Fasti ducales ab Anafesto 1. ad Siluestrum Valerium Venetorum ducem ... Adiectae sunt adnotationes, ad vitam cuiusque principis, rerum, quae omissae fuerant, studio Ioannis Palatii ..

발행: 1696년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

MICHAEL MAURO CENUS

DUX LX.

Electus die x Iunii ειδα. Obiit eodem Anuo die xi. Octobris,cum sedisset Menses iv. dies v. IVDICIUM PUBLICU Μ.

riaca damus Patria, festina morte repressi.

Enetae Urbiincubante Ligure, occupata jam Clodia tNeapoli subsistebat Michael Maurocenus Pron pos Marini murocaeni olim Venetiarum Ducis , ubi congregata divitiarum copia supra privatam sortem, haru&Omnibus vitam ducenskdulcis patriae audito discrimine, vasa illico collegit, malenScum caeteris occumbere pro aris & socis: quam 1hlus a longe.in pace Notio, funera spectare Reipublicae: Rmicis itaque dissuadentibus, restitutus in patriam, gaZam suam praedivitem tulit, qua auro plus pugnavit in hostem, quam caeteri serro. Hinc a gratissima Patria procurator dictus D. Marci, & brevi Dux assumptus competitorem habuit Leonardum Dandulum meritis,&aetate com

152쪽

sectum. D tamen suit ersa Μauroeaenum,Patrum propensio, ut juniorem seniori praetulerint, Natura sorsan abhorrente judicium, quae aetati senili illatan indicavit iniuriam Maurocaeni morte importuna. Princeps namque quadrimestris hanc unam de sic. cariis lesem serre potuit ad optimum Reipublicae gradum; ut securi subiicerentur, quum ad eam diem laqueo poenas darent. o itaque spei plenior, eo brevior ad Gemellorum aedem sarcophago clauditur.

Sabellicus, Petrus Iustinianus, Petras Ma cellus, Io: Baptista Contaron. M. s. in Bibliotheca Tisona, se Cornelia Ps stria.

Inclita vitales Michael em da,is is a ras Mainocena domus Henesum Dux civibus ingens Spes erat, alta parans, intercipit ardua Fatae Ca a Ducis , virixte potens, fuit acutus Iusti , heu moriens patria per ocula luctus diua cinis est, facet hic Znens gaudet, fama corruscat. MCCCLXXXII. die XVI. Ocrabra asi sepiams.

153쪽

ANTONIVS VENERIVS

D V X LXI. Electus die ax Octobris Anno 19 δ a. atatis sua G.

obiit v. Novemb. I OP.

crera Praefectus Dux eiure; meque auctore unises in vinealis damnatur Ilias: triste, salubre tamen exemplum Iustitia . seroati mandandum.

Ninnius venerius natalibus clarus, ingenio amabilis egimini assuetus, dignitate ipsum ambiente, non ip1e dignitatem, ex Cretenti Praetura ad clavum accertitus Reipublicae, electione cognita, Per aulicum,illius Regni Ducam ad 1e evocavit;sed quia Venerio, dignitatis iste praerogativa praecederet sprevit vocantis imperium. Venerius vero remisso nuntio jussit' non ad Cretae Praesectum, sed ad Venetiarum Principem accede-ν Iet . Quo audito Daca simultate deposita, quae inter eos tacita

154쪽

tacita gliscebat, celerrime in palatium ascendens, Principem nudo capite veneratus salutavit, invicemque complexi, in pristinam rediere amicitiam. Veneti cum appulisset, Senatum obvium habuit cum Buccentauro, ad D.Nicolai fanum, postquam septem Annis cum tota familia absuisset, Reipublicae gratia, ad Tenedos praecipue adversus Lisurem. Fuit eius Principatus ossicium, non Imperium, &tanquam alienum bonum coepit justitiam administrare primo contra seipsum,domus suae quae Aloysii unici filii capite nitebatur ruinam spectando siccis oculis, ne Μatronae famam negligeret, quam filius adolescens, amoris infania, & Zelotypia laedaverat appensis cornibus ad postes mariti r quem propterea Pater vinculis mancipatum, publico pudori victimam adolevit . In carcere namque expiravit, silente & consentiente genitore ,

non rigido sed justo Iesum judicio, quod alter Μinos ex Creta k-

cum tulerat Iovis patria. In Carrariensem postea reastum psit fulmina, inito adversus turbidum Principem foedere cum Galeacio V.Comite Μediolanensium ut facilius iniurias propulsaret. Ad motis itaque prospere ad Patavii moenia tormentis, Franciscus

odiosus jam Deo & hominibus facile libertatem amisit & Principatum, ductus in Insubriam, ibique carcere clausus angusto, qui

paulo ante a ugusta urbe non capiebatur. Ueneti o cupatis arcutius quae erant in stagno, Tarvisium usque signa explicavere Delices.Tamisini Venetae clementiae memores, expulsis Carrariensibus, legem subiere Reipublicae, tanta constantia. ut nec fidelior in posterum gens ulla reperta,quae vel in summa rerum Venetarum Gesperatione,Rempublicam coleret. Galeacius tanti Principatus alluvione tumidus Veronam enim&Vicemiam expulsis Scali seris etiam invaserat, totius Italiae meditabatur Imperium. Hinc odium & reprimendar libidinis consensus mantuanos, Florent, nos,Bononienses, Venetos ad propulsandam iniuriam colligavit. Primi omnium Veneti per Paclum, in mincium squod in mantuanum socium hostis primo crederetur moturus Galeacius in classem educunt, & unico conflictu classicum Μediolanensis apparatum profligant, solique Mantuam servant. Fortitudini adiecem clementiam: Franciscus namque Carrariensis Iunior dictus, qui

fuga elapsus apud Bavaros latitabat Italica conspiratione cognita, Venetias larvatus descendens exorata pietate Senatus, Patriae iterum ad iramistrationem impetravit, & beneficio Reipublicae, imperavit denuo ingratus iterum adversus benefactorem moliturus. Contrito Serpente,serpere cessavere bella in Continenti, sed nota in mari contra Turcas, in gratiam duorum Caesarum Emanueli&,& Sigismundi,quem a Barbaris victum,Veneti per Dalmatiam, tu

155쪽

t L ANTONIUS VENERIVS DUX LXI.

Pannoniam traiecere securum. Corcyra etiam Argos, Nauplia Peloponnesi Veneto adiecta Imperio. Vrbs ipsa speciosis aucta aedificiis. area praecipue Rivallina; & quae antς Aciem spatiatur auream,lateribus exornatur lapide instratis quo rato.Alberto Amseriae Duci pie & civiliter frustulum Protomartyris, in aede quiescentis Benedicti na,e1lasitanti, sancta incivilitate negavit, ne Fata confunderet Reipublicae. Rupertum Imperatorem cum coniuge Uenetias venientem; nec longe post Francorum negis nepotes,solito excepit hospitio.& in Apolline tractavit. Tandem aetate ingravescente,Anno Ducatus sui Xox. occubuit; cujus funus fre. quens civitas ad Fanum extulit Gemellorum,sub Horologio.

San visus, Sabellicus, Petrus Marcellus, Petrus Iustinianus, De Papi. Cont.

ctui uis ad insignem tumalum tuis lumina flectis

Ingentem cui cineres hac marmora fem nt Contemptare Ducem. Princeps hic auester omnem Venerio volitans fama Antonius Orbem dixi tribus hane inbem luinis, totidemque per annos Rexerat, eternis muniens ea re ora factis

Tamisina fixa sella se maenia mares Reddita, Dyracchiam, Corcisa e ct oppida forti Plurιma fana manu Uaenas ita sit ab illo uem genait nomen metuit dam perdere toti Ieseus ut clarum micati clementia fidus Red idit Ungaria Regina sceptra j orum' Rapta dolis ; ne triste is in Finiane fabires Obstitit; Daliam pacavit multaper oram Turbida, pos terris abiens se se intulit astris . Mille quadrigenti Christi cedentibus Annis

Institit atra dies vigesema trina Novembras.

Ad latus huius mausolati Aliud habes, structurae minoris, in quo acet ejus coniux sine Epitaphio.Μortuo Uenerio Duce,decretum in Supremis mitiis, propo-inentibus Legum Correctoribus,ne in posterum DuX Uenesorum

Senior noster disce Signormino appellaretur; eo quod Senioris titulus plenus invidia,& patriae libertatis inimicus teste San vi xtae Prisc. dign. sed tantum o Messo is Due, quod latine exprimebant vocabulo Domimi idemque valeat rati ne Commari ac Messer Italice: ut in

156쪽

DUX LXII.

Elutas dis 3 o. Novemb. Anno i oo. A latissi lxis. obiit ro. Decemb. Anno

INSCRIPTIO ANTIQUA.

Sis me capta venit Genuensis ρων-a Ha D. saxosa se dominum me nosti pulchra mero . Horae Patavium, νώ Ricentina propago o

IchaelStenus D. Μarci Procurator ineunte Decembri Princeps eligitur, sed morbo impediente IV. U. Ianuar. Curiam ascendit ea populi laetitia, ut Anno integro sestivis ignium linsuis, Fata futuros volu rint praefari triumphos. Civium gaudia geminavit Ligur rupto ex invidia scedere, quasi cum venet naturale haberet dissidium, castigatusque supplicio , quod Superi in eum jam indignati decreverant. Baericaldai Gallus qui rem L,

Eurem Diuitigod by Corale

157쪽

ΜsCHAEL STENUS DUX LXII.

rem administrabat cum una&XX. triremibus ex T yrrhenomvigans in itinere niafragium pastus, cum duodecim in Syriam appulit ubi Beritum urbem occupans maritimam, violato foedere Venetas naves in portu stantesdiripit. Inde praeda onustus in Peloponestum Venit, ubi Carolus Tenus cum X r. triremibus statimnem habebat qui Ligures vincere assuetus in temerarium hostem 1uo more detonuit, cum a tribus Ligusticis circumventus gr.

vi agitatus discrimine , impotens ad dextrum, sinistrumque imi ad proram in fronte solus pusnam cum trib's triremibus , in tam perniciosa, es impari pugna nec viribus nec astu destitutus

militari, dato signo rem iges om nes, milites, nautas suae circumsessae triremis a dextro in sinistrum revocat latus, quorum pondere

depressatriremi, Lisures ,Gallos qui in dextero latere stabant, lapsu prostrati praecipiti in subiectum mare collapsi, pars in remos

impacti&transtra, magna caede ruerunt. Haesitante tamen adhuc de triumpho sortuna; Hermolai Lombardi adventus rem Uenetam astu firmavit. Plenis velis cum duabus triremibus in hostilem classem quu iste irrupisset, jamque inimicas contingeret,m mento jussit, velorum sanes incidi; quae ventorum vi rapta hostile

unam retis instar involvunt,omnesque ejus milites ad unum ma te opprimunt incruento;aliam infesto ictu percussam cumpropugnatoribus Hermolaus demersit. atuor horis pugnatum;tandetremcte Buccicaldo victi Ligures sex amissis triremibus, quingentis eorum cςsis,captis Octingentis,in quibus Polus Sasias sermo-ν amas genere Gallus insignes ambo. Ex hac victoria quantus Liguri incussus metus t ex eo constat: quod nulla amplius ab ipsis Rebpublicae vis illata. Ex viri in Continentem Μars rediit continuo. Franciscus Carrariensis Paternae ambitionis haeres atque perfidiae ,

primum sublatis veneno Scal eris , coepit armis urgere Uincentiam. Cives tyrannidem detestati, missis per Legatos cimvibus urbis, suos Princeps totus in vestibus albis audivit oram res, Veneto se dedidere Senatui'. Μonitus postea per Cadmceatorem tyrannus ab iniuria desistere , Legatum per obscaenam contumeliam , Gentium violato iure, naso ei, auribus sue praecisis remisit. Stenus immissis acivindiciam turmis, sub

imperio Francisti magae Mantuani Principis, ut perfidam istemtunderet inmeritatem , divisis castris, Veronam movit ea solem ita, ut ipsa pene die qua caepta estobsideri Verona,sit etiam capta, fugiente Carrarienusfilio,quem prope Hostiliam captum traxere

Venetias. Desperatus Franciscus ad externa conversus auxilia, ALHrtum Atem num Ferrariensium Uucem concitavit. Huic fratrem

Actiam exulem, libertatem & lγnesum jure repetentςm obie-

158쪽

cere Veneti,cuius irruptione Ferraria ipsa metu nutavit. Albertia ne Carrariensium ruina traheretur supplex veniam petiit, & positis armis,jubente Mnatu,a fratre pacem redemit. Promotis postea Patavium castris,brevi ad portam S.Crucis irrepsereVeneti,in arce aufugiente Francisco cujus contumaciam abhorrentes cives, versa

in rabiem fide,Principem in manus tradidere Reipublicae, qui Venetiis jugulatus dignam infratis rinam persolvit. Patris & Avi Fatum quinquennio post subivit etiam Μarsilius, in quo domus deleta Carrariensium,ne ullus superesset haeres perfidiae. Hinc Altri Bassani Belluntque sequuta deditio. Iadera, quae Veneto nunqua,, domita serro illius tandem cessit auro,Venditione pacta a Iadisiaci Pannoniae Rege in Apulia navigante Siccu tamen & Sebeniccum plebe furente Sigismundi Imperatoris exictata studiis, defecit: a

quorum obsidione ut Caesar Venetos retraheret, magno equitatu per Carniamlingressus,Felirium,Bellunium,Serravallium non indecora belli Carrariensis spolia adimit, expulsisque Uuno Savom nianis, patriam occupat Fori Iulii . rvilium supererat, cujus inafro Carolus Μalatesta cunctando magis,quam bellando, superbientem rapinis hostem integro remoratus triennio , tandem compulit aci inducias. Bello consecto ad pacem abiit aeternam Stenus Princeps cujus sub astro, tam late Imperii fines Patria protulerat in Anno Ducatus xi i Iad D. Μarinae sepultus. 'sant minus, Sabellicus, Petras Marcellus, Petrus Iustinianus, De dape. Cont. Dosion iam

Iaret in hoc isnulo Sereni s. Princeps cir D. D. Michaelneno, olim Dux Venet. amicus Iustiti.e, pacis, ct uberaatis . anima cuius regium cat in pace. Obiis MCCCCXIII. D exvi. Decemb.

Epitaphiumvlarinae Gallinae coniugis Principis Steno in Ecclesia S. Andreae. Μichaelis

Hic iacet corpus Serenissima D. Marina, uxoris p Sereni . o Exceuenti . principis D.D.Michaelis Steno olim Incliti mris Venenarum,qua obtit He Men Maii MCCCCXXII. Anima, cacas req-mpat inface.

159쪽

THOMAS MOCENICVS

Vngaros bello domui, Tarcarum classem delevi, P aras usi erigavi, Imperast nostre Tragurium, Spaturum, Caibarum, Feliram , Cenetamque Mi-xi.

Hornas Μ enicus in Menni locum subrogatur,dum absens Legat i munere Cremonae, apud Gabrinum Fundulum fungeretur, qua in urbe aderant tunc Ioannes xx II. Pontifex Rom.Sigismundus Impera. tor, Thomas ipse Μ enicus Venetorum Princeps quorum discessum infremuisse dicitur Fundulus,quia tres Summos Orbis Principes cum intercipere valuisset, liberos dimisisset u ecenti huius administratione, magistratus quidam in Rivum altum translati: tribus mensis vel Μagistratibus, quae ibi ab

electus. RDissiligoo by Corale

160쪽

ab initio fuerant addita quarta Ρrosenet ica scilicet, vulgo Misintaria. Erectae ad id aedes amplissimae, quae Ferrariae imminent ripae in quibus,quatuor continentur Μagi uratus. Fuit illic antiquum urbis Vectigat: mox ex uno duo vectigalia facta,rerum terrestrium quod immobile perseverat & rerum maritimarum, ad fanum Trinitatis translatum . Nec diu Civitas in otio fuit: hello in Carnorum ora renato ex Vtinensium discordia, Savornianos reposcente postulo eorum restitutionem Techiocontradicete Patriarcha Aqui-eiensi quo devicto Sacilium,& gradatim tota Fori Iulii provincia ad libertatem rediit sub Venetorum Imperio.Lςtitiam cladeS temperavit ex incendio recepta, quo Aurea D. Marciri des corre Pta. Templum cum prox imis aedificiis egre defensum . Ducarium Vero cum vetus diruendum, & in meliorem sormam aedificandum PCena prohiberet pecuniaria a Patribus decreta publicum pri vatoco mocio praeserens Μ enicus Princeps, aurum clanculo in Senmtum tulit, propositaque de instaurando Ducario lege, ornatu sumptuosiore: Triumviri Advocatores mulctam exegere violati decreti ; qua continuo Μocenicus soluta actione non aestitit intenta-t3,donec pena abrogata Sen alus juxta Principis voluntatem, Du- carium decrevit in aurandum. Sub haec tempora Petrus Laure-danus totam Dalmatiam jugo excusso Pannonico Reipublicae dominationi restituit postqua per Annos oppressa quinquagintao barbarae genti paruissetan Hellespontum postea scelicitet trajectus Turcas piratas ad Callipolim adeo contrivit, ut totius pene Classis incendio mulctaverit.Annos decem,& Μenses tres Rempub. cum administrasset Μocenicus, ad Gemellorum aedem abiit,cineribus Mausolaeo exceptis; eloquentiae ad posteros, & vaticinii memori. celebris, ne pro terrestri imperium Respublica negligeret navale. '

Lege Sabellicum, Ioannem Baptistam Contarenum, Petrum Marcellum, Per m o nianum, Sans υιπ- ω ,Ἀ

Haec bremis illastri Macenio as origine T somam . Magnanimum tenet Vrna Ducem. Gravisse modes su irae, Prince Hesmi, deos ipse Senatus. Eternos Venetum titulos super afra locavit. Hic Teucrum tumidam delevat in aequore classem, Oppida Tarvis, Cenera, Felirique redemιt. Ungaracam domait rabiem, Patriamque fabegis Inde Foνι Iutii, Cartarum, balatumque, Tragummi quora piratis patefecit clausa peremptis,

Digna polam subiit patriis men esse trium s.

SEARCH

MENU NAVIGATION