivunt , lepros1 fere omnes CXictitant, cum ΕΣ pulveribus nitrosis quibus d yptus abundare solet , ipsorum cutis defaedetur, tum eX praUO potu aquae semiputris: non enim vivunt, ut apud nos, in domibus privatis 1 particularibus dominis enutriti, sed omnes, nullis patronis addicti, pastina in viis, loci sque omnibus indiscriminatim conversantes in octo omnes vitam ducentes. ViVunt, ut dixi, ex carnibus putridis, atque OX recrementis terrae: sed tamen adeo AEgyptii sunt praehumani, ct praeliberales erga bestias , praesertimque erga Canes, Ut multi morientes suis haeredibus testamento relin-qUant,

293쪽

RERUM 2EGYPTIARUM Lis. IV. CAP. VIII.

quant, ut quotidie panes multi triticei canibus dispensentur: quod etiam viventea multi faciunt : etenim in aliquibus locis civitatis fere desertis, in quibus canes catervatim perpetuo morantur, quotidie manct aliqui corbes ligneas etiam amplas , optimis panibus plenas, illuc ad Canes deserunt , ad quem locum ubi pervenerint, canes ad se vocant magna Voce clam Antes thau, thau , qui statim audientes accurrunt , solitosque panes illis projectos devorant. Hoc primum Alexandriae, atque non sine admiratione fieri vidimus. Multae mulieres sunt, quae canes puerperas in publica via cum stlis par Vis catulis degentes, alant' ante suas domos, earum misericordiadume , vas aqua optima plenum per plures dies servantes, in eo aquam puram, S recentem, nec non panes, aliosque cibos optimos subministrantes. Mirum est, quod inibi caelo maxime calido nunquam rabie canes tententur; indigenaeque hoc non abs re in leprosum asseditum referunt , quo omnes

VeXantur, iis exceptis , qui quotidie, & pluries in Nilo flumine se lavant, qiai rnm n Paracissimi sint Canem Reminam, apud Venetos Mercatores enutritam, pulcherrimam Alexandriae vidi , quae quotidie summo mane in mare se lavatum ibat, S hoc modo incolumis perpetuo a lepra conservabatur, & quod magis mirum est , suos catulos singulo mane ablutioni consuefaciebat , eos ad mare quotidie ducendo , qui S ipsi optime valuerunt. Neque Feles iis populis desunt numerosissimae , neque iis mures plurium generum pro cibo itidem desunt. De illis postea nos quaepiam accuratius,

294쪽

. Vide

XIV.

De aeuadrupedibus Breesyribus in ea regione viventibus , quippe de Ursis , Lupis , Vulpibus ,

Leporibus, Cunicutis, Gazeuis , yuvencis Sylvestribus, Capris, Cervis, Gliribus, Muribus, -- selis, Ichneumone. Ursis, Lupia, Vulpibusque ea Provincia non est destituta,

etsi haec animalia non admodum ibi sint copiosa. Ursi ovibus nostratibus haud majores visuntur, omnesque colore fere albicant, S cicures nostratibus facilius redduntur, minusque feroces sunt. Lupi itidem , S Vulpes duplo minores quam apud nos apparem. Lepores quoque Arabes in aliquibus locis propὸ montes Venantur , praesertam penes S naim, S Oreb montes. In planiciebus, locisque arenosis raro haec animalia visuntur, inibique propter nimium calorem non Vi-Vunt. Venantur quoque quoddam Animal pumile cuniculo non dissimile, sed cuniculis majus , quod vocunt Agnum filiorum Israel. Horum carnes cuniculorum carne suaviores existunt. Venantur non minus , S Gagellas , quibus ZΕ-gJptus abundat, quarum carnes bonitate, S gustu, Capreolorum carnibus similes existunt. Lisulcum animal est sylvestre, sed quod facile mansuefit, caprae simile , colore igneo ad pallidum inclinante, duplici cornu longo intro CORVerso lunae modo , S nigro, auribus arrectis , ut in Cervis, OcUlis magnis oblongis nigris pulcherrimis. Unde in adagio apud aegyptios dicitur de pulchris oculis. Aine et OaZel , idest oculus Gagellae. Collo longo, S gracili, cruribus gracilibus , atque pedibus bisulcis constat. Pantherae in desertis locis Gaaellas venantur , quibus aliquandiu cornibus durissi

297쪽

RERUM AEGYPTIARUM LIB. IV. CAP. IX. 233

mis, acutisque re istunt, sed victae eorum praeda fiunt. Piliquibus conteguntur, videntur sane similes iis , qui in Mo-1chilaris animalibus spectantur : pulcherrimum est animal, quod facile hominibus redditur cicur, mansuetumque. Venantur & onagros, quos Veteres oryges appellarulae, qui uno cornu armantur , sylvestribusque Asinis bicornibus longe mi nores existunt, iisque nou minus feroces, Velocesque, quorum uuius anni, ac Vel etiam duorum, carnibus Vescuntur Arabes, dicuntque eas esse optimas , admodumque Odoratas , S gustui suaves. Non desunt etiam illis sylvestres Iuvencae , quae capris majores non firmi , binaque cornua ' II Vaccarum modo, crassa, brevia, introrsum lunae crescentis modo Tab. inversa, habent ; caput, ct reliquum corporis plenum macularum parvarum esse videtur, bisulcos pedes habent, ventremque cras- 'V δ sum, colore rutilo spectantur , cicures hae facile fiunt unam habebat Chiaus quidam, mihi multum familiaris, quae mansuetissima erat, ita ut neque nostrum conspectum fugeret , atque lil pro ad libitiam ipsam manibus tractarCmus. Hanc eandem esse cum Bove Africano Lellonii putamus , tametsi cornua non sint nigra , sed eodem colore quo Visun tur nostratium Boum cornua. In reliquis Omnia habet, quae in Africano bove visuntur. Quod Vero Bubalus Veterum sit, nequaquam mihi persuadere potui, cum bubalus non distinguatur a Love magnitudine, aut figura, sed colore nigro, atque quod libentius vivat in aquis. Nullumque aliud genus Bovis ecte, quam illud quod vulgo Bussalus dicitur, quod nomen corruptum est a bubalo nomine antiquo, bos enim . sive

juvenca sylvestris, est parva ut dictum est quae tamen f

cile cicuratur : caroque ejus boVis non Vaccae saporem, aut

Odorem praeseserens. Apros etiam habent, quibus Arabes Vescuntur. Sunt Vero non majores suibus domesticis, ipsorumque carnes esui, etsi gratissimae sint, nihilominus plures ab iis abstinent, legis decreto, quo ipsis negatum est. Non desunt quoque cervorum complures, quos indigenae Venatione insectari solent, S carnes comedunt. Glires inibi co-- piosius vivunt, pinguesque, atque esui grati sunt, quo cibo

298쪽

PROSPERI ALPINI

plures obtestantur Vivunt etiam in eo solo Mustelae sere innumerae, quae mures insectantur atque ipsis vescuntur. Sunt vero inibi complura murium genera, noliratibus primo parvis similia, ac vel etiam majoribus, sed longe majores omnibus inibi vivunt, non modo in domibus, sed magis in agris, in quibus usque adeo copiosii ViVunt, ut, ni in multis, qui plurimum iis scatent, una cum tritico simul arsenicum pulverigatum seminarent, totum triticum terrae commissum a muribus consumeretur: sed arsenici & odore , ct sapore fugantur, atque sementem non attingunt. aestate in terrae fisa suris, quae fiunt terra a nimio .calore siccata in rimas dehi cente, innumeri fere ViVunt : Etenim hae fissilrae, sive rimae in quibusdam locis usque adeo magnae, profundaeque sulit, ut vix oculis ipsarum fundus conspiciatur. Itaque muribus hae sunt refertissimae, atque adeo plenae , ut si nos, vel alii aliquando inibi pedibus terram pulsando strepitum faciant ,

innumeri mures e rimis continuo prosiliant, atque terra egrediantur. Ubique locorum Θtiam quoddam renaris genus

sylvestre vivit, quod indigenae Murena Pharaonis appellant. An liqui vero Ichneumonem olim hoc animal dixerunt, quasi perscrutatorem murium. Animal parvum est mustelle ma gnitudine , atque figura , sed iunge breviori corpore quam mustela visitur, S alVo ampliori, caput parVum habet, rostrum nigrum , acutum , Ore Par VO, dontibus murinis con stat , . oculis parvis, admodum ViVacibus, itidem visitur brevissimo collo, Ventre crasO , pedibus parVis, unguibusque uncinatis , caudam Vero habet longam serpentis modo in te--nuitatem abeuntem , colore cinereo fulvescente. Petrus Bellonius id proprii in ipso observaVit, quod habet praeter muliebrem flexum meatum alium quempiam magnum illi contiguum , pilis obsitum haud mulieris pudendo dissimile , per quem meatum excrementa alvi dejiciebat. Animal est mundissimum, atque ita cicuratur, ut fele mansuetius evadat; in domibus cicuratum manet latium modo, & si aliquando abeat , denuo, & horis Ordinatis redit. Vaser est, vivax, &χnimosus, ut quamvis minor sele sit, audeat se & in magnum

299쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lia. IV. CAP. IX. 23 Cgnum Canem ex posterioribus pedibus vibrare, S cum eo pugnam inire ; feles, mures, mustelasque occidit , atque ipsis vescitur , sed longe libentius aviculis, gallinisque, & aliis gallinaceis pullis vivit, facjleque eas, in ipsas se ipsum

ex posterioribus pedibus Vibrans, capit. ' Marem hunc ha- ε Viabbui in meo cubiculo per multos menses, quem postea Qui-2 b. dam amico advenae in Italiam redeunti dono dedi. Semper A V. in meo cubiculo manebat, ercepto eo tempore quo sibi 3 ctum procurabat, tunc enim ad praedam capiendam egredie batur , moxque saturatus redibat. In meo cubili mecum una felium modo dormiebat, mecumque canis modo fere

semper ludebat. Confirmant AEgyptii naturale odium quo adversus Crocodilum, atque Aspides agitur. Hos pugnando aliquando interimit. At, cum Aspides sint animalia non ovi- para, sed vivipera , cum in partu non ova, sed integros catulos eXcludant, unde Viperarum genere hosce serpentes

comprehendi in Libro Q into de Medicina AEgyptiorum, satis superque demonstravimus ; inde ex Veteribus Nicandrum non fideliter scripsisse constat, Ictaneumonem amidum ova confringere. De Crocodilo etiam quod veteres tradidere,

aliquando evenis1 ut Crocodilum hoc animal interimat , quippe per os ejus, in somno hiantis, in Viscera ingresum,

atque ab ipso visceribus corrosis, eo modo quem Oppianus versibus expressit, indigenae non negarunt. Mihi Ichneumon fuit utilissimus ad mures CX meo cubiculo fugandos , qui magna damna mihi adeo intulerant , ut nec meis libris pepercerint , quin ipsorum multos corroserint; etenim, a quodam Hebraeo edoctus , ut si meum cubiculum a muribus vindicare voluerim , Murem Pharaonis mihi alerem : eo consilio persuasus, unum parVUlum alui, a quo murium damna plane cessarunt , siquidem quotquot offendebat, interimebat,

longeque ad hos necandos, sugandosque, fele est Ichneumon

utilior.

300쪽

PROSPERI ALPINI

23 6

. CAPUT X.

De Elephante, Came AEardali. Leone , Fardati, Tigri, atque Zibetho.

Anno MDLXXXI. mense Aprili Alexandriae vidimus Elephantem , atque Camelo- pardalem , quem Arabes Zurnap , S nostri Girassam appellant. Haec equum parvum, elegantissimumque repraesentare videtur , quae gracili corpore constat, collo longo, recto, equino, Vultu & colore cer-Vino, innumeris maculis rotundis, minimisque, & nigricantibus infecto , pedibus anterioribus longis, gracilibus, bisulcis, posteriores vero longe breviores erant duo cornicula habebat, ct circa frontem nabebat etiam quandam eminentiam duram , carnosam, instar parvi cornu. Petrus Bellonius &ipse cum duobus cornibus hoc animal vidisse se tradidit. Ani mal ut diebim est benigno verius aspectu quam fero conspicitur, tractaturque a quolibet tam facile, ut funiculo ejus capiti alligato, ubivis a quolibet ducatur, quo non inter feras, quum nulla feritate praeditum sit, merito ab iis fuit adnumeratum. Elephas vero erat juvenis , sed tamen spestabatur magni Bovis Lombardici altitudine , ct crassitie : erat usque adeo perbelle disciplinatus , ut humanam rerum intelligentiam habere omnibus videretur. Sed mirum est quanto majestatis decore uteretur, atque illustrioribus nominum significationibus ab ea gente coram cohonestari oblectaretur. Hi, qui ei praesunt, ut faceret quod volebant, ipsum nominabant regiis nominibus, semper ipsum nomine Sullan, &Sullanon etiam , quae cognominatio apud Turcas Regia est. Ad ipsum nonnulli convenerant ut ab ipsius proboscide sanarentur ab antiquo dolore capitis quo jam diu fuerant divexa-

SEARCH

MENU NAVIGATION