D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

hat: nostra vero constitutio inter masculos & feminas in hoc iure nihil linteresse existi ans: quia utraque persona in hominum procreatione simili narura incis fungitur, & lege antiqua duodecim tabularum, omnes similiter ad successionem ab intestato vocabantur, quod & praetores postea secuti esse videntur: ideo sim.plex ac simile ius, ct in filiis, di in filiabus, ct in ceteris descendentibus per virilem sexum personis, non solum iam natis, sed etiam posthumis, introduxit, Vt omnes, Ilae siui, Me emancipati stat, vel heredes .instituantur, vel nominatim exhereis dentur: & eundem habeant esseetium cir

e ca

Ad f. s Constitutio) Quae reperitur in L. q. C.

de lib. praeterat. Nominatim exheredentur Non modo nominaiatim facienda exheredatio , sed & ex se cienti

causa, quarum XIV. exhibentur in Nouessiris.ca. ita, Vt praeter illas ex nulla alia causa exheredatiost permissa. Ae denique heres scriptus illam eausam expressam a testatore, probare debet. Idem obseruandum in eam inuerso ; nam & liberi parentes sitos vel instituere, vel ex VIII. causis in Nou. I S. c. q. expressis exheredare debent. Fratres autem instituendi non situr, nisi turpis persona vel Ieui macula laborans a fratre instituta. I. 27. C. demus test. Quo casu frater exheredandus ex tribus causis in Nov. 22. e. 47. expressis. Vbi tamen praeteritio loco exheredationia esti vid. omnino Dn. ΙIOpP. m Comm. h. l.

262쪽

DE ExΗΕRΕD. , LIBER. 24 ea testamenta parentum suorum infirmanda , & hereditatem auferendam, quem filii sui, vel emancipati habent, siue lari nati sint, siue adhuc in utero constituti, postis ea nati sint. Cirea adoptiuos autem sitost certam induximus diuisionem, quae in nostra constitutione, ualn stiper adoptiuis tulimus,

continetur.

De testamento militis. s. sed si in expeditione occupatus mioles testamentum faciat, ct liberos silos iam

natos, vel posthumos, nominatim non eraheredauerit, sed silentio praeterierit, non ignorans, an habeat liberos, silentium ei uapro exheredatione nominatim facta valere, constitutionibus Principum cautum est. De testamento matris, aut aut materni. 7. Mater, vel avus maternus necesse: non

Nostra constitutiono Quae extat in L. pen. C. de inopi. Ad I. 6. ignorans Quod vero non ἱgnoorauit, etiam inde probari potest, si filii mentionem in testamento fecerit. L. Io. C. de testam

misit.

Nou. II s. non mutatum.

Constitationibuου Quae reperiuntur in Lyc. d. Testam. mil. Ad I. p. Necesse Bon haben ) Imo iure nouo ob generalitatem verborum in Nou. II s. c. ibi 'paurincet, nocesse utique habent.

263쪽

L i s. II. Τ I T. XIII. non habent liberos suos aut heredes infli-

tuere, aut exheredare: sed possunt eos silentio omittere. Nam silentium matris autaui materni, & ceterorum per matrem ad scendentium, tantum facit,quantum eXhere datio patris. Neque enim matri filium filiamve, neque auo materno nepotem neptemve ex filia, si eum eamue heredem non

instituat, exheredare necesse est, siue de iure ciuili quaeramus, siue de edicto praetoris,quo praetor praeteritis liberis contra tabulas bonorum possessionem permittit: sed aliud eis adminiculum seruatur, quod paulo post vobis manifestum siet. Τ1Υ, Lus XIV.

D. XXIIX. s. C. VI. 24.ap.

DE HEREDIBUS INSTITUENDIS.

qui possunt heredes insitis. Eredes instituere permisiam est tam liberos homines, quam seruos: α tam

proin Adminiculum Intelligit querelam inossiciosi t stamenti, de qua in tit. I 8. b. l.

TITULUS XIV. Ad pr. Tam liberoo Nisi in his quidam prohibeantur institui. Veluti deportati L. I. h. . , postatae L. 3. C. is Apost. Haeretici L. y. C. de Haret. Qui incestas nuptias contraxerunt, & Iiberi incestuosi. L. 6. C. de in p. nupt. Nov. so. c. I s. COIle

264쪽

DΕ ΗΕRED. INSTIT. proprios, quam alienos. Proprios autem olim quidem secundum plurium sente tias non aliter, quam cum libertate, recte instituere licebat: hodie vero etiam sin libertate ex nostra constitutione heredes eos instituere permissum est. Quod non per innovationem induximus , sed quoniam aequius erat, ct Attilicino placuisse. Paulus suis libris, quos tam ad Masusium Sabinum . quam ad Plautium scripsit, rein sert. Proprius autem seruus etiam is intel-ὲigitur, in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumseri luin habente. Et tamen casus, in quo nec cum libertate viis liter seruus a domina heres instituitur, ut constitutione diuorum Seueri & Antonini

cauetur, cuius verba haec sunt e Seruum ais dulterio maculatum , non iure testament

manumissum ante sententiam ab ea muliere videri, qua rea fuerat eiusdem criminis' sulata,rationis es. uarinequitur,m in eun aem a domina collata heredis institutio,' nulli, via non approbata L. 8. C. h. γ. Bene tamen memn.hra collegii singula L. an. F. de Reb. -b. Nostra constitutionest Quae extat in L pen. C. Ameress siem. hered. M. Ratio est in vulgata regu ta, qπod is, qui vult finem, etiam media voluisse censendus fit. Nussim momenti) Ne hac manumissione tortu vae subducatur. Nam manumissi torqueri non

265쪽

nullius momenti habeat ur. Alienus seruus etiam is intelligitur, in quo Humfructum testator habet. Si seruus heres institutus in eadem causa manserit, vel non. I. Seruus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem cause manserit, fit ex testamento liber, heresque ei necessarius. Si vero a .vivo testatore manu.

missus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest: quia non fit heres necessarius, cum utrumque ex domini itestamento non consequatur. Quod si alienatus fuerit, iussu noui domini adire hereditatem debet, ct ea ratione per eum dominus fit heres. Nam ipse alienatus, neque liber, neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit. Destitisse etiam a libertatis donatione videtur dominus, qui eum aliena vit. Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem causa durauerit, iussu eius domini adire hereditatem debet. Si vero alienatus fiterit ab eo, aut vivo testatore, aut post mortem eius, antequam adeat, debet

iussu noui domini adire. At si manumissus est

Ad I. I. Causa Seu statu & eonditione. Alienavit) Reuerso autem seruo ad priorem dominum libertatis datio reuiuiscit i. o. f. I 6. f.

266쪽

DE HERED. INSTIΥ. 24Sen vivo testatore, vel mortuo, antequam adeat ; suo arbitrio adire potest hereditatem. αDeseruo hereditario.

a. Seruus etiam alienus post domini mortem recte heres instituitur. quia ta cum hereditariisseruis est te mentifactio. Nonduin enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis suturi, sed defuncti: cum etia in eius, qui in utero est, seruus recte heres instituatur. De seruo plurium. q. Seruus autem plurium, cum quibus testamenti factio est, ab extraneo institutus heres, unicilique dominorum, cuius iussu adierit, proportione dominii acquirit here

ditatem De numero heredum.

4. Et unum hominem, di plures Vsque in infinitum, quot quis heredes velit facere, licet. Do

Ad f. a. Post Domini mortem) E. g. stichus, dehincti Sempronii seruus, heres mihi esto. Sia defunctio Sc. si nondum adita hereditas L. sa Sed post aditionem, heredis per

sonam retro repraesentasse censetur a tempore

mortis L. 24. 1f. de Nouat. Ne se, interea intς- status fuisse dicatur defunctus. Ad 3 In imm) Seu potius indefinitum s ita pauperes L. 24. C. de Disi. Apostolus Petrus LM. C. de S. S. Eccles Imo ipse Deus L. I. S. s. 1 ad L. Falc. institui possunt.

267쪽

LIB. II. ΤΙΥ. XL, De diui ne hereditatis. 3. Hereditas plerumque diuidimr ia

duodecim uncias, quae assis appellationacontinentur. Habent autem & hae partest Propria nomina ab uncia usque ad assem .utputa haec: sextans, quadrans, triens, quin cunx, semis, septunx, bes, dodrans, dem ans, deunx. Non autem utique se inperduodecim uncias esse oportet. Nam tot unciae assem e ciunt, quot testator volu Fit : dc si unum tantum quis ex semisso verbi gratia) heredem scripserit, totus as in s miisse erit. Neque enim idem ex parte testa tus, ex parte intesatus, decedere potest: nisi sit milex, cuius sola voluntas in testando. see-Dodrans . Quasi dempto qua ante s. 9. Vnciae. Dextans Ouali dempto sextante L E O. unciae. Devnx Quasi demet voa υncia L II . Vnciae. Totus is in semisse) Quia causa teIiati trahit σse causam intestati; ob rationem quae seqvstur intextu. Quodsi autem coheredem habeat, aliud, dicendum ubi si unus in certa parte, altor indefinito heres. institutus, ille legararii loco habetur L. I LC h. t. & sic detrahi potest falcidia L. 1 3. C. sem.

Ex parte infesta im). Nisi ex postfacto, velutii si testamentum propter iniustam exheredationem ex Parte rescindatur, ita ut legata adhuc subsistast Nou. II s. c. g. in f Miles adhuc actu militet. Aliud si mi ex esse d in Vix L. 1 R. I. F de mil. test. L. 18. S. a. s. de Cas. . pre

268쪽

DE HERED. INSTIT. 247spectatur. Et e contrario potest quis in quantascunque voluerit plurimas uncias suam hereditatem diuidere De portionibus gularum heredum. Si testator assem non diuiserit, aut partes in quorumdam persona non vltra assem expresserit. 6. Si plures instituantur hereὀes, ita demum in hoc casu partium distributio necessaria est, si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse. Satis enim constat, nulli partibus nominatis, ex aequis partibus heredes esse. Partibus autem in quorundam per sonis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fit. Et si plures sine parte scripti sunt. Omnes in eandem partem con currunt. Si vero totus as completus sit, ii, qui nominatim expressas partes habent, in dimidiam partem vocantur, & ille, vel illi omnes, in alteram dimidiam. Nec interest, primus, an medius, an nouissimus, sine parte . heres scriptus sit: ea enim pars data intelligitur, quae Vacat.

Ad I. 6. Si nolit Quod & inde colligitur, si

quosdam coniunctim instituerit, veluti Tuitu ho res sto : Caius, Sempronius Guotinus heredes sunto ; tum eἡim hi unam portionem accipiunt L. I 3. pr. s l. 17. I. F. h. t. L. 3 pr.d. de Leg. I. In alteram dimidiam) Sive ex asse fit dupondius, ct heredi sine parte scripto, quod reliquum est, praestatur.

269쪽

Si pars vacet, aut exsuperet. 7. Videamus, si pars aliqua vacet, nee tamen quisquam sine parte sit heres institutus, quid iuris sit: veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sint. Et constat, vacantem partem singulis tacite pro heredi- raria parte acredere, perinde haberi, ae ex tertiis partibus heredes scripti essentct ex diuerso, si plures heredes scripti in portionibus sint, tacite sngulis decretcere: ut, si verbi gratia) quatuor ex tertiis partibus heredes scripti sint, , perinde habeantur, ηc si unusquisque ex quarta parte heres scri plus fuisset. Si plures uncia qinam Ia. disributa Iunt. 8. Et si plures uncin quam duodecim distributae sint, is, qui sine. parte institutus est, quod dupondio deest, habebit. Idemqtie erit, si dupondius expletus sit, Quae omnes

tutua est.

In portionibuου pluribus scit. & vltra assem. Decrescere Nisi in diuersa plane periodo de disrupta serie prius Titius in Asse, de postmodum quibusdam interiems Sempronius in semisse institutus fuerit, ubi dimidia pars Titis adempta, α in Sempronium translata videtur L. a 3. C. de

Legast.

270쪽

DE HERED. IN sτ in. μ' partes ad assem postea reuocantur, quamuisunt plurium vnem m. . De modis instituendi. 9. Heres spure ub coaeditione institui potest: ex certo tempore, aut ad certum tempus non potest, veluti pos quinquennium quam moriar; vel: ex Calendis illis, vel : vsque ad Calendas illas, heres esto Denique diem adieebun haberi pro superiracuo, placet, re perinde esse, ac si pure heres inintutus esset. De conditione impos bili. io. Impossibilis conditio in institutionibus & legatis, nec non in fideicommissis. α libertatibus, pro non scripta habetur. DcΑd f. s. Sub conditione J Quae vel potestatius, vel easialis, vel mixta. Sub omni conditione potest institui heres extraneus L. vn. f. p. C. de emduc. DE. Filius in legitima hodie ne quidem sub potestarisa, quia illa sine omni onere relinquenda. b. 32. C. de inoff. testam. Non potest Ne ita pro parte intestatua decedat testator, contra L. p. V. de R. L.

Pro superuacuo Nisi verba fideicommissi adiecta L 7. st . b. t. Ad L Io. Impossibilu) Sive natura, siue Lege

talis, de qua in L. f. 1. de Condit. instit. agitur. Aliud fi eonditio tantum sit dissicilis L. I s.fffamercissi aut solo facto impossibilis L. 4. 6. I. de Saac

SEARCH

MENU NAVIGATION