Angeli Politiani Opera, quae quidem extitere hactenus, omnia, longè emendatius quàm usquàm antehac expressa quibus accessit historia de coniuratione pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta quorum omnium ordinem post Politiani elogia in

발행: 1553년

분량: 694페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

tv EUNDEM VOTUM Det tibi Nestoreos Laurenti Iuppiter annos: Nestoreum quoniam pectiu,&ora dedit. . IN LAURENTIUM ME Dic EMCum commissa sibi tellus male fida negasset Semina,& agricolae falleret herba fidem:

Protinus optatas patriae tua dextera fruges Obtulit,& celerem iust it abire famem. Nec mora,Piscis commutas sedibus urbem Seruatam,& nimio tempore lentus abes.

Heu quid agis patriae Laurens te redde gementι Non facta est donis laetior illa tuis. Moesta dolet malleti famem perserre priorem, Quam desiderium patria sene tuLiN LAvRENTIUM IULIVMQSE PETRI filios,fratres pilissimos. Nee tanta Oebalios tenuit concordia fratres, Nec tanto Atridas foedere iunxit amor. Implicuit quanto Medicum duo pediora nexu Mitis amor,concors gratia, pura fides. Vnum uelle ani mis,unum est quo nolle duobus, Cor. sibi alterna dant,capiunt manu. Esse quid hoc dicam Iuli,& tu maxime Laurens,

An ne duos una mente calere putem IN LAURENTIUM MEDICEM.

Num tibi littorea collectum Anthedone gramen Diuinum extemplo pectus & ora dedit Nil mortale capis Laurens, sed pe 'ore coelum,

Sed coelum lingua,mente,animoΦ refers. Cum reseras coelum,coelum tibi praemia seu Tu cito parta tamen praemia sero pete.

Quicqui d habet natura, tibi,&sortuna dederunt. Sed tamen haec superas munera consilio. Nam sunt illa quidem paucis comminua tecum, Maxima consi in gloria tota tua est Consilio quid agis ,cupiunt imitarier omnes Laurenti rerum maxime,nemo potesti

Nores,ingenium,musas,sophiam psepremam Vis uno dicam nomine, Marsilius. IN LAvRENTIUM MEDICEM.

Nescio quos media coeli de sede petitos Luminibus radios suspicor esse tuis:

Nam quoties oculos in me conuertis amicos .

Complector cuneias pediore laetitias. Tunc siciles subeunt muta tunc ipse uidet

Purus Apollinei sideria esse nitor.

602쪽

ssyEPIGRAMMATUM' At quoties oculos a me deflediis amicos, . . .. Compledior nullas pectore delicias. 1Non faciles subeunt muste,non ipse uidetur Purus Apollinei sideris esse nitori iCur ergo auertis Laurenti lumina,redde, I . Redde meis quaeso lumina luminibus. Laetitias mihi redde meas redde inuide musas, Quas tua mi rapiunt lumina,sed propera.

AD EVNDE M.

O ino si possem laqueo subducere collum, pedicis uirustos explicuit se pedes: Haud equidem dubitem uolucres stiperare canendo, Quas aluit eampis unda Caystra suis. 1At nunc Phoebeos inter uelut anser olores, Agrestem rauco gutture fundo sonum. Sed gcile expediar Medices,tami canorus, Si modo tu dicas,Politiane ueni.

Celsa triumphatis Medices Florentia Pisis

Delicias tibi Roma suas,Florentia Gaddi Dat , suas o quam deliciosus homo es.

IN LIBELLUM ELEGIARUM

Naidi poetae. Dum celebrat Medicem Naidus,dum laudat amicam,

Et pariter gemino raptus amore canit. νTam lepidum unanimes illi ornauere libellum, Phoebus,amor,Pallas, atta,musa,fides. IN AEDES PVBLic As ΟcTO VIRO

Si qua fides.scelerum procul O procul ite ministri,

Hic uos iustitiae poena seuera manet. νiN EAsDEM. Hos etiam coelo praesert Asb ara penates, Non illi in toto est gratior orbedomus. IN ALBIERA AI sis ΜvNDI s TvPHAB sponsam,lato immaturo ereptam. Vivebam lato sum rapta Albiera,coniux Sismundus uitam reddidit en iterum: Nam laciem,& claram caelato marmore formam, Ingenium,ec mores carmine restituit. IN EANDEM. lviva tibi fueram coniux Albiera semper Chara quidem,nunc sum mortua charam . ai N EANDEM. Debebam uiuens tibi,sed mage raptauoluptas

603쪽

OBERiM EANDEM. Morte una geminam sum naim Albierauitam Fama etenim terras,spiritus astra eplici Fama olim,nunquam sed spiritus oecidet haec mi Vita quidem semper uiuet, at illa diu.

