Fasti ducales ab Anafesto 1. ad Siluestrum Valerium Venetorum ducem ... Adiectae sunt adnotationes, ad vitam cuiusque principis, rerum, quae omissae fuerant, studio Ioannis Palatii ..

발행: 1696년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

1LS LAURENTIUS CELSUS DUX LVII.

plum Uenetias reducerent. Suburbanis vicinum litoribus Senatus excepit in Bucen auro: inde Civitas gratulabunda in occursum exiit. Solus ejus parens qui Procurator erat D.Μarci, credenS nec

publicis aedibus, Masistratui cedere dignitatem paternam,salutationis abstinuit ossicio, nec prius nudo capite ad gratulationem adduci potuit; quam Cruce adiecta Cornu Ducali, cui Q pater inclinare profitebatur, non filio. Suscepit mox Austriae Ducem qui

huc venerat, ut urbem admiraretur in aquis fundatam, deduxitque in aedes Cornarias in vico D Lucae, publico nomine instructas. Ibidem hybernavit Rex Cyprius, dum in Galliarripergeret, ut Christianos sollicitaret in Turcas . Abeuntem Celsus Princeps

cum Senatu Margariam usque sequutus est. Audivitpostea Francis Cum Petrarcham, Insubrum nomine orantem ; 1uo vero bibliothecam dono offerentem D. Μarco Evangelistae, in pratiam studiosae juventutis, cui ipse & Senatus tanquam Μoralium Philoso-Phorum, elarumque Principi, in testimonium gratitudinis, domum aere publico inhabitandam designavit, publicamque erexit Bibliothecam,in qua subD. marci Procuratorum custocii libri re- Ponerentur oblati. Anno exeunte , Creta desecit, inseditionem abeunte Colonia patritia. Oblita haec genitorem suum Graecam induerat inconstantiam. Desectionis causa, quod nullis vectigalibus se vellent obnoxii ex transactione majorum: quasi Dominium Insulae non amElius ad unam spectaret Rempublicam. Dbstricto itaque gladio, Praesectis Venetis coniectis in vincula, leges

pro arbitrio mutarunt,Gricumque ritum ubique prpulere Romano quo Insulanorii animoscaptarent facilius.Tentavit natus per Andream Contarenum facinorosos ad obsequium retrahere: at

cum obstinatis nil persuasisset, obtinuit postremo destinatus ad Europaeos Principes Legatus, ne rebellibus subministrarentur amxilia. Adornata interim quadraginta longarum navium classe sub Dominico Μichaelio, praeter onerarias in quibus pedestris apparatus cui Luchinus Uermius praesectus, Cydonem Venere re- hellium caput. In ea inclusi 1editiosi desperata spe pacis & veniae,. horribili seritate in eos saevierunt,qui cum Veneto sentirent,in subsidiumn imperium Ianuensibus evocatis, Christum ipsum etirassent ne ad obstquium redirent. Verum a Ligure ipso deserit ,

rui vel pacti memor, vel Punicae quidem fidei sat virium in proelioribus non inveniebat: terra marique clausi clade conspecta sociorum,quae sub ipsis maenibus contigit, veniam rogarunt. Recessae insulae nuncius summa laetitia Senatum complevit, qui actis eo gratiis, ludos in Qro D. Μarci spectavit Martiales alias invi-

ius. Hastiludio praefuit, lusitque Rex Cypri, cum Luchini genito;quo

142쪽

LAURENTIUS CELSUS DUX LVII. ti

quo peracto conscensa Venetorum classe Alexandria venit, nobilissimum AEgypti emporium expugnavitque, diripuit. Triduo tamen post, ingruente Barbarorum colluvie, coactuS recedere, classem praeda onustam in Cyerum reduxit. Celsus postquam Annos tres, Μenses decem, Reipublicae praefuisset, vita excedit ad se testinam aedem delatus gravi maerore populi,cui ob animi celsitudinem, & regium Vitae cultum maxime charus erat: Ultra nam

de nobiles & pretiosos equos, quos alebat in stabulo; aves etiam eones, Ursos, aliaque nutus generis animalia in deliciis habuit

M. S. in bibtioth. Throna. De eo lege sabellicum, Petram Iustis. Io: Baptistam Contarenam, Petraria

cham, A. Senitium,apud quem habes libellum donationis a Petrarcha factae, &. Veneti senatus decretum.

diuod eum Templo S. Mariae Caelestis ex finitimo Navabo incendio conflagravit Anno Sal. IS TO sequens erat. Funera Dux Venetum Laurentii ultima Celsi me habet in faxo titulis Harissimus altis Magnanimus Patria pater, iustis simus heroae Hic moderans animis vigilantιbus urbis habenas Hostibus ut fulmen, ut amenum sidus amicis Subiugat mox Cretam reνocavit prisca rebellem Tranquilla tandem patria sub pace relicta Ad Caelum aeterra celebrandus nomine migrat Vixit Annis 44. In Pran Ρι Ob. An. I s63.

143쪽

N ARCUS CORNELI US

DUX LVII L

Electas Anno 13 6 . obiit Anno is ε' dis 1 a. Ianuarii.

Res a rebellantis Cretae funditus extinxi.

Arcus Cornelius Legum Doctor semel Procirator , bis Princeps Celso subrogatur defuncto. Is enim, qui Faleriana coniuratione saeviente. 'Proprinceps, neque Dictator Rempublicam administravit, armatisque septus comitia habuit, donec proditoribus sublatis, Ioannem Gradonicum cognomento Nasonem dixere Uucem, Anno Is S. In electione sua contradi rem Pastus Ioannem Darpinum, qui ultra senectutem, & pauperim tem,uxoris stema homini objiciebat ignobile Ex populari namque ordine ea eratὶ Concione advocata Cornelius ita de aetate sua octuagenaria census tenuitate,matrimonii iure,natalium genere, magno elatoque, animo disseruit, ut omnibus pene suffragiis Princeps

144쪽

M ARCUS CORNELIUS DUX LVIII. isi

Princeps plauderetur..Paucis postea mensibus interiectis, cum seditiosis Cretensibus rem arduam subiit. Ioannes Calergius maximi apud suos nominis, Graecanici Imperii erecto vexillo, ad libertatem Cretenses excitabat. Hoc dulci nomine decepti pluri mi,sceleratis acquiescentes consiliis Venetos expulere Re tores , frustra obnitente Nicolao Iustiniano, & Dominico Μolino Legatis; cum tergius praemunitis valida suorum turma montibus , intra rupes se teneret,nec ansam daret certamini.Ρenuria tandem rei frumentariae Venetis adfuit auxiliatrix, quae Lasythanos primum, deinde Orientalem tractum compulit ad obsequium. Anopolim Caler in se receperat, accessu dissicilem & pene inviam :cum a Venetis occupata lamita, quae unica erat ad arcem, discordia rebelles cribravit: dum per Ueoitionem alii Venetam clementiam , extremam alii fortunam pugnae mallent experiri, quotidie in angustias redacti postremo victi om nes & vincti; laqueo, securi percussis Galergis cum aliis principibus seditionisata exacto quinquennio edomitae insulae praemium Iustinianus a Senatu retulit,ut comestico stemmati Aquilam adderet Auream, Graeci signum Imperii, quod invexillis pinxerat Calersius. Quieta Creui Prino ceps ipse quievit Anno Imperii tertio, in Gemellorum aede se. pullus.

145쪽

AΝDREAS CONTAGNVS

Menalia tacebit aetas, eum Ianuemses profligaverim Clodiam gae receperim, or a maximis pericalis Patriam liberaverim. Adium divinitatis, quod ad nostram tutelam animae contulit Immortali, plasmator Generis Humani , Andream Contarenum a Principatu retrahebat , quem Electores nullo Obtulerant distrepante. S piens , astrorum dominator, funestas patriae calamitates eu m praevideret, in agrum se cesserat Patavinum,quoad nOVI taucis publicaretur electio. Quum autem nec publicis, nec Pri Vatis literis in urbem retrahi posset,per cognatos monitus Patrum nomine Vel clavum capescere, vel publicatis bonis in exilium pergere Non minus enim peccat, qui dignitarem temere ambit, quam qui superbe recusat cu non in privatorum comodum,sed ad

Reipublicae conseratur utilitatem sedit invitus. Tergestini illico

146쪽

ANDREAS CONTARENUS DUX UX. 13 3

defecere, & quadam rapti vesania naves Venetas in portu stantes diripiunt, vectigalium exactores discerpunt, Reipublicae signa convellunt; deditione facta Austriaco Principi, qui ad praedam magno exercitu festinavit. Castris positis Veneti urbem obsede

runt unde inito certamine,castriS ingruente Austrio pene excessere, cum acitis Propere navalibuS turmis, re integrato meliore sortuna bello coactus est Austrius fugienti similis obsessos deserere , qui venia impetrata ferro posito ad fidem rediere. Assumpsit illud Franciscus arrariensis qui Reipublicae beneficio, primus ex sua familia Patavinis imperabat, &suis minime contentus finibus in

Venetam libertatem conspirans per facinorosos homines, puteos veneno infecit,certorum Optimatum necem quaesivit , aliosoblata

pecunia corrum retentavi ut Arcana extorqueret Senatus. Ad

propulsandas iniurias immissi Legati cum phalangibus, in eas

Carrariensem redigere angustias, ut Regem Pannoniae precibus, auro in subsidium traxerit. Adversus Regem armarunt Veneti A bbertum Corregium Virum aeque armis,& prudentia illustrem. Ιm

ruenti hosti Thadaeus primo objicitur Iustinianus ad flavis ripam, ubi de pedestri legione victor,ab equitibus circumventus, catenas subiit. Ad Bassanum etiam Μichael Delphinus pari fortuna cert, vit. In Tarrisinis felicius pugnatum cum Stephano Pannonici dictore equitatus. Ab eo provocatus Corregius, qui Legatorum comsilio bellum solumodo propulsabat,militem in apertum ducit, coede pugnat Promistua, cumque receptui canere suspicaretur jussis cataphractis ab equo descendere, una cum peditibus bellum iustaurat, suoque exemplo milites tam serociter irruunt, ut ad satietatem necati sint hostes, raptis insignibus omnibus, Imperatores castris, exuti castra Ducibus, & libertate Bino pulso hoste, tertius insurgit, opoldus Dux Austrigab ipso excitatus Carrariensi,postquam is supplex pacem jurasset. Armorum impetus Tarvisinos corripuiEVenetias ipsas terror amavit.Ηac de causaGermani mercatores Veneto carceri mancipati bonis suis, damnum passos resarcieruns. rvisio interim egrestus Iacobus Gaballus Veronem sis ad Unigum hostes cecidit palantes,& ad praedam intentos, sustentes Bellunt includit ad pacem cogit,&arma quiescunt; donec in nos iterum coiereLigures Pannones, Aquileienses,Carrarienses. Ad Tenedos Egei Μaris insulam prima Gistidia. Eam Venetis Caloiannes Graecorum Imperator non inutili usus Uenetorum opera insilium Andronicum regni avidum) donaverat . Eamdem Andronici munere usurpabant Ligures,& cum XI triremibuS ut eam Occuparent, accesserant, sed Veneta classe territi recesserunt. BDzantii interim in Venetos mercatores atrociter saeviit Andronicuia

147쪽

Patavini irruunt & Aquileienses. Veneti soli innixi virtuti, duce Victore Pisano oram aggressi Ligusticam apud Antium, obvium

habuere Ludovicum FT11cum . Suis collibus elata Roma crudelem spectavit Naumachiam Ligurum plasas misertum mare cum eis intumuit, unde in eum magis, quam in Ligurem dimicatio suit : at vero tempestati victoria & naufragio superfuit,ea pro Pisano

1ietit. Hiscus ipse captivus traducitur. Mortuos ut nunc leni tres lantum fugiere triremes. Victrix Classis Ungaros quoque spoliavii Ascrivio. Uum haec mari fiunt: in Tarviti nos agros excurrebat Cari ariensis. Mestrium deditionem fecisset: ni Francisci Delphini vigilantia servasset.Pisanus in Dalmatia Sicco domito,in Histriaad Id y bernandum secessit ubi aeris inclementia diminuta classe, Uere adveniente ex triginta selectarum triremium, milite ac remige vix duodecim restauravit. Submissae tamen ex urbe aliae,quibus in Cretam Pisianus navigare jussus inopina tempestate agitatus quasi

cum nuctibus Ligures ii dus iniissent) laceram, di pene quassatam

huc,illucque Vasantem amisit. Duas, quae ex onerariis in portum Anconitanum incolumeS se receperant scelere oppidanorum Ly-gur occupavit: cumque CognoVisset Pisanu cum recollecta classe

circa Polam in anchoris stare : duce Luciano Auria descendit, decem navibus inter insidias relictis,retro promontorium, quod po tui surgit adversum. Pisanus Auriam ut vidit ex insolito certaminis appetentem, in audacia fraude insuspicatus proelium recusavit gravi luorum indignatione: propterea iteru provocanti occurrit, iussis in portu stare quinque IriremibuS, quae .tempestive succederent . Pugnatum ci de Promiscua, donec inter insidias raptus Pisanus, nullis auxiliaribus in subsidium prodeuntibus, circumvallanti Liguri victoriam cedere coactus eri; Venetiis vero in quaestione vocatus & in carcere, quod temere pugnasset una cum iis, qui Uucis imperio minime paruerant. Triumphu Liguris caedes obscur a v it Luciam ducis: cujus funeris ultor exurgens Petrus Auria tanquam

