Joh. Rud. Glauberi Annotationes in nuper editam continuationem Miraculi mundi, secreta ibidem contenta, aurumque potabile verum, cujus simul mentio ibidem facta est, explicantes & defendentes ..

발행: 1659년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

12 JoH. Ru D. GLAu BERI tertia, & quarta parte Prosperitatis Germaniae ubi praestantis operis mentio facta est, quo adjuvante honestus victus & amictus in summa tranquillitate, sine ullo strepitu, fusione, & flatu

obtinetur, quidem auxilio cujusdam aquae, ex arena, terra, argilla, lapidibus, & mineris aurum& argentum sine magno labore & magnis sumptibus extrahentis. Ac quamvis nulla omnino talis terra, arena, aut nulli lapides suppeterent, aurum & argentum continentes, ex quibus haec fusione vulgari non possent elici ; tamen vix nullus in Mundo locus reperiatur , in quo materiae illae non occurrant; Nulla tamen est inopia Plumbi Stanni, ex quibus duobus omni tempore, M omnibus in Mundo locis Aurum & Argentum dictae aquae Salispetrae auxilio extrahi possimi, quae praestans , & toti Mundo utilissima ars ne

mecum intermoriatur , Operam dabo , eaque de causa eandem aliquot Atrucis jam conspiciendam exhibui. Praestans, imo praestantissima est ars, qua non modo divites sed etiam pauperes sine proximi incommodo sibi de victu & amictu prospicient. Nullae divitiae , nullae facultates, nulla bona , quorum jactura fieri solet, cum ea comparanda sunt: Quotidiana hujus rei ςxperientia exemplorum affatim suggerit. Longe igitur satius foret ,, se & suos honestis ejusmodi mediis sustentare , quam injustissimo foenore animam suam Diabolo sacrificare , quod Christus videnter significat, dicens quod peccatum

inter

22쪽

ANNOTATIONE s. a 3 inter emptorem & venditorem haereat, sicut parieti clavus inhaeret. An bellum non necessarium, quo de regi uncula aliqua , aut etiam vano honore tanta sania guinis prolusione decertatur, tantae sit necessitatis, omnibus Christianis bonae conscientiae rationem habentibus dijudicandum relinquo. In mutuas caedes ruunt, qui mutuis laesionibus nunquam irritati causa lucelli parvi digladiantur. Antales actiones Deo placeant, tandem manifest bitur. Quam quiete, &quὰm bona conscientia se domi sustentant, qui manuum suarum labo Tibus vivunt. Bona conscientia exiguis facultatibus fruens conscientiae malae, vel totius Mundi possessione gaudenti, longe praeserenda est. Sed praesens hic Mundus perversus dicere non erubescit, possidere & habere rem esse gratissimam rNihil vero pensi habet, sive per fas , sive per ne fas quaesitorum compotes fiant, modo possideant.

Deus nobis magnam honestorum mediorum copiam suppeditavit, quibus sine proximi nostri

incommodo, sine foenore, fraude & caedibus, nostram vitam sustentemus, si modo in manus Operationem ipsam sumere vellemus. Sed ad otium plurimi hominum nimis proclives sunt . pulvinar Diaboli verissimum , qui in eo quiescens in om his generis peccata & vitia humanum genus praecipitat. An non Apostolus Petrus di cit; Qui divitias quaerunt, in Dial oli retia inci