Mortalis sideram dum uiri Albicta coniux

Sismunde, at nunc sum,mortua,faetii dea. IN EANDEM.

Quod tibi uir tenera sum rapta Albiera iuuenta, Ne geme,cum dulce est uiuere,dulce mori es,

IN EANDEM.

id quereris genitor in uit tua filia coelo Albieraean ne deam progenuisse doles iN DEMETRIUM c RETENSEM, ET D Io, nysium Paravisinum,Graecorum uola minum impresseres. Qui colis Aonidas,Graios quom uolue libellos: Namm illas genuit Gecia,non Latium. En Paravisinus quanta hos Dionysius arte Imprimit,en quanto cernitis ingenio. Te quom Demetri ponto circunsona Creteianti operis nobis edidit artificem. Turce quid insultas tu Graeca uolumina perdis, Hi pariunt, hydrae nime age collaeseca.iN PvELLAM MORIENTEM. Quaerenti Venerem diu negastiis Sed dum mi toties pudet negare, Tandem occasio iusta pernegandi

Inuenta esst,moreris,uafra es, sagaxw. EIDEM BERNARDO BEMBO VENETO tori,in ro undecim elegantissimo.

Vt misi os quondam nautas Acheloia Siren In poenam traxit carmine blandi seno: Sic Bemarde tuo quemvis succcndis amore, Seu quid mente agitas,seu geris,aut loqueris. Si causam Veneti tutaris Bembe senatus, Mox Pitho in labris stat ueneranda tuis. Seria si tractas,credam tractare Mineriram: Si ioca,dat puros gratia nuda sales: Carmina seu cantas,tibi Musae in pectore cantan . Sive taces,tacito ridet in ore lepos: Si graderis,placido non dura modestia uultu Est comes,& dulcis cum grauitate modus. Blandus honos uestem furtim componit,ouansi, Te circum plena ludit amor pharetra. Fronte decor,sedet ore fides, in pectore candor. Ino tuis omnes sunt oculis Venerea. ORI

604쪽

s TE PIGRAMMAT vra Sie nos de ness,nec uinetos Bembe relaxas, Sic te quisicitiis adit, mox tua philtra bibit. Frustia ad te florem Dileni seiret Vlysses, Sed pro te optasset Iinquere uel patriam.

IN PANAETIUM. Tantus amor tuus est in me, tam , omne Panaeti Exemplum ueteris uincis amicitiae:

Vt tihi collatus iuuenis Phocaeus Orestem Oderit,&spernat Thesea Pirithous: Sicanium Piladen credatur fillere Damon,' Vix bonum seaenis Castora frater amet. N on tu unam pro me mortem, sed mille subires, Pro me Sisyphium non fugeres lapidem. Nunc solum hoc tanto refero mercedis amori, lod me abs te solo uictum in amore puto. IN IOVINIANVM cRAssvri Menopoliten. Non rara Atthaeae quod amem te gloria linguae

Causa est,non Latiae copia,non Iolymata Non acre ingeni um, non lingua diserta,nec oris Gratia,nec uersus uena beluona tui:

Sed quod inest rarus titii Crasse in pectore candori

Quem ni si amem,rabida tygride natus ero. Nec te ut amem causa est,haec me abs te cogit amarLCrede mihi,precium cst solus amoris amor. iN sIMONET TAM.

Dum pulchra effertur nigro Simonetia pheretro, , Blandus di exanimi spirat in ore lepos, Nactus amor tempus quo non sibi turba caueret, Iecit ab occlusis mille faces oculis. Mille animos cepit uiuentis imagine risus, Ac morti insultans: est mea,dixit,adhuc. Est mea dixit adhuc: ndum totam eripis illam illa uel exanimis militat ecce militi . Dixit,& ingemuitinem enim satis apta triumphis Illa puer uidit tempora,sed lachrymis.

Cum Simonetia decens media iam morte labaret, Mors illi quidam iam prope,dixi adest Sumilit illa graues oculos,ne tertita dixin Hanc animam nobis qus dedit accipiat. Hactenus di tacuit repete hic aeuum omne uetustis. Nil par huic ani mo,quod reseratur,habes.

Hῖc Simoneto iacet aceth;c simul omnis amorum staciacent omnes desicia: ec uenero.

605쪽

i M sano NET TAM iv LM Esτ sENistentia a me uersibus inclusa. ABice ut ex o capiatur marmore,quicquid Mortali pculit a superis tribui. Hic Simonetis iacet, cuius mortalia euneta Concipere immensum non poterant animum, Quam nem mors potitit uisa exterrere, deum*Mox peti jt,eui se nympha dedit moriens. IN ARcHEANASsΑM, PLATONI s Epris gramma e Graeco uersim. Archemassa mihi meretrix Colophonia nunc est, Cuius & in rugis insidet acer amor. Ah miseri a prima tetigit quos illa iuuenta Igne suo:medii uos rapuere rogi.sAPPHvs EPITAPHION IN Tris madem e Graeco uersum. Timades hic puluis, quae dulces ante Hymenae Excepta est nigro Persephones thalamo. Illius heu isto eundiae de uertice amatam A. quales ferro subsecuere comam. ANTIPATRl l N HOMERUM e Graeco uersim. Troiam canens Homere flammis erutam, Vrbes graui livore stantes concutis. AD GALEOTTVM PRINcIPEM FAVENTINUM. Cur promissa tibi tuus poeta Nondum praestiterit,rogas poeta est. IN PTOLOMAEI GEOGRAPHIAM E GRAEco Si coelum e terra spectes,coelum omne uidebis: Si terram e coelo, penitus tibi terra patebit. Nunc terram penitus conis,eoelum esse putato. IN HER cvLEM ET ANTAEUM E GRAEco. incaluere animis dura certare palaestra Neptuni quondam filius at Iouis. Nec certamen erant operoso ex aere lebete Sed quod uel iuram,uel serat interitum. Occidit Antaeus,Iove natum uincere sis esti

Esto magistra pales Graecia, non Libya.

Hoe est sepulchrum intus cadauer non habens, Hoc est cadauer & sepulchrum non habens, Sed est idem cadauer α sepulchriam sibi. iN MABILIVM NOUATUM INavaazati Quod uestes oleo geris perunctis. Mueco & puluere sordidas Mabili: Quod lardum madido fluit Opillo. Pleno furfuribus4,uer bium Et cadaueribus pedunculorum:

606쪽

Quod fuligine scatet atra barba, Quam rodunt reneae, pulexm saltans: Qtiod muccosa tibi seges pilorum Extat naribus us* pulyposis; alia septem lepores queant laterer

Quod gingiua*,buxeil dentes

Sordent Ploxonio,ac putente in ala Educas olidat marem capellae: Quodo unguis sanie rubet cruenta

Saepe ut lucifugam putem esse blactant; Coenae relliquiasi pridianae,

Incrementa manus habent voracis:

His te ex omnibus esse quis poetam, Vatem,sitidicum neget Mabili Tales Caecilios fuisse credo, Plautos, Pacuviosq*, Neuioscp, Aut si quis Curium boues sequentem,

Traxit uersibus ulmeum in theatrum.

Coeli numina quod negas,deum et, Lucreti fuit hoc,oc Euripidis. Paedicas,fuit hoc Maronianum. Paedicauit Anacreon Bathyllum. Insanis,Colophonius poeta es. Iam iam phthiriasi scaturiente Semesus cadis S soraminatis Membris,hoc Pherecidae habes tragoedLDe cimcitis male dicis,hoc poeta eS. . Es mendax,leuis,insolem, ineptus, Instulis petulans,& his poeta es. Quid multis moror es poeta totus, Possum hoc indiciis probare centum. Quo uulgus negat esse te poetam,

Id quiddam est minimum,nem adnotandum, Quod uexas miseras subide chartas Plenis uersibus inficetiarum. IN EUNDEM NABILIUM OBII cIENTEM AF gelo Politiano, quod nem curtum carmen, ne longi sciat componere,in quo responso Mabilium ludit, quod curtum et longum improprie usurparit, simul , obiicit. antepenultima producta possierit Mabili. uod me scire negas uel curtum scribere carmen, Vel longum fateor,solus utrunq; facis. Nil breue,nil medium est,tongum est, curtum ue Mabili uicquid habes qiuicquid aut geris,aut loquetis. Proximus a primo tibi pes est tempore currus, Qdando expedivit inscias hexametro. Altera curia tibi solea est,curtumw Mabili

Subligari erumpunt hinc digiti,hinc uaemim. .

607쪽

LIBER quis sorte tuas Rideat componere laudes, Vno longus erit hic quom uersiculo. At siquis scribat quot habent tua carmina menda Conficiet curtas hie uel hic Iliadas. Quae semper sellat,dicit periuria semper, Longa sibi lingua est, hac cito currus eris. Quod uacat, est longum caput,atin enorme Mabili Iudice uel cerebro si quod inest rogita. Verum alia est aliis sententia, nan* phrenesis

Conqueritur capius de breuitate tui. Qui cerebro tenus id lacerant,curtum esse fatentur, Tu quo mox curto currus eris capite.

Quanquam id earnifices nondum statuere, sed ingens De te certamen est gladio,& crucibus. Hoc est quod uultu quod coruus gestit,& escam Te sere uterit sibi praeuidet augurio. Hoc spures mores, impura hoc uita meretur, obscoeno , animus corpore serdidior. id moror his nam si prolixum singula narrana In te ego nunc librum scripsero,curtus erit. IN HABILIUM MINITANTEM Novvri sasalgur ueros , toni trus missurim.

Quod fulgur mihi te nouum Mabili

Missurum,& toni trus minere ueros,

Nil est nouimus hos neq; esse fictos, Nam ueros tuus es. odor probauit. IN EvNDEM HABILIUM. Si iam carmina nostra te Mabili Urgent ad laqueum mim , crucem. Ne,quaesis,propera mori,tuum ne Fraudes carnificem suo lucello.

Nan est perci Midus tui, ac libenter Is tantum tibi dempserit laboris. id nostiis hominem negas audem est rem qui secuit tibi sinistram.

IN MABiLII INERTEM MA-ledicentiam.

Ore tibi pauci,sed nulli in carmine dentea Cum sint,atcν illi sint putridi re ueteres:

Allatras,ut cum nequeas mordere Mabith Latratu ostendas te tamen esse canem.

t respondeat. Iratus nimium nobis, sed hire,Mabili, Urgeris nostris iam, puto,carminibin

608쪽

EPIGRAMMATUM. IN MABILiVΜ REsPONIVM. Quod trusum niihi quod reflexa colla Demens ob lcis,esse utrum p nostrum Assinor ueniam uel ipse: nam me Nil nasutius est,saetaci Φ, In te dum liceat vibrare nasum. Nam quis te rogo sic inelegantem, insulsiim illepidum uidens,ineptum, Versus smbere prorsus infacetos, Non centum cupiat sibi esse nasos

Centum rhinocerotas,at barro Ronchos,auriculas, ciconi asq;

Cum splene ec petulantibus cachinnise P. Condas te in putidum licet lupanar, Mergas te in mediis licet cloacis, Non cedas olida licet latrina,

Quoquo dinugias pauens Mabili,

Nostrum non poteris latere nasum.

Prendam te misis,uti, trux molossis Frangam dentibus imbecille tergum. Sed nasus superest tibi Alabili, Currus,dimidiatus,osseuschin quo pulypus exurit,uel ipse Quo cimex posuit sibi cubile, Quo tutas pulices habent latebras, Qui iam pervius est aduis frontem, In quo nidificare vespa possit, Qui neutro patet indecens hiatu Clausus mitibus hic quibus: sed ille

Plenus cassibus est araneorum. Sed quid te cruciat, reflexa colla Si interdum geror num parum uidetur Si pronos statuis tuos cinaedos Si pronum statuent miser Mabili Mox te carniscis manus,uelut nunc Pronum te statuum mutomati e Atqui tu resupina colla demens Posthac desine iam mihi exprobrare. Nam qui pronus obambulas popinas, Spurcatum caput erigas libenter, Sipondus sinat herniae Mabili. i AMBICVM TRIMETRON DE Dono nuper a Mahilio empta in desertissimo urbis loco, qui ad Caballu dicitur. Haeres relictus a parente sordido, Ille impudicus,temulentus, aleo, Spurcus,lutosus,pedecosus,hispidus, Pannosus, ictus, horridus,caprimulgus, g. Politi σοι