fulmen insulis omnibus expugnatis,Clodia usque furibundus enavigat, qua quippe capta occasum urbis dominae certo siperabat. Re. stitit supra vires Petrus Stenus Praetor donec desperato auxilio . fame expugnatus hostibus oppidum cessit, qui im mani saevitia finem dedere ci di bus,cum deiicerent qui caederentur. Sex hominum illia periere ingens fuit captivorum numerus. Victoriam tamen virtute partam nimia perdidit fiducia . Μissis namque a Senatu Legatis qui integram tantum libertatem a Ligure, & Carrariensiquiduscumque legibus impetrarent,responsum at micti tibero iure viacto ibus se permιιterent. Profuit Veneto Ligurum insolentia: concla

matumque ad arma clasSico populi ad valvas carceris reposcentis

148쪽

ANDREAS CONTARENVS DUX LIG. 133

una voce Pisanum Belli ducem. D. Pisano: quo reponente Io . Marco nasPUMis voce fidelitatis commoti PatresVictorem e vinculis evo- earunt eique occurrerunt venienti uiue ad gradus marmoreos .

Custodia solutus ceu alter Marius bellos sectus, tum elem emta, Inferos ipsos habuit sub signis. Averni namque in officinis con- 1latum fulmen in hostes vibravit,& primus sub Italo C lo, in mari tormenta explodit Mavortia. Thaddaeus Iustinianus ex hostium vinculis elapsus iuxta Brundulum rostra fatigabat hostilia.In Tam

visinos Pannonem evocaverat Carrar ensis, quia natu de pace rogatus: quia conditiones reposcerentur iniquae reiectae,cresten1ibus ex desperatiotae animis. In castris porro ut qualecumque submoveret dissidium Senatuia penes Principem, cujus praesenIiReX- citabatur miles, imperium voluit: insuper in Patritiorum album invitavit eos, qui privatis impendiis Rempublicam adiuvissem . Contareno itaque praeeunte, post varios pugnae casus, versata is iis urna,ab obsessis obsidentes obsessi: & ad Lupam Brundul umeru Plionem meditantes, utrob. que cum clade repulsi .. Teri iam

effugii viam ex transverὶ scilicet litore.qua in Mare prospicit .aLterum veluti portum sibi mere. magno sane labore decrevere ἀΜole tamen detecta occurrit Carolus taenus , qui Grecia ven rat , cum navalibus copiis ad terrestre certamen, insessamque ab hostibus medio litore turrim subverti &dum victor ulterius procedit, armatas offendi I acies, quae Brundulo,. Clodiaque effusae in Venetos irruebant Brundulam occurrere erimi, i sed turpi vivucti Clodienses turbarunt supervenientes Duce Auria, quo occiso

ab ipso amiare o Principe nostro , faciis fuit Zeno, hostem sine

duce usque ad pontem,quodn alteram ripam, lodiam verius trajicitur,praemere. Pons necemattulit obsessis & salutem: pondere

namque fugient iu pressus . eorumque qui ex oepido accurrebant in subsidium in labiectas aquas plures dimisit; Uenetum tamen retinuit,ne Clodia potiretur. Ex pontis jactura,&praelii calamitate

tria hominum millia periere: capti sere sexcenti .Ligur tum Patri .Parentes, amicos per nuncium monuit, Classem Clodiano portinobsessam, speratam excidisse victoriam,misera cives premi cal, mitate, at novo apparatu aconvicibus eriperentur. Immissus propterea cum XI D. triremibus. tthaeus Μarus x ad liberandos 'bsessosanitinere Thaddaeum Iustinianum ex Apuliae frument trine redeuntem, tanquam viri busim parem in portu oppressit S, pontino.lade victor & spolio ustus Clodiam navigat, Uenetosam portunis clamoribus provocans. Adsuit protinus Pisanus, quo conspecto, Ligur in Dalmatiam se recepit sollicitus,conserere non audens. selsi cognito amiuae classis adventu, in usum novorum

I lintrium

149쪽

lintrium tecta parietes resciderant, quibus per internas aquas cIanculum in mare delati ad suos aufugerent. Vastum opus cum dete xisset Tenus, parvis myoparonibus fugientes compulit Clodiam repetere,succensis eorum naviculis; qui extrema victi inedia, auro

etia Venetorum duces corrumpere tentarum,sed incassum. en

namque semper visit reos sub hostium oculis suspendio sustulit .

Hinc cecimo obsidionis mense, fame devicti venere supplicesnu, dis pedi bus , aperto capite, reste collo appensa coram Venetorum Duce, misericordiam alta voce implorantes, & conditiones suis. Euntes,quas ipsi ante Victo victores obtulerant. Recepta Clodia, quatuor hostium millia carceri data: unde viginti triremes captae: hi duo facta praedae licitatio. Saevire tamen abhorruit,& fortuna insolescere Venetus: ita propterea captivi habiti, ut eoS diceres, non qui paulo ante Veneta opprimere tentassent libertatem, sed pro Pugnare. Tanta clade minime domitus pervicacissimus Ligurcu

xx. rostratis in Histriam irrupit denuo & in seditionem pronos Tergestinos ac Iustinopolitanos accepitan eum immissus Pisanus S Tenus: iste in solum delatus hostile oppida, vicosquς secundum Lunae portum evertit Ille Pisano dispulit incubantem;miraque celeritate Iustinopoli in potestatem compulsa, Ligusticae classis reli uias in Pelignis litori bus laceravit, sumpta de dilae, Arbaeque Va-

atione, & ce abstucto in captivitatem Ludovico Contareno vindicta. ntis triumphis contentus, naturae concessit, sortissimi viri mortem collacrymantibus universis,excepto Ligure qui propinato veneno Pisanum sustulk. Carolus enus Pisano subrogatus in hostilem irrepsit Provinciam, ut hostem qui nova XXVII. Iriremium classe Iustinopolim occupaverat, retraheret. Eodem tempore Tarvisium Carrariensis adortus, positis ad moenia castris ,

commeatibus interceptis, urbem fatigabat. Veneti bello impliciti Ianuens,inutile & periculosum credentes se immiscere terrestri, urbem Leopoldo Duci Austriaco per Legatos obtulerunt. stivus adsuit Austriacus cum decem millibus armatorum, invectaque in urbem magna vi tritici vini ac bellici commeatus, eam bello & frume liberavit.Recollectis interim Carrariensis viribus, Leopoldum

nil cogitantem necdum firmatum auxiliis circumsedit, preces adiungit,ut saltem vesauro cederet: suo victus Austrius Carrariensibbus Γarvisium concessit, Venetis inconsultis, a quibus dono acceperat . Indignum lacinus patienter mitinuere Patres pace recreatim ita cum Ianuens us,interprete Sabaudiae Duce . Hanc dum agitaret pius Princeps, rabie percitus inhumana Ligur Venetos , quos Carcere macerabat,veneno in cibariis immixto stupra tercentos se-stulit : eorum corpora in mare proieci.Cognito scelere in Terram Novam

150쪽

ANDREAs CONTARENUS DUX LIX. 1s

Novam locum publici carceris irrupit populus, refractisque portis saevisset,nisi ab armatis custodibus fuisset prohibitus. In ultionem parvus panis cum modica aqua in cibum datus: mulierum ministerium ademptum, quae pie eis ad vitae commoda opus praestabant. Non diu tamen in hac austeritate civitas perseveravit, quin pristinae restituta clementiae,omnia illis commoda priora restituit: Uulgataque pace, cum seminudi exirent e carcere numero mille& quingenti; Venetae Μatronae col lata pecunia indumenta omni-hus praebuere cum viatico, ne in itinere cogerentur mendicare . Publica itaque instructa supPlicatione; candelas in manibus RG stantes accensas bini & bini in Ecclesiam processerunt S. Μariae Μagdalenae, ubi actis gratiis liberi discesserunt. Princeps Ontarenus adscriptis inter Patritios iis, qui in adversis se Patriae filios praest terant,quariodecimo fascium Anno plenus gloria ad Proto-Μartrris aedem quievit. Filii Scutum tenuere coriaceum, imagine SGeorgii Equitis insignitum,Ianuensium eatroni,quo Auriam Ligurum Ducem Contarenus spoliavit, veluti gloriae Feudum, Scservatae libertatis testimonium civibus& haeredibus, Supremi Comitii lege decretum. Primus iste Venetorum Principum, qui oratione laudaretur sunebri

Sabellicus, Petrus Iustinianus, Petrus Marcellas, Sansvinus, De Evt.

e Socre Andreas stirps GHarena moratur. Dux Patriae precibus Senior, qui Lanaa cives

Mamre tuos fundens, ct victor classe potitas Ami fa Veneto, Clugiam, pacemque red Ais.

Μemoria publica in Supremis Comitiis: ubi Pauli Calliarii penicillo trium phus expressus Andreς Contarent Principis cum manubiis redeuntis, atque captivis. Andreas Contareno Dux, qai Clodiana Clasis Imperator, servata patria auracissimos hses felici ime debellavis. MCCCLXXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION