D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

NIBUS., De his quae sunt in commercio. c Mnis res, quae dominio nostro subiici- tur, in stipulationem deduci potest, siue illa mobilis sit, siue soli. De his, qua non sunt. I. At si quis rem, quae in rerum naturanBn est, aut esse non potest, dare stipulatus

ΤΙΤ VLVS XX. Ad rubr. Inutilibus Quae stipulationes imutiles reddunt, vitiant etiam alios contra Etiis, nisi vitium latitet in interrogatione vel responsione.

Ad pr. Subiicitur H. e. quae in commercio est. Vnde quicquid alienari nequit, nec in stipulationem deduci potest. Sive μυγ Et sic qnoque iura solo cohaerentiae. g. iurisdictio, pastura, venatio, quatenus haec sine solo exerceri possunt. Ad I. I. Aut esse 9 Particula aut non semper disiungit, sed aliquando coniungit L 28. I. I. f. de R. S. Coniunctim ergo & hic capi debet, quae enim non sunt, esse tamen possunt, recte promittuntur, ut fructus futuri, partus ancillae l. 73.pr.

442쪽

Lin. III. TIT. XX. suerit, veluti Stichum,qui mortuus sit, quem vivere credebat, aut Hippocentaurum, qui esse non possit, inutilis erit stipulatio. De his, quae non sunt in commercio. a. Idem iuris est, si rem sacram, aut religiosam,quam humani iuris esse credebat ; vel rem) publicam, quae usibus populi perpetuo exposita sit, ut forum, vel theatrum vel liberum hominem, quem seruum esse credebat; vel cuius rei) commercium non habuerit; vel rem suam dari quis stipuletur. Nec inpendenti erit stipulatio ob id, quod publicares in priuatam dec ici,& ex libero seruus fieri potest, dc commercium adipisci stipulator Mortuus sit Quid si vero ad anatomiam petatur Τ Moribus subsisteret stipulatio , nisi ius

concedendi ad anatomiam ex Ρrincipis concessione dependeret. Hippocentaurum Centauri erant Nubis & Ixio- 'nis filii Ixion nubem a Ioue substitutam pro Iunone compresserat qui adulti cum equabus coniumsti genuerunt hippocentaurOS. Nat. Com. Mythol. l. p. c. 4. Ad g. a. PQ populi Iluc referri possunt bona domani alia, quae in patrimonio populi esse dicuntur, & hinc extra commercium, vel si alienata reuocari possunt cap. Intellecto 33. X. de im

Rem suam Si modo perfecte mea sit, nam quatenus alteri in ea ius competit, recte in stipulatum deducitur, scit. Vt ab onere liberetur. In pendenti Vbi initium rei vitiosum, non pendet, sed iplane nullus est actus. Aliis

443쪽

Dg IN vaer L. STIPVL. 623 Iator potest & res sua stipulatoris esse desinere potest, sed protinus inutilis est. Item eontra licet initio utiliter res in stipulatum deducta sit, si tamen postea in aliquam eorum causam, de quibus supra dictum est, sine faeto promissoris deuenerit, extinguitur stipulatio. fit nec statim ab initio talis stipulatio valebit, clion Titiurn, cum sermuerit, dare pondes' & similia. Quae enim in De facto, vel datione alterius. 3. Si quis alium daturum, faetiarumve quid promiserit, non obligabitur: veluti, si spondeat, Titium quinque aureos daturum. Quod si effecturum se, ut Titius daret, spoponderit, obligatur. De

Aliquam eorum Quoties res in illum statum deuenit, unde incipere non potest, extinguitur.

Facto promissoris Imo nee impossibilitas pro- initarem liberat, si facto eius contingat. 3. .us1 de Condict.caui dat. Eo modo) Η. e. ne quidem sub conditione, si res sacra profana, vel liber homo seruus factus. Ad I. 3.Alium daturum) Alterum obligandi ne

mo potestatem habet, unde frustra alienum factum promittitur l. 83. pr.J. de V.-nec promissio promittentem stringit, cum se obligare nolueri .

Effecturum se Sie concurrit promissio facti proprii l. 3 8 pr. s I.1 de V. O. Sed-liberatur

omn em industriam impendendo Hoc vult Meu.

natura sui dominio nostro exempta sunt,

obligationem deduci nullo modo possunt.

444쪽

De eo, in quem confertur solatro 4. Si quis alii quam ei, cuius iuri subiectus sit, stipuletur, nihil agit. Plane solutio etiam in extraneam personam conserri potest: veluti, si quis ita stipuletur, mihi, aut Seio, dare Dondes 8 ut obligatio quidem si pulatori adquiratur, solui tamen Seio, etiam inuito eo, recte possit, ut liberatio ipso iuro contingat, sed ille aduersus Seium liabeat .