23쪽

Σ JoH. Ru D. GLΑu B, RIMundum abominetur, & in conspectu suo diutius ferre nequeat. Ideo coecitatem dc malitiam hominum, quae tanta incrementa sumpsit gravissimis suppliciis assiciet , & maximam mortalium partem igne & gladio delebit , servata parva piorum turba, quam reliquam ita ipsius faciet. Equidem hic promitto , quod in futuro meo Laboratorio Publico Secreta & Arcana mea, quae publici juris feci, ostendere & demonstrare velim. Nemo tamen sibi persuadeat velim , me sine ullo discrimine quemvis ignotum, undecunque etiam, & quocunque ex angulo arrepserit, ad hanc demonstrationem admissurum esse. Eo cer tὸ meum propositum non tendit, utpote quin inter inimicos & amicos discrimcn observaturus sum. Probe itidem cavebo , ne Farneriani Ne buloneo fallaces , qui benesista accepta a me mendaciorum plaustris comptiuant, & me, ubicunque possunt, damno haud exiguo assiciunt, fallacibus suis technis se insinuent. Eos duntaxat admittam , . quorum pietas , & candor vel mihi ipsi progressa temporis innotuerunt , Vel b aliis piis & notis amicis commendabun

tur.

Haud parum laboris, & molestiarum mihi ipsi non dubito quin acersiturus sim & quidem Verrutatis demonstrandae causa iis , qui postea ejus

contra calumniatores defendendae patrocinium suscipiant. Hic admonitionis loco Benevolus. Lector ,

24쪽

ANNOTAT Io Es. 23 Lector sciat, quod Lapis Philosophorum in meo Laboratorio minime quaerendus sit, nec me etiam ipsum parare in animum induxisse, quippe quitantis Secretis investigandis nunquam invigilavi, nec hactenus invigilo, iis acquiescens, quae Deus largiri mihi voluit. Si ipsi autem placeret majoribus me donis locupletare , eadem non repudiarem , sed ad ejus honorem & proximi commodum legitime usurparem. Ea, quae in publicum edidi, & multis incredibilia videntur, ideo se veritati opponentibus , & cuncta mendacii ar-Fuentibus publica demonstratione, & defensione

. a mendaciorum calumniis vindicabo. Porro praeter Laboratorium meum Publicum, adhuc aliud Secretum instituam . in quo Amicis longe subtiliora & pra stantiora iis, quorum mea scripta mentionem fecerunt, monstrabuntur. Atque hac ratione unicuique, dummodo laborem

suscipere, & diligentiam adhibere voluerit, sine proximi sui incommodo large & commode dehonesto victu & amictu sibi prospicere licebit. Rara quoque & hactenus nunquam visa Naturae miracula, ut Vegetabiles & Minerales plantae ostendentur: Exempli gratia :Vegetabiles, & Metallicae naturae, de quibus in Tractatu de Natura Salium egimus.

Herbae ex duris silicibus, imo ipsis ferri frustis

enatae . .

Metalla paucis horis, ut Vegetabilia, aquae cu-

25쪽

26 J o A. Ru D. GLAu BERIjusdam ope nascentia, de qua liquoris silicum deis scriptio mea in secunda Parte Furnorum videa

tur.

Metalla paucarum horarum intervallo , ut herbae, sine omni peregrina additione enascentia, ut in Cupellae proba nihil plane ipsis decedat

Compendia haud vulgaria, & operationes manuales in destillatione praestantissimorum spirituum ad Alchymiam aeque ac ad Medicinam uti lium , quales sunt Spiritus Nitri, Spiritus Salis, Aqua Fortis, Aqua Regis, & similes, adeo celeriter & facile destillandi,ut etiam duabus aut tribus carbonum libris per cucurbitam & alembi cum ex arena singulis horis spiritus libra una destillari possit, Spiritus inquam adeo puri, suavis, & clari, ut nulla rectificatione opus habeat. Cum hoc & inauditum sit , & a vulgaribus Chymicis pro re incredibili habeatur, intermittere non possum, quin tantum hic indicem, ex quo hoc fieri posse appareat. Esto, quod mihi aliquot libris Spiritus Salis opus sit, occasio mihi desit, & ignis vi, dc temporis progressu eum parandi, sequentem p parationem usurpo. Magni & diuturni ignis loco

utar arte Separatoria purum ab impuro sejungente, Salem vulgarem culinarium, aut Salem petrae purum solvens aqua vulgari, & solutioni in cucurbitam immissae addens sulphur separatorium. Cucurbita cum alembico, aut retorta , per quam

26쪽

haec destillatio etiam perfici potest . arenae impo- sta ignem subjicio, ut aqua illa salem continens bulliat, atque ita a Sulphure inter coquendum puriores ab impurioribus partibus segregentur. Puriores illae partes admodum fugaces redduntur , atque spiritus admodum suaves, & clari transcendunt. Crassior, terrestrior, & fixior Salin cucurbita, aut retorta remanet, mirabilis admodum naturae & proprietatis. Atque hac ratio

ne facili negotio ex una Salis , aut Salispetrae libra , una Spiritus Salis, aut Spiritus Nitri libra destillari potest. Ex mediocri cucurbita decem horis decem Salis , aut Salis petrae librae decem Spiritus libras dabunt, qui duo Spiritus Salis ni mirum, & Salispetrae commixti Aqua Regis fieti solente Ita tantum tibi Spirituum una destillatione comparabis, quanta cucurbita tua fuerit.

Qui ipsa destillatione aquam Regiam parare cupit, eidem aequales, Salis & Salis petrae partes in aqua communi solvendae, atque ex cucurbita aut retorta destillandae erunt. Compendium prosecto est praestantissimum omnibus iis, qui horum spirituum copia indigent. Aurum, Argentum, ac caetera metalla cumsta sine Aqua Regis, aut

Aqua Forti, similibusque spiritibus quorundam Salium in aqua solutorum ope solvi possunt, quae profecto praestantissima quoque est inventio.

Sic etiam cum caeteris rarioribus experimentis, de quibus supra mentio facta est, comparatum esse dicimus : Exempli causa, .si metallum x in

27쪽

α8 JoΗ. Ru D. GLAu Bunx in altitudinem excrescere debet, ipsi aliquod eontrarium addendum erit. Hoc enim sibi contra-. rium dum fugit, ex mas a surgendo excrescit tam in sicca quam humida Via. , Si volumus, ut ex duro Metallo, aut dura silice herba nascatur; Metallum, sive Aurum, Argentum , Cuprum, Ferrum , Stannum aut Plumis bum fuerit, & silex prius in tenerrim pulverem per Sales redigantur, pulvisque ille in terreo vase peculiari quadam aqua humectetur oportet, cui humectato herbarum semina inserenda, quae postquam ad perfectionem suam nascendo pervene runt , ab humectatione ulteriore cessandum, pul visque Solaribus radiis exponendus est, qui Metallum rursus, aut lapis durus, alii Metallo , aut lapidi plane similis, evadens, inhaerentes herbae radices complectitur, atque in admirationem rapit ignorantes quo pacto herba ex ejusmodi frusto Argenti, Auri, Ferri, Cupri, aut durae Silicis enasci possit. Hoc quoque certum est, atque indubitatum , quod ductae herbae ita enascentes ex Metallis eorundem ipsorum naturam & proprietates obtineant, ex quibus nascendo exortae sunt. Dicta herbarum ita crescentium experimenta licet nihil divitiarum afferant , nobiles tamen Naturae de Artis sunt operationes in recessu plus habentes, quam fronte prima pollicentur , ideo non frustra hic a me apposita, utpote quae haud parvi momenti res innuunt, ut facile quivis conjectura providere poterit. Ut

28쪽

ANNOTATION Es Ut autem aliquam saltem hic mentionem faciam de facultate hac crescendi Vegetabilium,& Metallorum hoc cuivis velim notum sit, in Publico meo Laboratorio conspicienda exhibitum iri omnigenarum herbarum semina, cumprimis vero frumentorum, ut avenae, hordei, siliginis, tritici, & aliorum, quo nimirum pacto ita . sint praeparanda, ut celerem nascendi facultatem

acquirant, ac unum granum non solum unum,

sed decem, viginti, aut uiginta fortes culmos cum plenis suis aristi5 Producat, & centuplos fi Etiis ferat. Pati modo nonnullis amicis ostendetur, quomodo Salpetrae tanquam praecipuus dictae faculta tis crescendi adjutor seratur, & centuplo fructuum emolumento labores susceptos compen set. Etenim se multiplicat, & enascitur Salpetrae ex vulgari Sale sicut caetera Vegetabilia; unde vetus illud Proverbium , Salem serere, forsan originem suam duxisse suspicor. Alius adhuc crescendi facultatis mirabilis in

meo Laboratorio Secreto ostendendae , si Deo placuerit, mentionem hic faciam oportet. Ea haec est, quod Aurum & Argentum, ut ex stercorata,& salsa terra Vegetabilium semina, ex crasso Sa urno incrementa sumant, dc nascendo multiplicentur, ita ut quinquaginta unciis unius , si non duarum quotidie augmentum accedat. Qui

hic bonus Agricola fuerit, & quidem peritus S turnum arandi, & fertilem reddendi, ac bonum i ipsi

29쪽

tem messem, sementi factae respondentem adipiscetur, ac facile triplo aut quadruplb tantum lucrabitur. Quia igitur omnis crescendi facultas Vegeta. bilium, Animalium, & Mineralium, seu Metallorum, ad solum & universalem terrae Salem , hic vero ad Maris Salem, Sal autem Maris ad Solem ortum suum refert, intermittere non potero , si mihi vitam Divina Benignitas largira fuerit, quin, Amicis exhibiturus sim, quam pauco labore &sumptu Universalis pinguedo salsa ad omnes steriles & arenosos campos loco vaccini stercoris pinguefaciendos, & fertiles reddendos apta&idonea copiose ex Aqua Marina separari possit. Imo necessitate postulante facili negotio demonstrare possem, etiam naturale Semen Auri, Veram illam Medicinam Universalem, ex eadem parari, sive ex illo unicuique noto & visibili Oceano acquiri. Quod tamen cum huc non pertineat , eum, qui rerum adeo subtilium gnarus esse cupit, ad nostrum de Salium Natura opusculum remittimus, ubi ea offendet, quae ipsius desiderio

satisfacient. Horum & similium experimentorum rarorum pariter & praestantium plura & varia in meo Laboratorio in conspectum producentur. Inter omnia excellet illud , cujus alumento cujusvis con

ditionis hominibus, sive summi sive imi fuerint, sine cujusquam incommodo, summa cum tran

30쪽

quillitate, sibi de victu & amictu honesto prospicere licebit. Non hic extimescenda sunt infinita discrimina inconstantis fortunae, navigationibus periculosis , aut cruentis bellis & praeliis mortales affigentis, aut periculosis , & astutis technis animae & corpori perniciem atque interitum procreantis : Sed sine conscientiae ulla laesione cuique domi suae totius familiae qn tota N: honesta sustentari ne seni integrum erit. Hinc quantum Utilitatis Mundo expectandum sit ex Laboratorio meo, nemo non facile perspicit: Praecipue autem in demonstratione quatuor donorum in mea Continuatione Miraculi Mundi , quatuor conditionis hominibus, Rusticis puta & Agricolis, Mercatoribus, Medicis, & Magnatibus exhibitorum. Ex his p imum & minimum Vinitoribus,Hortulanis, & Agricolis donavi, monstrans viam &rationem omnis generis steriles, & arenosas terras sine bestiarum fimo , omnibus temporibus pinguefaciendi, ut singulis annis centuplos fructus asterant. Licet autem vile, & quasi nullius

momenti esse appareat, cunctis tamen in mundo

hominibus , divitibus & pauperibus, summis &imis quocunque tempore commodum & utilitatem haud exiguam parit. . Etenim vino, frumento, aliisque terrae frugibus , quarum nullus homo carere potest , copiose singulis annis nascentibus, earum non modo divitibus abundantia magna suppetit , sed etiam fieri

SEARCH

MENU NAVIGATION