Propositiones theologicodogmaticae ex praecipuis catholicae fidei fontibus nempe ex scriptura, tarditione, ... necnon ex tractatu de sacramentis in genere excerptae quas publice propugnabit in pontificio Anglorum collegio de urbe Joannes Foothead Lon

발행: 1784년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

pis : Diceeesana ab Episcopis; Generalia vero a Romano Pol tifice, cui universalis Ecclesiae cura divinitus commissa est , o dinario jure sunt congreganda. Quare nisi a Romano Pontifice vel praecipiente, vel saltem annuente Scumeni eum Concilium fuerit convocatum, illud nec est, nec dici potest legitimum. Audiendi ergo non sunt Haeretici, qui jus convocandi Concilia generalia ad Imperatores ; Nationalia ad Reges ; reliqua ad Urbium Magistratus pertinere insolenter defendunt. XXXI. Quamquam ad generale Concilium vocari, S admitti possint Presbyteri, ex minores etiam Clerici, ut disputando,

controversias definiendas examinent , conserantque cum Episcopis ; atque etiam Imperatores, Reges, ac Principes , ut Concilium defendant , curentque , ut omnia recto ordine, ct pace

peragantur ; ac demum alii sive Laici , sive Clerici , ut administrent, quales sunt Notarii , Custodes cte. tamen ut Concilium sit legitimum ii omnes, quamvis doctissimi, ae sanctissimi admitti

non debent ad suffragium serendum decisivum .

XXXII. Hoc quippe jure ex divina institutione fruuntur dumtaxat qui Episcopali dignitate insigniti sunt r quamvis paucis abhinc seculis etiam . S. R. E. Cardinalibus, Generalibus ordinum Praeposuis , ct Abbatibus , licet Episcopi non sint, isthaec praerogativa concelsa fuerit, ex iure Ecclesiastico , seu ex privilegio. XXXIII. De Conciliorum Praesidentia , quae est tertia ad legitimum Concilium requisita conditio , pauca dicenda sunt . Lu- therani, B. Calvinistae , aliique malae causae patroni, ut omnem a Romano Pontifice Ecclesiasticam amoveant potestatem , auda cher contendunt, ius illud ad solum Romanum Imperatorem pertinere . Nos vero cum Catholicis propugnamus , solum Romanum Pontificem per se , vel per suos legatos , pro ea , qua supra

omnes Episcopos, ac Fideles auctoritate pollet, ex jure divino omdinariam habere potestatem praesidendi Concilio generali. Quodsi aliquando Imperatores praefuerint, factum id est quoad honoratiorem locum dumtaxat, ut in Conciliis nempe externus servaretur ordo , δι omnia pacifice, ac libere ab Episcopis peragerentur. XXXIV. Praeter reeenstas hactenus conditiones , quatuor

aliae , ut Concilium generale sit legitimum , a Catholicis requiruntur . Primum ut ad Concilium totius orbis Episcopi convocari debeant: cum omnibus re sngulis Episcopis Actor. ao. dictum fuerit: At dite vobis, et universo gregi, in quo uor Spiritu

12쪽

Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei; unde eum Episto. pi sint Paliores , Doctores , ac judices , de rebus gravioribus Ee-elesiasticis iudicandi habent potestatem , quam quidem praesertim

exercent in Conciliis . Deinde cum in generali Concilio totius Ecclesiae tractentur negotia , necesse est . ut ad illud tot reapse conveniant Episcopi, quot videntor lassicere ad universam Ecele. sam repraesentantiam . Praeterea, Episcopis in Conciliis integra examinandi, ac definiendi Ecclesiasticas controversias relinqui debet libertas ; ubi enim non est libertas , ibi non eli Spiritus Dei, sed illius, qui ab Episcopis assensum, S suffragium extorquet; hine Concilium Arinlinense , quamvis legitime inchoatum , Concilium Μediolanense , Concilia Sirmiensa , Ephesinum II. quod

Vulgo praedatoria Synodus nuncupatur , atque alia quam plura , defectu huius conditionis illegitima prorsus evaserunt . In iis quippe, quoniam per vim ab Imperatoribus, vel a Militibus , vel ab aliis illatam extorta fuerunt ab Episcopis contra eorum voluntatem suffragia, enitus infaustus semper fuit. Ultima tandem e Onditio est , ut Romanus Pontifex, quae in Concilio statuta sunt

confirmet, ac determinet; determinata vero, ac confirmata pronunciet , ct promulget ; sicuti namque ad Romanum Pontificem spectat Concilii initium , eonvocatio scilicet, ac praesidentia ; ita ad illum spectare debet finis , videlicet confirmatio , pronuncia tio , ct promulgatio . XXXV. Expostis conditionibus ad legitimum Concilium requisitis , aliquid de auctoritate, quam Concilia tum particularia , tum generalia habent , statuendum est . Concilia itaque Particularia , licet errare possint , cum insallibilitatis minime praedita sint privilegio ; non levi tamen pollent auctoritate . Longe autem maiorem obtinebunt , si illorum Constitutionibus Romani Pontificis , aut Ecclesiae accesserit confirmatio . Quare Cone illorum peculiarium decreta in iis,quae ad fidem,S mores spectant magno suscipienda sunt obsequio ; in iis autem, quae peculiarem nationum disciplinam , ct ritum respiciunt, dicimus , iuxta

probatas regionum , di nationum consuetudines , esse tenenda.

XXXVI. Concilia insuper generalia , quae legitima sunt, ct in Christi nomine congregata , dono in fallibilitatis potiuntur in

iis, quae fide tenenda , vel moribus observanda decernunt. Universam quippe repraesentant Ecclesiam , quae fundata est super firmam petram , adversus quam portae inseri praevalere non Diuili su by GOrale

13쪽

consummationem seculi . Hinc desumptum ex iis pro fide S. moribus argumentum certissimum , tutissimum , firmissimumque exi

stimamus .

XXXVII. Lutherus denique , ct Calvinus , quibuscum

complures recentiores Protestantes faciunt, eo insaniete devenerunt , ut demonstrare tentaverint , omnia Concilia ante eorum aetatem celebrata , nec etiam illo Apostolorum , cuius mentiosi cap. 15. Actor. ex zepto , turpiter in suis decretis ad sidem, ct mores spectantibus , errai se imo Lutherus temerario prorsua ausu pronunciavit, Conciliorum etiam generalium Constitutiones non tanti in Ecclesia Cli risii valere , quanti cuiuslibet Parochi , vel Ludi magistri sente iri iam . Nos hujusmodi blasphemias execrantes , atque damnantes , firma fide tuemur excipiendae illa tamquam divinitus tradita , Conciliorum illorum decreta , quae vere oecum enica ct legitima censentur ; nec ex iis ullum umquam a veritate excidi illa in Sanctionibus, quae vel fidem , vel mores respiciunt.

XXVIII. Celesia Christi in terris militans optime defini- tur : Coetus hominum baptizatorum a Christo Domino convocatus , institutus , eiusdem si dei prosessione , eorumdemque Sacramentorum communione sub legitimorum Pastorum, S praesertim Romani Pontificis regimine colligatus. Mox traditam definitionem tamquam accuratissimam delandimus , non modo contra Launoium , qui novitatis eam accusare audet, propterea quod mentio in ea fiat subjectionis legitimis Pastoribus: sed etiam adversus omnes Haereticos , qui alias , ct alias sibi prolubitu fingunt definitiones. XXXIX. Inter quos, Protestantes praeten De Reformationis initio , animadvertentes desectu trium conditionum , quas in Ecclesiae definitione indicavimus , jure a Catholicis extra Ecclesiam positos existimari , ut eiusdem Ecclesiae iudicia eluderent, ct. potet latem . sese confunderent cum Catholicis, antiquiores quosdam Haereticos imitati, commenti sunt , Ecclesam Christi Vel vise congregationem hominum dumtaxat persectorum , ct ju- Dissiliam by Cooste

14쪽

justorum ; vel societatem tantum praedestinatorum . Sed irrito prorsus conatu . Electi enim neque soli , neque omnes , item- qua non soli iusti , sed S peccatores sunt in Eecles a . Quare me. rito S. Aug. Trael. 45. in Joan. exclamabat: Secundum praescien- Iram , O praedestinusionem , quam multae ove3Dris . quam multi

Iupi intus i Et S. Fulgentius lib. de Fide ad Petrum ; ita ipsum alloquitur et Firmissime tene or nullatenus dubites aream Dei esse Catholicam Ecclesiam , is intra eam usque adflnem seculi frumento mixtas paleas contineri, idest bonis malos Sacramentorum communio re misceri .

XL. Sed haec fuit semper erroris indoles , ut sibi diu eonstare non posset ; unde Catholicorum argumentis victi Heterodoxi , ad aliud , quod Iurius Calvini starum Minister excogitavit

Ecclesiae systema , animum convertentes , arbitrantur Ecclesiam Christi ex omnibus etiam liae reticis S Schismaticis conliare , qui fundamentales fidei articulos retinent , ct profitentur . Verum di. ad hoc commentum refellendum , parati sumus propugnare , in vera Christi Ecclesia nullo modo publicos Haereticos , manifestosque Schismaticos locum habere , utpote membra a Chri lii corpore , quod est Ecclesia , penitus avulsa , quamVi fidei articulos , quos ipsi fundamentales appellant, non rejiciant. XLI. Quinimmo adversus eumdem Iurium jure , meritoque concludimus publicos Haereticos , manifestos Schismaticos , quam tumlibet laudabiliter se vivere existiment, hoc solo scelere, quod a Christi unitate separati sint, nisi ad unitatem Ecclesae redeant, aeternam salutem consequi minime posse, sed iram Dei Perpetuo manere super illos . XLII. At quoniam multae sunt in toto orbe societates s bi m tuo infensae, quae se invicem damnant, ct anathemate seriunt aquaeque singulae penes se veram Christi Ecclesiam consistere iactant , maxime interest , quaenam inter eas sit vera Christi Ecelesia , ct quomodo a salsis societatibus secernatur cognoscere, ac definire . Id porro facile praestabimus , si ad quasdam notas , seu signa . quae ita verae Ecclesiae conveniunt , ut nullo prorsus modo, saltem si simul accipiantur, Haereti eorum , Schismaticorum , Infideliumque societatibus aptari queant, animu .a, convertamus. Praecipuae autem huiusmodi notae sunt quatuor illae , quas ita Symbolum Constantinopolitanum recenset: Unam,

Sanctam , Catholicam , o Apostolicam .

15쪽

i XLIII. Et sane , Sacrae Scripturae saepissime praedicant ve. ram Christi Lcclesiam esse unam . Cumque Unitas haec in eo praesertim si constituenda , ut omnia Ecclesiae membra uni C piti uisibili Romano Pontifici , Unitatis centro , subsint; de ejusmodi praerogativa gloriari non possunt, nisi soli fideles , qui Catholici Romani dicuntur , non vero Haeretici , ct Schismati- ei, etiams in articulis , ut inquiunt, fundamentalibus non eris rent ; cum pertinaciter saltem renuant debitam ad servandam Unitatem , Supremo Ecclesiae Pastori Romano Pontifici praest

re obedientiam .

XLIV. Quamvis praeterea Ecclesia multiplici titulo sanista dici possit, ac debeat; nihilominus ut societas a Christo instituta, a societatibus ab hominibus pro eorum voluntate e formatis manifestissime secernatur, verae Ecclesiae Sane itatem reponendam esse censemus in . sanetitate Inlli tutorum; in sanctitate doctrinae , ct prosessionis ; di in sanctitate gloria miraeulorum confirmata . Iam vero societas Catholicorum , ct quidem sola , sanctos habuit Institutores . Etenim hanc Christus. qui est Sanctus Sanctorum, primitus instituit; fundarunt, ct sedi fiearunt deinde Apostoli; innumeri Martyres sanguine miraque in tormentis constantia, complures S S. Patros inde. sesso in profligandis haeresibus labore confirmarunt, ct propagarunt ; quos omnes excelluisse sanctitate , nee ipsi Protestantes audent inficiari . Huic deinde Ecclesiae non deest quo. que sanctitas doctrinae ct professionis . Fidei namque dogmata , quae hujus societatis homines admittunt , vel in Sacra Scriptura, vel in Traditione. vel in Conciliorum definitionibus expresse continentur . Regulae morum ad humanam vitam recte componendam ab ipso Christo primitus in Evangeliis . tum a SS. Patribus in Conciliis Ecclesiasticis tradit se inveniuntur . Annales demum Ecclesiae a Christi aetate ad hoe usque nostrum aevum innumera suppeditant ct quidem stupenda miracula ab omnipotenti Deo sua virtute Patrata per eos , qui in Societate vixerunt Catholicorum . Sed numquid sanctitas isthaec , quam proprio jure sibi vindicat Eccles a Catholicorum . inveniri poterit in quavis Societate Haereticorum Τ Sit in exemplum Societas Protestantium , quae prae ceteris in Orbem nostris hisce temporibus gralsatur. Quinam fuerunt hujus Societatis

16쪽

Institntores ' Lutherus , Calvinus, Zuinglius, aliique eiusdem modi sursuris homines , quos fuisse sanctitate fulgentes, nec

ipsi Protestantes nudent assirmare . Facile insuper erit ostendere , ex collatione errorum, per veteres Haereticos propugna torum , cum erroribus, quos modo tenent Protestantes , eorum societatem carere sanctitate doctrinae, ct professionis. Multa enim sunt in antiquis Haereticis errorum portenta ab Ecclesia proscripta, quae a Protestantibus adoptata, etiam his temporibus ab ipsis propugnantur. Desunt tandem eidem societati miracula ; ea squidem nec recitantur , nee si vellent, recitari posisunt a Protestantibus. Quare eum illorum Societas characteribus destituta si, qui veram constituunt sanctitatem , fidenter concludere possumus, Catholicorum dumtaxat, non Protestantium , aliorumque Haereticorum societati verae Sanctitatis no

tam convenire .

XLV. Praeterea vera Christi Leelesa debet esse Catholica , scribente Aug. lib. de vera Religione cap. 7. Tenenda est nobis Christiana Religio , is ejus Ecclesie communi siti' squae Catholica es, is Catholica nominatur non solum a DIS, verum etiam ab omnibus inimicis . Hujusmodi autem Catholicitas non in alio certe consistit, quam in universalitate doctrinae , temporis, ct loci . Et quoniam sola Ecclesia , quae a principa'li Sede , Romana appellatur , quaeque e cepit ab Apostolis in Ierusalem, S per universum terrarum Orbem diffusa ad nos

usque descendit , easdem semper , constanterque docens , ac tenens veritates a Christo , ct ab Apostolis traditas , atque ab Ecclesia successu temporis explicatas , ac definitas absque ulla prorsus, vel circa fidem , vel circa regulas morum mu'tatione ; ct a nobis deinde iuxta Prophetarum oracula per successivas aetates transibit ad posteros usque ad Seculi consummationem , descriptam habet universalitatem e hinc iure me ritoque confiteri tenemur , solam Ecclesiam Romanam ellavere Catholicam et eodemque Catholicitatis nomine insignari non posse quaslibet societates a Romanae Ecclesae fide , Vel communione seiunctas , utpote quae vera Christi Ecclesia , aqua discellarunt, recentiores sunt, nec ubique inveniuntur.

XLVI. Denique vera Ecclesia post Jesu Christi adventum dicitur, A. vere est Apostolica, tum ch antiquitatem origi nis , ct doctrinae ab Apostolis derivatae, tum propter Pallo

17쪽

rum suorum legitimam auctoritatem , missionem, S sueeessionem ab Apostolis numquam interrupta serie descendentem ;quae quidem successio in suprema Sede . a Petro Apostolorum Principe fundata, perpetuo perseverat. Sola Ecclesia R mana de hac Apostolicitatis proprietate iure gloriari potest ;nam reliquae sectae omnes alios prorsus ab Apostolis habent parentes ct institutores . aliamque profitentur doctrinam ; atque successionis Apoliolicae filum jamdiu est apud ipsas intercisum. Neque vero dici potest, legitimam hanc Episcoporum ab Apostolis successionem vigere laltem in Communione Anglicana ; nam quamvis concedatur hujus Communionis Auctores legitimos Episcopos ante Schisma suilla in Ecclesia Romana ordinatos ; atque ex iis postea alios omnes derivasse Ministros , nihilominus cum statim post excitatum Schisma , profanam in eorum ordinationibus , veteri abiecta , adsciverint Formam, sub Eduardo VI. Anglorum Rege de novo Procu sam , illamque adhuc sacrilege adhibeant, invalidae , ac omnino nullae sunt eorum ordinationes .

XLVII. Ex quo sola Ecclesia Romana sit Una. Sancta , C tholica , ct Apostolica, optime insertur, illam et se veram Christi Ecclesiam, in eaque sola sanctitatem , justitiam , .eter namque salutem obtineri posse ; proindeque non ad Veram Christi Ecclesiam, sed ad Antichristi potius synagogam perti

nere societates, quae cum Ecclesia Romana , centro Unitatis , Sanctitatis, Catholicitatis , ct Apostolicitatis non commu

nicant .

XLVIII. Praeter recensitas hactenus notas , tres Eccles a nacta est a Christo Domino eximias proprietates . visibilitatem nempe, indefectibilitatem. ct insallibilitatem. Primo itaque definimus veram Christi Ecclesiam debere esse, ac perpetuo fuisse. ct futuram fore visibilem , omnibusque eonspicuam, amquam Civitatem supra montem constitutam , ct lucernam positam in candelabro . Uerum hac visibilitatis dote sola Catholicorum Ecclesia exornata est ; nec eam iure possunt sibi arrogire Heter odoxi , in quos intorqueri possunt quae de Valentinianis. ct Marcionitis inquiebat S. Irenaeus lib. 3. de Haer. cs R. Aute Vulentinum non fuerunt , qui sunt a Valentino , neque ante Marcionem , qui sunt a Marcione ; unde ct nos re-Pτ Cie possvinus . ante Lui herum non fuerunt Lutherunt, nec Calis Diuitiam by Corale

18쪽

Calviniani ante Caleinum, seque de ceteris loquendo Novatoribus.

XLIX. Vera Christi Leelesia praeterea prout a nobis in superioribus definita est, deficere non potest . nec ullis umquam temporibus usque ad mundi finem erit interitura ; perpetua namque sponsi sui Christi Domini praesen ria heta , nullos inferorum impetus poterit pertimescere . Quare S. Aug. Serm. a.

in Psal. Io3. exclamat: Ubi sunt qui dicunt periisse de Mundo Ecclesam , quando nec inclinari potest 'L. Tandem Ecelesa Christi dono pollet insallibilitatis . Omnes quippe particulares Ecclesiae per universum orbem dispersae simul in iis consentientes eum Romano Pontifice . quae ad fidem ct mores pertinent errare minime possunt. Hinc veteres S S. Patres solo unanimi Ecclesiarum consensu saepissime confutarunt , atque damnarunt haereses complures , quae tribus praesertim prioribus seculis Ecclesiam exagitarunt; unde merito incentius Lirinenss Common. r. cap. 3. docet: In ipsa Catholica Ecclesia magnopere curandum est, tit id teneamu3 , quod ubique , quod semper , quod ab omnibus creditum est. LI. Ex tribus hactenus enumeratis verse Christi Ecclesiae Proprietatibus probe colligimus , atque repetimus quod num quam satis repeti potest solam Ecclesiam Romanam , aliasque cum ea servantes communionem, esse veram a Christo, ct ab Apostolis institutam ct propagatam Ecclesiam ς atque ab ea re movendas congregationes omnes tum Haereticorum , tum Schismaticorum. Illa namque , non istae Visibilitatis , In defeetibilitatis , ct Inerrantiae privilegio . seu dote gaudet , servabitque constanter usque ad seeuli consumamtionem .

De Sacramentis in genere .

LII. I E Sacramentis in genere adversus recentiores Haereticos , qui pretiosiora Christianae Religionis Mysteria non solum subvertere . sed & supprimere tentant, Per tractaturi , ab initio vel ipsum Sacramenti nomen tenemur ab eorum cavillis vindicare. Ii namque qui de superbissimo Re- ωrmatorum nomine gloriantur, ut incautis simplicibusque hominibus impiam instillent opinionem, Sacramenta videlicet Novae Legis nullam habete in se essicaciam ; sed mera esse Diqiti eo by Corale

19쪽

signa vaeua, ct egena, sacramenti vocabulum novum esse superstitiosum, adeoque reiiciendum exclamant , ejusque 'loeo signi, vel Sym oti vocem esse subistituendam . temererio ausu pronunciant. Sed toto coelo a veritate recedunt. Hoc ouincienomen, quod pro signo rei alicujus sacrae, non cuiusque. sed quae.conserendae gratiae instrumentum est essicax, accipimus tamquam antiquissimum , sacratissimum, ct jure ab Ecclesia re' eeptum, & approbatum firmiter retinendum esse censemus. LIII. Atque ut accuratam de Sacramentorum natura id eam concipiamus , hanc vel non absimilem adoptandam esse arbitramur definitionem e Sacramentum est signum sensibile a Deo lege stabili institutum, quod gratiae tum significandae, tum conserendae vim habet. Hanc definitionem ab omnibus Catholicis receptam , ct propugnatam pro more suo reiiciunt Novatores , aliasque proprio marte substituunt, quae licet aliquid

veri contineant, nihilominus , vel minus aptae ad Sacramentorum naturam explicandam habentur ; vel eo denique ten- clunt, ut a Sacramentis virtutem gratiae conserendae ipsis divinitus attributam submoveant, totamque illorum efficaciam in eo custatuant, quod valeant fidem dumtaxat, ac pietatem erga Deum excIrare . LIV. De Sacramentorum Novae Legis numero adeo varii , ct inconstantes fuerunt semper Pseudo-Reformati, ut nihil fir 'mum ex eorum operibus erui possit. Uerum penes Luthera nos, ct Calvinistas communis haec videtur esse hodie sententia, ut duo tantum sint Evangelicae Legis Sacramenta . Baptismus scilicet, α Eucharistia , quam ipsis , ut etiam in hoc Catholicos reprehendant, appellare placet . Sed numquid in hoe saltem tincere se gerunt 8 Fucum faciunt ; nullumque reapse propriettracteque dictum Sacramentum admittunt . cum de emcacia Sacramentorum , quae a ratione Sacramenti rigoroso sensu accepti ieiungi nequit, pessime , ut in ceteris , sentiant . Erit itaque cum atholi ea Ecclesia tenendum , Sacramenta Proprio , Uerouue sensu accepta , esse numero septem , nec plura , nec pauciora nimirum , Baptismum , Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam , Extremam-Umstionem , Ordinem, S Matrimonium . ut decreὐit Tridentina Synodus Sess. 7. can. I.

recia U. in Coena Domini fieri solita ; quam licet Christus Do

20쪽

o a I

minus instituerit, ut fideses illius exemplum sectantes, vilissima

quaeque ministeria in fraternae caritatis , humilitatisque testim nium exercerent; noluit tamen illam ad Sacramenti rationem elevare : nec Oppos tum umquam tradiderunt SS. Ambrosius, ct Bernardus. LUI. Partes , quibus Sacramenta coalescunt , materra ct fomma pervulgata consuetudine a Catholicis appellantur , cum Sacramenta duobus revera constent , rebus nempe , tamquam materia, verbis, tamquam forma . Omnium autem , ct singulorum Sacramentorum materiam , S sor mam Christum instituisse eoncors est Catholicorum sententia . Et licet ad fidem haud quaquam pertinere confiteamur. Christum quorumlibet Sacramentorum materias , ct formas in specie determinasse ; nos tamen validis innixi fundamentis , eam sententiam tamquam certam sequendam esse arbitramur.

LVII. Materia autem , ct tarma Sacramentorum prout instituta , ac determinata fuerunt , diligentissime absque ulla prorsus mutatione servanda sunt , dc adhibenda . Quare quaelibet substantialis mutatio vel in materia , quae nempe elementi naturam corrumpit, vel informa, quae scilicet verborum subvertit sensum , Sacramentum vanum reddit ct irritum ; quod plane non evenit, s mutatio sit tantum accidentalis . Caveat tamen Minister , ne in Sacramentis conficiendis , mutationem aliquam,' etiam levissimam inducat ex contemptu ; eo enim in casu a gravi culpa excusari non poterit ; cum Ecclesiam ipsam contemnens , privato suo judicio illorum sententiam post habet , quibus Eccle-'sse suae regimen Deus comittere uoluit . LVIII. De Oirtute ct ema acia Sacramentorum Novae Legis , Catholica est defendenda sententia adversus Heterocloxos , qui 'Novae Legis Sacramenta, non secus, ac illa Veteris Legis , gratiam producere opinantur, ex Opere , ut inquiunt, Operantis,

intuitu Lilicet fidei , vel caritatis administrantium , S recipientium, quod pravum systema ex iacto semel illorum perverso prin-eipio , quod videlicet sola fides justificet , tamquam rivulus exsonte dimanat ; unde in illorum sententia Sacramenta nihil aliud in suseipientibus praestant , quam illorum movere, re excitare fidem , cui Deus gratiam largiri promiserit . Contra , inquam , perniciosssimum hoc Haereticorum Systema cum Ecclesia Catholica tenendum est , Veteris quidem Legis Sacramenta gratiam pro-

cluae

SEARCH

MENU NAVIGATION