Vindiciae Kempensis adversus r.p. Franciscum Delfau monachum ac presbyterum congregationis S. Mauri. Auctore r. p. ... canonico Regulari ..

발행: 1677년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

12쪽

VINDICIAE .

ADVERSUS

MONACHUM AC PRESBYTERUM

CONGREGATIONIS S. MAURI.

u Zore R. Canonico Regulari Congregationis Gallicanae. PARISIIS,

Regis Typographum, via Iacobaea, sub Ciconiis. M. D C. L X X V II.

CUM PRIVILEGIO REGIS.

14쪽

LECTORI BENEVOLO

I Iris huius & controversae de autore se librorum de Imitatione Chrilli, quae Ri . pro respus, o PP. Benedictinis cum Canonicis Regularibus, jam ab annis quinquaginta & amphus inter- cino, necti . cedit, hoc initium, hic progressus, finis de- - , γ' nique & exitus is hactenus fuit. Anni sunt circiter sexaginta- quinque supra ducentos, ex . quo primum in Germania inferiore, aureum illud de Imitatione Christi opus, castae piarum deliciae mentium, in lucem prodiit au- . tore Thoma de Κempis Canonico Regulari. Ab eo tempore, mirum profecto, quam incredibili celeritate, per reliquas omnes E ropae regiones & oras libellus ille pervaserit. Legerunt eum omnes: quotquot autem leg runt , rapuerunt, quia rapiebantur cum legebant. Quippe, ut verbis autoris ipsius dicam, liber iste, sermoni divino simillimus, parvus est dictu , sed plenus sensu, O uber infructu. Sed quod in rem praesentem praecipuε v nit, nemo unquam , in tanta litterarum luce, in hac scribendi & libere de rebus sive

15쪽

obscuris sive dubiis pronunciandi libertate quae postremis duobus hisce saeculis tam lath

obtinuit; nemo, inquam, repertus est unquam, cui venire in mentem potuerit, libellum hunc, alterius, quam Thomae Kempensis Canonicim esse verum ac germanum.

Ludolpho Carthusiano semeI forsitan de iterum , quod D. Bernardo saepe;

quod Joanni Gersoni inclito Parisiensis Ac demiae Cancellario saepius adscriptus; quod

denique nullo Autoris nomine insignitus saepissime prodierit: Typographorum istud, nihil , vel in ipsis sanctissimorum Patrum opus

culis , non in dies simile committentium, dolus aut error extitit. Adeoque rem ita se habere viris omnibus eruditis persuasum erat, ut nullus unquam de ea secus, aut sentiendum, aut loquendum esse sibi toto illo ducentorum annorum decursu existimaverit ;nullusque non arbitratus fuerit, parum reterre, si libellum hunc, aut Gersonis, aut Ber- nardi, aut nullius autoris nomine commen-

datum vulgus exciperet; modo praeceptis uteretur quae passim in eo, non aurea tantum sed plane divina continentur. Dum tamen i terim ejus autori vero Thomae de Κempis, laus & fructus industriae pietatisque apud eos Omnes c9nstaret, quorum muneris est, scriptorum censum dc nomenclaturam exploratis diligenter singulorum rationibus instituere. τευτiin, Verum Caetanus Monachus Benedictinus

Italus , homo ut doctissimi quique aetatis

16쪽

pRAEFATIO.

nostrae Scriptores in eo reprehenderunt in adeo .ssagrantis, ardentisque, pro Ordinis sui glo- s2

ria, zeli & studii, ut omnia ad ipsum per

fas atque nefas, trahere nihil interdum vere- ροι retur: rem sodalibus suis, majorem in mo- dum gratam , totique ordini suo perhonori- lectionib-ficam facturum se arbitratus est , si opus de M' Imitatione Christi Benedictino alicui tandem assereret. Propterea fabulam illam suam patrum nostrorum & nostra etiam memoria adeo celebrem, de Ioanne Gersene de Canabaco Sancti Stephani Vercellensis anno ino. Abbate, & autore, uti confingebat, librorum de Imitatione Christi, magno conatu adornare molitus est: sed exitu prorsus infelici.

Nam statim Heribertus Rosiseidus, doctissimae Societatis Scriptor diligentissimus, choragium ejus omne , singulari Vindiciarum Κempensium libello, ita belle disturbavit, ut

risus & admurmuratio spectatorum non mediocris exinde saepe fuerint consecuta. Et quia Quatremarius & Valgravius, Monachi etiam Benedictini, novas quasdam machinationes excogitaverant, quibus probabiliorem jucundioremque Caetani fabulam res derent ; multi tum ex nostris, Fronto scilicet MVertinus: tum E Societate Jesu eruditi viri, Heserus , Bollandus , Theophilus Rainaudus: tum denique ex aliis Scriptoribus incluti viri, Naudeus , Carreus, Chimetius Abbas Balernensis , & quidquid uspiam fuit cruditorum virorum illico refutationes ede

17쪽

tes, sumum eorum omnem ac figmentum e sufflarunt ac dissiparunt. Cumque paulo vehementius controversia Quatremarium inter & Naudeum exarsisset, jamque eb pervenisset, ut Naudeus Codices . M. SS. pro Gersene a Benediistinis Italis oblatos, depravatos & corruptos esse demo straret , ut perspicuum erat ex additionibus de lituris , unde appareret nomine Thomae aut Gersonis deleto, novam vocem inductam aut immutatam , ac nomen Gersen inculcatum' ac intrusum fuisse ; Benedictini vero contra fraudis & corruptelae expertes csse Codices hos affirmarent. Re ad Senatum Paria sensem delata Pseudogersen Monachus Benedictinus limine pulsus, in medium deinceps prodire solenni edicto prohibitus est. Sancitum quippe est a sapientissimis Senatoribus, ne libri quatuor de Imitatione Christi, alio quam Thomae Kempensis, genuini parentis,

nomine insigniti imposterum excuderentur. Atque hoc quidem decreto quotquot erant boni & eruditi, litem innocentissimo Thomae Kem pensi , tam malis artibus intentatam , neque melioribus machinationibus propugnatam, optimo tandem exitu finitam ac compositam . arbitrabantur magnamque in

spem veniebant, fore uti omni pugna posthac desisterent Scriptores Benedictini. Immbmajores patresque suos imitarentur, RR. scilicet ΡP. Sancti Germani a Platis Parisiensibus, qui olim una cum RR. PP. Caelestinis ac

18쪽

Carthusianis , libros de Imitatione Christi, semel iterum anno I 3 2I. & IS 23. nomine Thomae Canonici Regularis Parisiis edendos

procurarunt.

Sed ut sunt hominum quorumdam ingenia ita comparata , ut quod semel ab illis, pro humana imbecillitate, erratum est, istud pertinaciter meri velint. Nihil sibi contra Scriptores Benedictini, prius ac magis faciendum arbitrati sunt, quam ut integritatem M. SS. illorum Codicum, praestandam in se reciperent. Multa tamen adversabantur. Undo continendi adhuc erant in tenebris, dandumquc illis erat otium t nam doctissimus Launotus, qui ab illis tunc stabat, & cui Codices illi tunc ostensi sunt, nonnihil corruptelae in illis de- Prehendebat. Praeterea adhuc in vivis agebat Naudeus, cujus conspectum Codices illi vehementer reformidabant. Denique corrogandi erant M. SS. Codices alii, in quorum turba & recensione illi latere possent. Statuunt itaque expectandum, & in totos Viginti annos, eoque plus res dilata est. Inrerea moritur Naudeus. M. SS. Codicum minium & rubrica quae vel Launolo tantopere anno IGF2. apparebant, diuturnitate temporis nonnihil diluuntur. Corrogantur denique ex Flandria, Alamannia,caeterisque regionibus plures M. SS. Codices alii, ad Gersenis quidem causam promovendam aut Kempensis labefactandam, non admodum reipsa utiles : sed in quorum tamen turba & multitudine , ut

libri sui de

as tore lib. de Imitatione

19쪽

ante dixi, vitiati Codices confundi ac tegi possent. Itaque re jam satis, ut opinabantur, matura, litis ac controversiae de autore librorum de Imitatione Christi instaurandae occasiones modis omnibus inquirunt. Veteres illas suas &graves adversum Naudcum, jam a triginta ci citer annis demortuum, iterant criminationes.

Queruntur Codices quatuor M. SS. pro Ge sene, a Benedictinis Italis exhibitos, tanquam depravatos & corruptos, falso ab eo olim accusatos: habere se illos m agnumque Codicum aliorum M. SS. numerum, paratosque se esse, cuivis examinandos illos exhibere. Quid plura Mandem eo rem perducunt, ut ab Illustrissiamo Senatus Praeside impetraverint, uti vellet in Sangermano eorum Monasterio infulas suas, ad eum usque pulverem demittere. Adfuere una e nostris duo, Reverendus scilicet Pater Lalemant Sanctae Genovesae tum Prior &Cancellarius, & R. P. du Molinet: qui M. SS. istos Codices ventilantes, Italos a Naudeo olim merit d falsi accusatos, & recens adductos, aut ad labefactandam causam Thomae Kem pensis, aut ad Gersenis promovendam, prorsu

inutiles esse facile demonstrarunt. Unde Illustrissimus Senatus Princeps, pro singulari illa qua praestat luce ingenii, cui nec error ullus errat, nihil de priori illa sententia qua libri de Imitatione Christi Thomae olim asserti suerant, prorsus immutandum vidit & censuit. Paulum exinde adversariorum conatus om-

20쪽

his x impetus tardatus est, ac non parum coacidit animus. Interjecto tamen temporis spatio, ac redintegrato animo, ad Illustrissimum Ecclesiae Parisiensis Archipraesulem

adeunt, orant, obtestanturque, velit novorum Codicum examini praesentiam suam exhibere; sic litem omnem posse dirimi. Quod tantopere essiagitabatur, annuit Illustrissimus Praesul, ea humanitate, qua sit inprimis, ut dum ingenio admirationi est omnibus, singulis etiam sit cordi. Diem dicit, qua die in

Palatium suum conveniant. Ubi ea dies venit, ad praestitutum tempus RR. PP. Beneia dictitii adsunt seduli: Codices omnes suos nu- mero ad duodecim , editiones ad 4. aut s. Bernardi aut Gersonis nomine inscriptas comportant; denique clam Mobis quorum tamen adesse prae serti m intererat) conveniunt etiam

viri doctrinae fama incliti, quos litis hujus

contestandae arbitros soli delegerant. Non est tamen quod cum clarissimis illis viris injuriam ullam expostulemus. Functi sunt proborum hominum ossicium: duas enim res tum fecere. Alteram, quae aequi justique servantium fuit , qua scilicet nobis absentihus causam diiudicari non posse censuerunt. Al--Tam , quae humanitatis colentium & Re- vexendis Patribus , sine cujusquam injuria, honestὸ, urbaneque gratificantium fuit; qua Hempe testati sunt exhibitos sibi plures M. Symices librorum de miratione ChryB. Lectu

SEARCH

MENU NAVIGATION