P. 6. Dec.4 6Sed germantee hae e multum differunε

ad diligentiam obligatur. Ad f. a. Si quis aliiὶ Alteri stipulari non possum, eum obligatio ex contractu non nisi contrahentes assiciat l. q. C. de inut. stipuL vid. infra

uri Abiectis) Ex iure potestatis nascitur unitis personarum, ergo idem est, an pater sibi, an filia sipuletur. Conferri potest Vocatur hic adiectus, non obligationi, sed solutioni, vid. Strauch. tr de Adiecto Stipulatori adquirertur II. e. si promissor adi cto soluere nolit, non hic agere potest, sed stipulator; l. IO. f. de Solu/. nisi ramen adiecto simuIcessa sit actio. Inuito eo Non obae quod mandatum de solvendo reuocari possit. Resp. hic promissori ius ex stipulatu quaesitum, quod ipsi inuito adimi nequit. Secus in mandato, ubi mandatarii non

interest.

445쪽

DE INVTI L. STIPUL. 623 mandati actionem. Quod si quis sibi S alii, cuius iuri subiectus non sit, dari decein auis reos stipulatus est, valet quidem stipulatior sed utrum totvin debeatur stipulatori, quod in stipulationem deductum est, an vero paradimidia dubitatum est. Sed placuit,non plus, quam dimidiam partem ei adquiri. Ei vero, qui iuri tuo subiectus est, si stipulatus sis, tibi adquiris, quia vox tua tanquam filii sit, scut& filii vox tanquam tua intelligatur in iis retiis, quae tibi adquiri possimi. De interrogatione*responsione. s. Praeterea inutilis est stipulatio, si quis

ad ea, quae interrogatus fuerit, non respondeat: veluti, si quis decem aureos a te dari

sibi stipuletur, tu quinque promittas, Vel contra i aut si ille pure stipuletur, tu sub

Mandati actionem) Est enim adiectus instar

Procuratoris, cui mandatum ad recipiendam pecuniam datum.

Sibi'alii) Copulativa hie diuidit obligationem in tot partes, quoc sunt personae l. IIo. U. de V. O. Tanquam filii Scil. in potestate constituti. E- mancipato enim nec hodie stipulari potest pater. Ad 9.WNon restondeat Idem in iure est non fieri, quam minus legitime fieri. uinque promitta0 Eatenus sustinetur stipula,

tio quatenus in minori summa uterqua conuenit

L I. g. 4. A. de V. O. Aliud si pro re pecuniam certam stipuler L Sa. F. de locat.

446쪽

4r6 LIB. III. TIT. XX. conditione promittas, vel contra ; si modo scilicet id exprimas, id est, si cui sub conditione vel in diem stipulanti, tu respondeas: praesenti die spondeo. Nam si hoc solum

respondeas : promitto,breuiter videris in ean- dein diem, vel conditionem spopondisse :Neque enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti, quae stipulator expresserit.

De his qui sunt in potestate. 6. Item inutilis est stipulatio. si vel ab eo stipia ieris, qui tuo iuri subiectus est, vel si is a te stipulerur. Sed seruus quidem non solum domino suo obligari non potest, sed ne quidem ulli alii. Filii vero familiarum aliis obligari possunt. De

Breuiter videris Responsio enim eX praecedenti interrogatione interpretanda.

ni conditionem) Quid si promissor aliam rem vel eonditionem substituat Z Resp. nihil agit, h. f. nisi diuersitas responsionis illico stipulatori plaeeat

Ad 6. Tuo iuri) Sicut enim nemo sibi obligari potest l. II st . de leg. I. ita nec filiussam .patri ob unitatem personae I 4 b.

His obligari) Excepto mutuo, cui resistit SCt. Macedon. In reliquis contractibus Obligatur. L 39. f. de O. A. de in iudicio conuenitur L s7. A. de Iudic. sed executio suspenditur, nec pater pro filio soluere tenetur l. υn. C. Nes l. pro patri

447쪽

DE INVTI L. STIPVL. 627 De muto s surdo. . Mutuni neque sipulari, neque promittere posse, palam est. Quod & in surdo receptum est, quia & is, qui stipulatur, verba promittentis, & is, qui promittit, verba stipulantis audire debet: Vnde apparet, non de eo nos loqui, qui tardius exaudit; sed de eo, qui omnino non audit. De furiose.8. Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intelligit, quod agit.

De impubere., 9. Pupillus ouine negotium redie gerit:

ita tamen, ut , Vbi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur tutor: veluti, si ipse obligetur. Nain alium sibi obligare etiam sine Ad F. p. Neque stipulari) Etiamsi scribere posisset, quia hic literae non suificiunt, sed verba exinguntur l. I. f. pen.ss de O. A. Hodis vi pacti

tenetur.

Audire debet) Sufficit sonum verborum audire, licet sensum non capiat ipse, interpres enim hic admittitur l. I. . de V. O. Ad g. 8. Gerere potesto sed curator eius nomine gerere debet, non furiosus autore curatore l. s. F. de R. I. Non intestigit Nisi dilucida interualla habeat f. I. I. quib. non sperm. testam. Dc. quae probanda sunt, nam saepius latitat furor sub specie inumbratae quietis l. I g. g. I. 1. de A. vel A. P. Ad g. 9. Alium sibi) Non se alii, quia conditio nem suam tantum meliorem facere potestpr. I. G

448쪽

sitie tutoris auctoritate potest. Sed quod diximus de pupillis, utique de iis verum est, qui iam habent aliquem intellectum. Nam infans, & qui infantiae proximus est, non multum a furioso distant, quia huiusmodi aetatis pupilli nullum habent intellectum. Sed in proximis infantiae, propter utilitatem eorum, benignior iuris interpretatio facta est, ut idem iuris habeant, quod pubertati proximi. Sed qui in potestate parentis est impubes, ne auctore quidem patre obliga

tur.

De conditione impossibili. 1o. Si impossibilis conditio obligationi

adiiciatur, nihil valet stipulatio. Impossis bilis autem conditio habetur , cui natura

impe Infantia proximus Qui septennium non ita pridem egressus.

A furiose distant Ηine nee sibi obligationem

adquirere potest excepto unico easu, si ipsi res mobilis donetur, cuius possessionem potest adinquirere L 3. C. de a uir. possess' Pubertati proximi Qui proxime accedunt ad

annum decimum quartum, quamuis haec prox, mitas magis ex prudentia quam annis aestimanda. Ne aut ore quidem patre Sed pater contrahit

iure potestatis, quam in filium habet. Ad I. Io. Nihil salu) Aliud in ultimis volum talibus , de quo die . I. Io. I. debereae inst. cons. LSI . U. de re A. Cui natura Impossibilitas alia naturae, alia I gis ἱ quae enim legibus interdicta aut probrosa sunt

449쪽

DE IN vae a L. STIPVL. 429 impedimento est, quo minus existat: veluti, si quis ita dixerit: Si digito caelum attigero,

dare spondes ' At si ita stipuletur: Si digito

caelum non attigero, dare oondor pure facta obligatio intelligitur, ideoque statim peti

potest. De absentia. II. Item verborum obligatio inter absentes concepta, inutilis est. Sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat, forte post tempus tales allegationes opponentibus, di, non praesentes fuisse, vel se vel aduersarios suos, contendentibus zideo nostra constitutio propter celeritatem dirimendarum litium introducta est, quam ad Caesarienses Advocatos scripsimus: per quam disposuimus,tales scripturas,quae prae sto esse partes indicant, omnino esse credendas, nisi is, qui talibus utitur improbis allegatio sunt, illa moraliter censentur impossibilia L Is. de condit. instit. Non attigero Quod enim per rerum naturam fieri nequit, hoe morari obligationem non pol est. Ad I. II. Inter absentes Verbis enim ore prolatis perficitur stipulatio, non nuda consensus

declaratione.

Nostra constitutio Extat illa in L. optimam I . c. de contrab. stipui. Esse credendis) Est enim pro instrumento veri tatis praesumptio, donec probetur contrarium.

450쪽

tionibus, manifestissi nis' probationibus, vel per scripturain, vel per testes idoneos a' probauerit, toto eo die, quo conficiebatur instrumentum, sese vel aduersarium suum in aliis locis suisse. De stipulatione post mortem. 12. Post mortem suam dari sibi, nemonipulari poterat, non magis quam post eius mortem, a quo stipulabatur. M nec is, qui in alicuius potestate est, post mortem eius

stipula i poterat, quia patris vel domini voce loqui videretur. Sed & si quis ita stipuletur: pridie quam moriar, vel pridie quam morieris, dare spondesy inutilis erat Hipulatio. Sed cum ut iam dictum est

ex consensu contrahentium stipulationes valeant, placuit nobis etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere emendationem, ut, siue post mortem, siue pridie quam moriatur stipulator siue promissor, stipulatio concepta sit, stipulatio valeat. De

Toto eo die) Est quidem negati ue probatio per rerum naturam impossibilis L. fiueratio. Io. CANN. P. si tamen loeo & tempore circumscripta, probatur per remotionem loci & temporis. Ad 6. Ia. Rxransiense eontrahentium) per inte rogationem tamen de responsionem expresso. Stipulatio ualeatὶ Idem enim est ac si dicerem: dabisne heredi meost quia enim heres in locum defuncti transit, nil vetat, quo minus heredi stipulari possim, licet mihi non stipuler, ut sic amo ab

ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION