Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

54쪽

ANTONII BECCATELLI

SICULI COGNOMENTO PANHORMI

LIBER PRIMUS.

qtonius Panhormita Francisco rcellio forori uo S. S. D. X HIs literis, quas olim iuuenis conscripsi in Gallia Cisalpina sub optimo omniti Principe Philippo Maria, paucas admodum, quae penes me remanserunt, vel postea in manus peruenerunt in unum coniectas tibi mitto Francisce Arcelli decus adolescentiae. Non quod existimete qui Ciceronis epistolas legedo conteras,a meis eloquetiam desideraturum,sed quod magna te voluptatem percepturum credam, cum ex earum lectione iuuentae meae historiam colliges, atq; deprehendes. uales enim Principes,quales amicos, quales mores , qualia deniq; literarum studia in ea aetate colu rim,facile inspicies:quo facilius possis dignoscere,cui Lauram sororem tuam,sorma, genere,agnatione,&in primis morum sanctimonia insignem nuptui collocaueris Nam cum sim ego in tua ma inclyta ciuis ic

55쪽

LIBER Neapolitana peregrinus, non potui tibi vitae meae promptiores testes proferre, quam epistolas meas: in quibus non tantum inSenii vim, aut doctrinae tu men,si quod modo inest ted animi,ac probitatis specimen intueri licet. Praeclare Socrates, Metis eiustes extat oratio. Posito ital aliquantisper Cicerone tamiliares interim meas vise,& quod accidit lectione gra

ui,& seria fastiditis nugas lege,& si tibi quoq; videbu

tur Ioanni Pontano Poctae,& viro suauissimo lege das imparti . Uale, Philippo Mariae ischeo Mediolanensum Duc . ntonius Panhor. S. N. D.

T si maiores mei omnes Illustrissime Prin ceps erga diuum tuum Senitorem, nec -- M nus in te semper, atq; venementissime fustini incens,& qui supersunt quasi han editaria quadabenevolentia omnes te unice prosequantur : ego non solum patrio,& auito amore,sed etiam tuarum diuinarum virtutum admiratione te iam pridem unice, ac religiosissime colo.Nam sue quotidiana exempla clementiae tuae audiam,siue humanitatem,atq; pietatem,sue excels,atq; inuictissimi animi sortitudinem, grauitatem,iustitiam,non possum erga te non inflammari etiam supra modum. Saepe vel maximc cogita ui quanta animi prudentia, sapientiaq; polleres cum m caeteris rebus, tum rei militaris potissimum disci-

56쪽

ΡR I M V s , plina, ut de te recte dici posse iudicauerim, quod de

Romanis viris illis illustribus veteri prouerbio dic batur, Romanus sedendo vincit. His atquc aliis Princeps dignissimc ornamentis adlectus, iamdudum ad te ire constitui, ut si quid ingenio,doctrina, aut industria valerem, id tuo iure quodammodo uti posses: quasi re quadam tibi debita pro diui tui parentis in meos immortalibus beneficiis. ego autem, ut de me aliquid a me into intelligas, vil huc sacrae pocli atq;

humanitatis studiis meam omnem operam nauaui:

tu quibus si quid euasisse me fortasse senseris,id quantulum est,tuae laudi,tuars gloriae oblatum atqr dedicatum esse scias adq; a me munusculum, quod tali est, quanti tu feceris, suscipias, ueasq; te oro, atq; obs cro. Summae quidam auctoritatis uir semel interrogatus,quid nautis opus esset, respodit ventis, rursum quid colonis opus esset, respondit pluuia, tertib quid I'rincipibus,respondit,poctis. Et recte mea quidem lententia,nam ut nautas, ct colonos omittam, quo per immortalem Deum Princeps indigere potest, nis immortalitate, quam non pecunia, non potentia, non deniq; virtute ipse comparare quis potest, absq; poetarum auxilio Quot putas extitisse viros domi, militiaeq; y raestantissimos, quoru quia doctis scriptoribus cassi fuerint, nulla extat apud homines laus, neqr memoriaZCOtra quot existimas, non dico summos,sed ne mediocres quide viros extitisse: quos x

57쪽

LIBER

men immortali laude perspicuos poetae reddideruta& exempla quaedam fortitudinis reliquerunt apud

posteros.Poetae primum ex hominibus Deos introduxisse proditum est.Magnam me hercule, & admirabilem poetarum vim,siquidem homines humo factos,modb velint,coelo pene dixerim donant,tum posteros illustrant, & exemplo maiorum incendunt ad immortalitatem,& ut mortui etiam prosint,essiciunt. Et sane uti aqua,atq; igni necessario indigemus in Vi-.ta,ita post demigrationem virtuti omnino pernecessaria sunt monumenta literarum, alioqui quod dissicile dictu esst,virtus interit. Haec ego Princeps huma dissime non ideo ad te scribo,ut velim,aut possim tibi persuadere me unum esse,qui egregia tua,& quidem

utriusq; sortunae facinora pro dignitate queam per

petuitati commendare: non adeo quidem insolens, aut mei amans sum,sed ut intelligeres ,me unum ess

qui tuae laudis,ac gloriar percupidus existerem:quisu quid in me virtutis esse iudicaueris, id, ut dixi, tibi uni ossero,tibi uni deuoueo,tibi uni trado. Milii vero pro felicitate maxime erit, si quando tuam gratiam iniuisse me sensero, S denumerari vel inter pedisse- quos celsitudinis tua magna quidem coniectura prollatatis est,& laus non vltima, Principi, summo q; viro

collibuisse. Uale decus Principum.

58쪽

PRIMVs a Philippus Maria Clus Dux Mesolani, τ

iis, Uterial Comes, neonio Panhormitae Siculo pro excellentia sua Poetae

non minus admirando, quami

Agni. Salutem. Eddita nobis epistola,quam ex te nuper habuimus,eo verborum Ornatu, eas suauital 'st poetica Srauitate praeualuit, ut animunoltrum aliis,& non leuibus ci uidem laborantem curis,scut Principibus interdum accidit dulcedine multa repleuerit,& antiqui amoris vires, quem tu in nostram prosapiam, & in tuam ob m nostra gesserit, s scitauerit. Non est Antoni nobis ea virtutum copia, quibus maiores nostri claruerunt: verum etsi in eo Iongc dispares sumus,non abest animus, non intentio eos ipsos, ct aliorum vestigia quo melius poterimus imitari.Patriam ipsi tuam quantacunque est,sed amplius qui tibi coniuncti essent continua beneuolentia prosequuti fuerunt,itidem ergo li nobis agendum ese centemus, eas firma, ct immutabilis dispositio est nobis. Sed cum ipsi,quibus amplior erat auctoritas, Oc potestas,progenitores tuos in servitores liaberent: NOS maloribus nostris inferiores te ipsum in filium hahere disponimus: nec sane immerito, cum S tu non modo tuos, sed insuper alios huius artatis nostrae viarOS tua Virtute dicaris excellere: quae dignissime fa-

59쪽

'LIBER Icit, Vt&aliis in dilectione nostra praeponendus sis. Multas nobis laudes attribuis, quae nec ex meritis non rat dictae sunt,nec rebus li nobis gestis certe conueniunt utinam I virtutes nostrae tantis laudibus pares essent,sed teipsum admonet quam in nos habes adfectio .Est enim a natura traditum, ut quos diligamus praestantiores,& clariores iudicemus.Solet praetereatam poetae,quam caeteri quos diligunt, ct in amicos habent,laudibus illos extollere,quibus eos refulgere desiderant: perlibuit tamen omnes epistolae partes

audire, ct quicquid ex te prodierit usq; qua libenter

audituri sumus, ipsum'; omnipotentem & immortalem Deum oratum facimus,ut gesta nostra praeteri- p,dc futuri temporis pro sua clementia tanti faciat, ut a musis tuis extolli,atq; illustrari mereantur. Magno

autem desiderio visuri te sumus, vivamq; vocem audituri :ex qua tantus affuit ornatus, tanta Verborum grauitaS,tanta suauitas,breuiq; futurum esse confidimus,ut detur habilitas,hoc desideriti nostru impledi, ct alter alterius possit gaudere praesentia. Vale. Philippo MPriae inchto Mediolanesium Duciettonius Panhor. S. S. D. Atebor ingenue prHertim apud te Princeps serenissime,cui non minus animi simplicitatem sinceritatemq; debeo, quam reliqua si qua sunt in me ossicia:cum legissem nuper epu

60쪽

stolam tuam ad me suauissimam quidem illam,& eae

tua vena,tuaq; humanitate Vere proficiscentem, non

potuisse continers,quin laetitia quadam gemente diffunderer,& quasi triumphare mihi visus sim, quanqid molle,atq; indecoru est, nec certe secus quam do lore quempiam premi,cOtrabis: ego tamen is sum, qui cum lego, atque audio tuam erga me, maiores se meos gratiam pergere, non possum non gaudere super modum,& praehetitia non medius fere dirumpi, clament in me licet philosophi,vitaeq; duces, ac magistri .Ego a summo viro dilectus non gaudeam8a seuero,& iusto iudice laudatus non exultem Z a sapientissimo Principe probatus non glorierisanc qui Principi huiusmodi placuerit,is N a reliquis commendatis. simus sit oportebit, quasi iam periculti fecerit & vi tutis,& ingenii simul. Fecisti praeterea Philippe Princeps, Vt quemadmodum equi sortes audita tuba, ac classico ad pratum incendi consueuere, sic ego visa hac charitate tua toto quidem spiritu concitarer ad laudem,& amplitudinem nominis tui,& si qua vis ingenii mihi sit, est sane tenuis, eam tamen mirum in

quidem,cum digne neutiq; possem ed illustrium viarorum anima ,quorum iudicia mori no sinis, gratias tibi S habebunt, & persoluent. Scipio in primis ille superior qui quantopere in Ennium Basrarit hinc facile deprehcdimus,ciubd sepulchro eodem cup ta

SEARCH

MENU NAVIGATION