609쪽

so ALIBER Edis,mn,tus, insolens Mabilius, . Vno expatrauit patrimonium die Gula helluante, omnilingis oscolis, ivorace culo,& exstituta mentula. Nox cum super uix quindecim nummi forent, Rebus cauendi iam suis tempus ratus,

Emit lacertis&colubris hospitam Domum, rigentem senticetis re rubis, Familiarem uult uti & bubonitius. In qua selebat turba mendicantium Longis coactos esuritionitius

Mandare torce turgidi uentris cibos. Qua contumaces Aeolus uentos selet . Punire clausos: qua recuset Tantalus

Siticulosam ditis horridi Styga

Mutare,& Aetnae centiceps osas onus. Nec uendere illam, nec locare,ii uelit, Donare nec Mabilius cuiquam potest Mutare dominum domus haec nescit suum.

Quantumlibet Mabilius sit prodigus,

Profimdat ore, pene,podice,& manu, Quim nunc sit, esse non potest pauper magis, Fecit lucrum ingens, hanc emens Mabilius. iN VIOLAs M VENERE MEA

dono acceptas.

Molles 5 uiolae Veneris munuscula nomete, Dulce quibus tanti pignus amoris inest. Quae uos que genuit tellus quo nectare odoras Spars unt Zephyri,mollis re aura comas rVos ne in Acidaliis aluit Venus aurea campis e Vos ne sub Idalio pauit Amor nemores

His ego crediderim citharas ornare corollis

Permessi in roseo margine Pieridas. Hoc flore ambrosios incingitur flora capillos, Hoc tegit indociles Gratia blanda sinus: Haec Aurora suae nectit redimicula fronti, Cum roseum uerno pandit ab axe diem: Talibus Hesperidum rutilant uiolaria gemmis,

Floribus his pictum pos Iidet Aura nemus: His distincta pii ludunt per gramina manes,

Hos laetus uernae Chloridos herba parit. Felices nimium uiolae,quas carpserit illa Dextera, quae miseriam me mihi subripuiti Quas roseis digitis formoso admouerit ori Illi, unde in me spicula torquet amor. Forsitan re uobis haec illinc gratia ueluti Tantus honor dominae spirat ab ore meae.

Aspice

610쪽

Ε p t G R A M M A T v I ABlae lacteolo blanditur ut illa colore, Aspice purpureis ut rubet haec seliis. Hic color est dominae roseo cum dulce pudore Pingit laeteolas purpura Maia genas. Quam dulcem labris, . late spirat odorem:

En uiolae in uobis ille remansit odor. O fortunatae uiolae,mea uita,meum c. Delicium, o animi portus & aura mei. A uobis saltem uiolae grata oscula carpam, Vos auida tangam teri quater* manu. Vos lacrymis satiabo meis, quae moesta perora, Per . unum uiui fluminis instar eunt. Combibite has lacrymas,quae lentae pabula flammae.

Saeuus amor nostris exprimit ex oculis.

Viuite perpetuum uiolae,nec solibus aestiis, Nec uos mordaci Nore carpat hyems. Viuite perpetuum miseri solamen amotis O uiolae,b nostri grata quies ani mi. Vos eritis mecum semper uos semper amabo, Torquebor pulchra dum miser a domina. Dumo Cupidineae carpent mea pediora flammae, Dum mecum stabunt &lacum re gemitus. ODE Dico Los AD ALEXANDRVΜ cvRTE sum adolescetem bene literatum, qui ut Politianum uid ret, Florentiam petierat, cum ille se comodum in Casasolanum contulissiet.

Nil me iam patula iuuat Seuo lethi serum lumine Syrium Devitare sub ilice,

Exceptum torulo gramineo caput Bullantem prope riuulum. Iam serdet tremulo murmure palpitam.

Illabens aqua calculis.

Longis Dauliados garrula questibus,

Iam sordent amaria.

Nil blandum est oculis,nil placet auribus.

Et uallem,& Zephyros,& gelidos specus. O qui moenibus inferat Iam me,5 qui medio sistat in atrio Vrbani cupidum laris C ten,5 placido qui locet in sinu.

Cur mi non teneros datur Totis uersiculos imbibere auribus Coram dulciter asperos e Cur dextrae cupidam iungere dexteram.

Tu me dulcis amicule, . . . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION