장음표시 사용
21쪽
dux Ise ex opere operantia : at Sacramenta Legis Evangelicae gratiam non conserre nisi ex opere operato ; hoc est, non fidei, aliarumque virtutum intuitu , sed propria divinitus accepta enereia ς ita ut fides , spes , timor , aliaque opera supernaturalia dispositiones quidem sint ad gratiam obtinendam requistae , minime vero illius causae effectrices . . LlX. Hinc sua veluti sponte fluit, verba, quae sermam eonstituunt Sacramentorum , non esse nude promissoria, vel concio natoria , quomodo iidem Potestantes, ut suis cohaereant principiis , assirmare coguntur ; sed esse vere , ac proprie consecra toria ; cum totam vim habeant, ct essicaciam ex intrinsecis suis. LX. Ad hae e praeter gratiam , quam omnia Sacramenta semper ii se onserunt , qui nullum obicem ponunt, tria Sacramenta, Baptismus , Confirmatio, dc ordo hoc peculiare habent , ut in anima recipientium imprimant chara flerem , seu fgnum quoddam
spirituale , ct indelebile , per quod Christianus homo distinguitur ab aliis , idoneusque fit ad nonnulla , quae sunt cultus Divini , videlicet in Baptismo ad alia recipienda Sacramenta ; in Confirmatione ad profitendam fidem ; in Ordinatione tandem ad status
Ecclesiastici lanctiones obeundas ; unde consequitur , nefas esse tria illa Sacramenta iterare . Audiendi ergo non sunt Hetero do-xi , qui Sacramentalem hunc characterem tamquam merum a Scholasticis recens excogitatum commentum reiicere , ct damna
LXI. Soli homines in hoc mortalis vitae statu degentes Or dinarii sunt Ministri Sacramentorum . quamvis non omnes sin gula promiscue Sacramenta administrandi habeant potestatem , sed ii dumtaxat, qui per legitimam ordinationem auctoritatem ea conserendi acceperunt , si unum excipiamus Baptismum , qui ubi necessitas urgeat a quovis conferri valide ct licite potest . Τuare turpiter erravit Lutherus , dum omnes indiscriminatimhristianos , pueros etiam , ac mulierculas Sacramentorum constituit ministros ordinarios , quod in Baptismate eam acceperint
LXII. Tres insuper requiruntur in Ministro conditiones, fides nempe , sanctitas , ct intentio , ut tum valide , tum licite Sacramenta conficiantur , aut dispensentur . Sed de iis conditionibus , quid contra Haereticos Catholica sentiat Ecclesia nunc exponendum est quam brevissime . Primo itaque adversus Reba-Diuitiam by Corale
22쪽
ptirantes , ct Donatistas asserimus , Baptismum a Ministro Haereti eo , vel etiam infideli consecratum , modo ritus a Christo praeseriptus si adhibitus , validum esse , nee proinde repetendum ;cum non si Schismaticorum , vel Haereticorum , sed Dei Melesae ubicumque fuerit inventus , ut Aug. inquit lib. I. de Bap. cap. χει atque adeo ut valeant Sacramenta non esse necellariam Administrantium fidem . LXIII. Sed neque in Ministris , ut valide Sacramenta conficiant , requiritur Sanctitas , seu status gratiae Sancti scamis ; nam ut idem Augostinus Trach. V. in Joan. ait: Novi exhorreat columba miniflerium malorum , respiciat Domini potestatem . Quid tibi facit malus minister , uhi bonus es Domiatis P Unde adversus eostem Donatistas, Anabaptistas . aliosque complures Haereticos propugnamus , irrita non esse Sacramenta a peccat oribus non tantum occultis, sed etiam publicis administrata ; quamvis qui sic ea conficiunt, vel dispensant graviter procul dubio peccent, ut laudatus mox S. Doctor lib. a. coni. Epis. Parmen. cap. IO. observat. Omnia Sacramenta cum Obsnt indigne tractantibus , prosunt tamen per eos digne sumentibus . LXIV. Necessaria tandem est in Ministro intentio faciendi quod facit Ecclesia , non solum ut licite , sed etiam ut vali- de Sacramenta conficiat ; nisi enim humano more ageret , quomodo gereret Chrilli personam 7 Intentio autem haec potest esse vel actualis , vel virtualis, vel habitualis: prior optima est , ct maxime optanda , sed non tamen necessaria ;altera lassicit ; tertia Sacramenti valorem omnino evacuat , ct tollit . Quare errarunt turpissime Lut berant & Calvinistae assarmantes , Sacramenta mimice , ct irrisorie collata a Ministro nihil cogitante , nihilque animo intendente valida esse , ac Prosicua. LXU. In sacras Ceremonias, quae in Sacramentorum celebratione , tu sanetius administrentur , ct suscipiantur , adhiberi solent , tum veteres , lum recenitores Haeretici adeo debacchati sunt, ut limrmare non erubuerint, eas superstitiosas esse . magicisque incantationibus similes , atque idcirco ad polluendam potius , quam ad celebrandam Sacramentorum consecrationem, ct sanctitatem adinventas . Contra has putidas , solemnesque calumnias nos e contrario statuimus , Ecclesiae inesse atustoritatem instituendi in solemni Sacramentorum celebratione Ceremonias ad Dei cultum pertinentes, illarumque usu in pium esse, ac laudabilem . LXV. Diuiliasu by Corale
23쪽
LXUI. Imo eaedem Ceremoniae in solemni Sacramentorum administratione ab Ecclesia praescriptae ita religiose usurpari , servarique debent, ut praetermitti , vel mutari , vel negligi , vel contemni privata auctoritate citra culpam nullo modo possint. Qui enim potestati Ecelesiae , quae jure statuit quosdam servandos esse sacros ritus, resiliit, Dei ordinationi resistit. Atque hic finem nostrae exercitationi ponimus . De iis habebitur concertatio in Ven. Pontiscio Anglorum coI- legio ab eo qui supra ; facta cuilibet post tertium contradicendi facultate e concertationi praeerit ANTONI Us SALvAGGI in eodem collegis Gerae Theologiae Professor . An. D. 1784. Μense Augusti rae Hora a I H Dissiligod by Coral