Joh. Rud. Glauberi Annotationes in nuper editam continuationem Miraculi mundi, secreta ibidem contenta, aurumque potabile verum, cujus simul mentio ibidem facta est, explicantes & defendentes ..

발행: 1659년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

JoH. Ru D. GLA UBERT iseri non potest, quin & in pauperes de tanta .c pia tantum redundet, ut panis frusto , & vini aut cerevisae haustu fruantur. I erra vero quovis stempore tanta assi uentia suos fructus edente, non modo in homines maximum emolumentum redundat , sed & bestiae iisdem fructibus truentes

majore numero augentur, ac multiplicantur, &mortalibus sustentatione , amictu&. aliis multis ad vitam sustentandam necessariis rebus indigentibus tanto majus commodum conferunt. Haec

omnia Divinae Benignitati nobis Salem maxime necessarium largienti summa cum gratiarum actione accepta ferenda sunt. Primus ille Articu- Ius in mea Continuatione Miraculi Mundi pro- lbe relegatur, ut inde perspici queat, quanta uti- stitate ars illa terras arenosas & stcriles pinguefaciendi, & fertiles reddendi humanum Genus locupletare possit. Ea de causa in Laboratorio meo Publico non solum praelum illud lignorum , cujus in Continuatione Miraculi Mundi mentio facta est, sed etiam facilis illa mutatio Salis sterilis , infertilitatem demonstrabitur. Et quia secundum illud donum in mea Continuatione Miraculi Mundi, quod Mercatoribus dono dedi, ut Aurum & Argentum suum domi suae tuto & sine periculo augere valeant, nonnullis sorsan nimis dissicile, & laboriosum videretur, neque hac in parte i piis deero ; atque id propter Amicis ostendam facilius Auri & Argenti au- ηgmentum , quod intellectu facile , etiam facili negotio

32쪽

ANNOTATIONE . 33 negotio unusquisque effectrai dederit, nimirum Ut centum aurei nummi singulis diebus ad minimum unius aurei incrementum sumant. Hoc secretum progressu temporis alicui utilius foret, quam grandes ipsius thesauri, & copiosa bona bellis ingruentibus saepe a tergo relinquenda. Ars est in omnibus Mundi partibus utilissima , &in omnibus necessitatis casibus talis, quae ex periculis aliquem expediat. Bonum protecto Vade mecum, ultimum refugium, & thesaurus portatu facilis, qui nunquam consumi potest. Haec& si ini Ies aliae plures artes admodum utiles rimi cis in Laboratorio meo monstrabuntur. Certo autem scio illud, de quo neutiquam dubitandum , paucos nimirum fore, qui ea, quae hic trado, credant, & intelligant. Nec permagni

etiam refert, cum facile patiar , ut nemo cre data

Si quidem vero de multis mirabilibus rebus seriosi , & multi eas fieri non posse clamitarunt, intermittere non potui , quin verissimis meis scriptis infallibile testimonium Oculari demonstratione in Laboratorio meo darem.& fidem indubitatam facerem. Ut ita non solum omnia mea scripta ab ignorantium Vervecum injuriis& calumniis vindicarem, sed etiam proximo meo, meisque liberis inservirem, & aliquid boni relinquetem. Jam enim ad seniles annos properans, igni,

alitique laboribus molestis non amplius sum per C fere

33쪽

34 JoH. Ru D. G L A u B E R Iserendis : Liberi autem mei adhuc parvi, &nulla doctrina imbuti ad aliquid in manus capessendum , quo sibi de victu & amictu prospiciant,

inepti sunt, atque multo minus idonei, quia me doceantur ea , quae ad panem lucrandum conferunt : Praeterea incertum est, si ipsis Secreta quaedam scriptis mandata relinquerem , in cujus ma nus ea pervenire possent, Inimicorum forsan citius in manus inciderent, quam Amicorum, idque cum magno liberorum meorum damno, qui hac ratione iis plane exciderent. Si vero adhuc vivus tam praestantia, & Utilia Secreta nonnullis Amicorum meorum revelavinro , & ipsis ostendero, cujus utilitatis participes fieri queant, ea tamen conditione, ut meis liberis , ubi jam ad eos annos pervenerint, ut ad percipiendum & tractandum talia idonei sint, ea rursus communicent, quorum a me participes facti sunt. Si inquam decem aut duodecim ejusmodi Amicis tam utilia Secreta patefecero, dc inter eos unus & alter ejus fuerit candoris & integritatis, ut beneficiorum a me acceptorum memores liberos eorum secretorum , quae a me didicerunt, cognitione imbuant, ars haec penitus in familia mea, & inter meos non intermorietur , & mei una fruentur iis, quae aliis in Laboratorio meo monstrata ipsi etiam antea aspexerunt. Sin mihi tam diu Deus vitam prorogaverit, ut meOSjam capaces ipse iis ipsis artibus imbuam, tanto

34쪽

ANNOTATIONE s.' 3 sauxilio sulciantur, & rarae fidei Amicorum con fidant. Mihi profecto adhuc jam viventi pro multis meis beneficiis nulla gratia refertur ab iis, qui iisdem a me affecti sunt: Quid post mortem

meam futurum sit , facili conjectura augurari possum. Non tamen omnes adeo leves futuros spero, ut, instar Farneri istius perfidi, fidem datam fracturi sint. Si ex decem unus tantum rediens acceptorum beneficiorum recordatur, conatus mei laudabiles non frustra fuere : Ex de cem leprosis unus duntaxat reversus Christo pro restituta valetudine gratias egit 3 caeteri novem ingratissima oblivione beneficium a Christo acceptum ex memoria sua deleverunt. Meam so tem Christi sorte fortunatiorem mihi non per suadeo, ac pro beneficiis maleficia accipereassuetus sum. Hujus praesentis mundi conditio &status nihil aliud secum fert, adeo ut nihil mihi aliud expectandum credam , quam Mundi mercedem usitatam mihi pro beneficiis meis redditum iri. A benefaciendo tamen non cessabo tinae homines non agnoscunt, ea Deus agnoscet, in quo acquiesco. Maximum vero antedictum Laboratorium instituendi incitamentum hoc est, ut Calumniatorum ora impura obturentur, mea Secreta paris . tim nonnullis Amicis adhuc patefiant, & miracula, ac magna Dei dona posteritati relinquantur. Meae Personae causa tantum laborem , &tantam inquietudinem nota suscipio

cunque

35쪽

3 6 JoH. Ru D. GLAu BERI cunque facio, ea Dei unius honorem , & proximi commodum , quibus duabus rebus a Creatione Divina devinctus surri , spectare omgino quisque

sciata

Si igitur in dicto meo Laboratorio multa praestantia & hactenus incognita secreta utilissima, quae multa commoda Generi Humano aflerent, revelata, di posteritati relicta fuerint, fieri non potest i quin mihi in Mundo immortale nomen 1upcrines si futurum. Inao quia D. us bonum nunquam sine compensata' ne dimittit, nunquam periturum in coelo thesaurum colligo. An unquam errcstria haec dona S munera, quae milii Benignus Creator meus largitus est , melius: sol locare possem , quam si ea peritura cum aeternis thesauris permutem λQuia iam tempus illud adest, quo Deus j iistis, smus vindex de hoc perverso Mundo , justissimo suo judicio meritum supplicium sumpturus, &quidem celeriter, atque in Opinato, prius quam putaremus , totum Orbem tcrrae ferro, igne, fame, & miseria consumpturus erit, adeo potens tamen est, ut ab aeterno potens fuit, ut divina

sua Omnipotentia per parvum coetum piorum contra talem ignem tueri possit. Sinc mediis tamen id facere non solci. Ad piam viduam Sareptanam misit Eliam Prophetam, ut illius cados Olearios repleret: Eliae ipsi dedit iuniperum, sub qua quiesceret, & lateret, ne ab hostibus deprehenderetur : Siti consectae fere Hagari per an-

36쪽

ANNOTAT TONas gelum ostendit aquae scaturiginem, qua se atque Ismaelem suum recrearet , & vivo S conservaret et Pio Lotho trans montem ostendit oppidulum, in quo se abscondens coelestis ignis impetui se sub traheret. Pari ratione spem firmam concepi, Laboratorium meum Jacobitis fame grassante Jose phum, Ismaelitis vivam aquae scaturiginem, Eliae filiis Juniperum, & pauperibus viduis Sareptanis perpetuum cadum olearium futurum esse.

37쪽

Diuiti sed by Coos le

SEARCH

MENU NAVIGATION