Epistola pastoralis ad Clerum et populum Patauinum Carolus Rezzonicus

발행: 1743년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rumque promulgata sunt disciplinis, ita singulis custodienda mandamus, ut si quis illa contempserit, omnem spem sibi noverit amputari. opportunis itaque scientiae pietatisque subsidiis destituti, etiamsi in sortem Domini voluerint cooptari, quoniam muneris , ad quod

se vocari credunt , debito bene nequeunt respondere, minime promoVebuntur. Nemo etiam honores , facultateS, praerogativas, officia, Beneficia, ordinationes &c. com sequi speret, qui, ut impetret, per interpositas Personas Nos commendationibus, atque supplicationibus sollicitaverit. Hanc praeviam declarationem facere voluimus, ad hujusmodi perniciosissima officia penitus eliminanda a quam licet aleae plenam praeVideamuS , quoniam subeunda n his erunt odia adversus homines saeculi, qui gravia, & minime toleranda rebus Sacris, E

clessiasticae disciplinae , ac spiritali regimini

praejudicia inferre moliuntur, firmo tamen, se lique gradu pergemus ire, quo coepimus ; animo recolentes, nihil ab Episcopis precibus peti

oportere e preceS enim apud eos, neque ad justa impetranda necessariae, neque ad injusta extorquenda efficaces esse debent : & Canon, cis sanctionibus, eos, qui ita agunt , antiquiSpotiuS cadere, quam novis augeri honoribus debere constitutum est. Igitur, ad importunas h jusmodi commendationes, supplicationes, inte cessionesque declinandas, semper memores erim

12쪽

mus illius juris jurandi, quod de bene administranda Ecclesia Patavina praestitimus; quodque, divina favente gratia, sancte, ac religiose usque ad extremum Vitae nostrae spiritum adimpleturos speramus. Quoniam Vero haec praecipua nostra solicitudo jam evasit, ad Pastoralis ossicii debitum quammaXime pertinere censuimus de ea

omnes commonere 3 ut compertum habeatur , neminem eorum, qui per interpositas Personas, Beneficia, Ossicia, ordines dec. Ope commendationum . & recommendationum eXposcent, tam

dissitum a caelo esse, quam ipse ab impetratione sit. Nemo igitur hujusce propositi, quod alta

mente repositum manet, Observantiam cludere studeat; nemo contemnere audeat: quoniam inania verba non damus ; sed verba factis indubie respondebunt. Et sciant, nos in hunc finem non Omisisse , non omittere , nec Omisuros esse eas OmneS Obire partes , quibus spe omni dc-stituantur hi, qui in ejusmodi commendationbbus , ossiciisque confidunt. Deus Optimus MDximus consilia nostra Caelesti sua ope juvare , optatumque ad eXitum perducere benigne velit ; detque voci nostrae vocem Virtutis, ut sapientiae carnis, quae inimica est Deo, Pastorale pectus obsistat. Sed jam ad carissimos Clericos in Seminario degentes transeamus, eosque in visceribus

Jesu Christi piis Rectoribus commendemuSut ipsi sedulam curam de illis habeant, quo

rum oste

13쪽

rum aliquando virtutibus Patavina Ecclesia , erit illustranda. Nostram certe benemerentibus paternam dilectionem luculentis testimoniis Episcopalis largitatis comprobabimus ; ut ita alacrius ad majora semper Virtutum incrememta procedant , quae cunctis demum laeta esse possint, & utilia. Sed Vos etiam, o Archigymnasii Patavini lumina, & Literariae Palaestrae Clarissimi Praeceptores, nostrae villicationis rationibus plurimum consuletis, si cura, & authoritate vestra dabitis operam , ut una cum Institutionibus bonarum Artium , & humanarum , Divinarumque rerum , solido quoque pietatis succo animi florentissimae juventutis alantur, & imbuantur . Hoc si praestiteritis , Serenissimae , Ac Religiosissimae Nostrae Venetiarum Reipublicae numquam, ut confidimus in Domino, interiturae fiet ex vestro insigni Lyceo nova semper majoris amplitudinis, atque celebritatis accessio. Agite ergo, atque in eam rem potissimum semper incumbite, ut omnia in pace sint posita , &ne riXae, contentiones, & scandala exoriantur . Probe novimus, id omni tempore Christianam Vestram solicitudinem exercuisse, ex qua, etiam impraesentiarum, felicem , faustum , fortunatumque nostrorum votorum eXitum ominamur.

Magnificum sane, ac prorsus singulare Dei optimi Maximi beneficium reputandum est . quod

PataVina Ecclesia tanto gaudeat Athenaeo ; in quos

14쪽

PASTORALIS. Is quo , si jugi foedere pietati literae semper famulabuntur, hi, qui in sortem Domini vocandi erunt, capient ab ipsis literis majora incrementa virtutum ; & ager Dominicus , nobis immerentibus traditus, fructus dabit uberiores in tempore suo. Nunc autem, quoniam huic Epistolae nostrae latius evaganti jam habenae laXatae sunt, ad Regulares Ordines reverendos digrediamur, qui, levantes se supra se, inconstantiam voluntatis humanae in prodigium sortitudinis Votis,

ac Professionibus converterunt. Hortamur ergo

Vos in. Domino, ut nihil agatis, nisi sanctum, nisi laudabile , nisi Fundatoribus vestris dbgnum s utque tutam Evangelicae perfectionis viam , quam estis ingressi , alacriter prosequamini : inhiantes Caelestis itineris termino ;& paupertatem, labores, aerumnas, Vigilias , orationes, ac jejunia laeto . fortique animo sustinentes: quoniam tot animorum, & corporum amictationes, tantamque rerum terrenarum inopiam , uberrima Caelestium charismatum copia Deus totius consolationis vobis largiter compensabit. Velitis itaque semper in dies .magis Divinorum consiliorum, mandatorumque viam alacriter currere, &sine ulla intermissione calcare ; ut tandem accipiatis Caeleste bravium, ac regnetis cum Christo in perpetuas aeternitates . Subditi estote ex animo Praepositis vestris a& nobis etiam, in his quae attinent jure ad nos

15쪽

Episcopalia, & Parochialia jura sarta tecta servate : Consessiones excipientes, nostri eXaminis, cum libuerit, incunctanter periculum subitote: Conciones, sine nostra praevia delegatione, ad Populum non habetote. Quod ad Sodalitates attinet Saeculares , eas scire volumus , ut animos jugiter inflamment suos ad ea tantum servitia in Domo Dei peragenda, quae Ecclesiasticis institutis, ac Parochorum juribus praejudicia non inferant . Insignis pietas Populi Patavini ex votis omnia

nobis eventura pollicetur. Quare nunc convertemur ad vos , o electae a Domino, desponsatae Christo, Virgines lacrae , quae Voluistis servire Deo in omni castitate , magis quam habitare in tabernaculis hominum. Alta vobis construenda est turris Samctitatis: quare ima jacite Religiosae humilitatis fundamenta. Regnet in Monasteriis vestris jugis caritas, quae patiens est, & benigna; quae non

emulatur , non inflatur , non irritatur a quae omnia suffert , omnia credit . Omnia sperat , omnia sustinet. Sit in vobis ardens meditationis , atque orationis studium , quo Per a duum persectionis tramitem ad superiora con- Cnditur . . Fiat unaquaeque vestrum sui abne-ς xiψne demissior , & divinarum rerum eVa Rontemplatione sublimior. Innocentia se-

ribus inclusa septis . sit inter alloquio-V Pericula sanctissime custodita. Hominum

cavete

16쪽

cavete affatus : manete in Vocatione , qua vocatae estis & praeliamini bella Domini , ut insignes de humani generis hoste victorias reportetis. Sit in vobis Paupertas Regularis . Castitas admiranda, caeca obedientia, profunda humilitas, contemplatio sublimis , conve satio Caelestis . . Estote prudentes Virgines, quas Dominus in cubiculis semper vigilantes inveniat. Sumite oleum vobiscum Divini amoris, eoque resertas lampades vestras, usque ad Occursum Sponsi, ineXtinctas gestate, omnium Virtutum

meritis, omnium charismatum donis praelucentes . Sine intermissione pro Vobis, ac pro nobis etiam orate, ut consumemus cursum nostrum, & ministerium, quod accepimus a Domino Jesu Christo. Sed nimis longum esset ire per singulos: quare intimo Paterni cordis affectu univeriss nostrae solicitudini commendatos insimul amplectemur, hortabimurque, ut vestigiis Divinorum mandatorum semper inhaereant, &ambulent in VitS cu S. . . Quoniam vero uniuscujusque Ecclesiae Peculiaris morum institutio , & sanctior disciplina in Episcopalibus Synodis, Constitutionibus, atque Decretis maXime quaerenda est, nos, ut etiam in hoc genere nostrae Dioecesis utilitatibus pro Viribus,1avente Domino,consulamuS, dabimus operam, ut, quae a Praecessoribu SnO- .stris, pie, ac sapienter ordinata sunt, in unum Corpus redigantur. Ab illis vero temporibus

C quae

17쪽

quae Sacrosanctum Concilium Tridentinum proxime consequuntur, hujusce Collectionis sum

mus exordium ; & alte , atque , ut oportet, . a capite repetemus eam seriem Legum, quarum adhuc ea Vis est, ut jubeant, & in vigore permaneant. Quid autem tam utile nostris hominibus in sortem Domini Vocatis , quam

isthaec Iuris Ecclesiastici Patavini Collectio, aqua , post generales Regulas, haurienda erita Plebibus norma totius vitae, & sanctitatis. Habebunt in ea greges nostri aliquid uberius, quam Ius commune praescribat: & legentes tot suorum Episcoporum Ecclessiastica Constituta, in quibus traditur Ciero, & Plebi sanctae Dei, quae

sint facienda, prohibenturque contraria, ignorantiam non allegabunt, quae, uniVersorum

mater foecunda malorum , in Ecclesiasticis Personis, nec excusatione digna videbitur esse, nec venia , ipsisque non suffragabitur, ob hujus modi Collectionem , quae quasi ossicinam th- struet sapientiae. Ita nemo indemnis, & innoxius eas Leges amplius negliget , atque violando perrumpet, in quibus condendis, tot Praesules venerandi suas curas, & vigilias impenderunt , ut Omnium mores ad normam Oec menici Concilii Tridentini componisentur. Haec potissimum causa nos impulit, ut Corpus tale condere,& ordinare meditaremur. Nam, cum nobis incumbat onus Ecclesiam PataVinam

sanctissime gubi nandi , magni aestimavimus

18쪽

nendos mores, & semper in melius reformam dos, tot salutaria, Bc Ecclesiastico succo plena Decreta uno Corpore continerentur a praesertim, quia eorum eXempla, diVersis temporibus promulgata , ut plurimum scriptoris tantum manibus, non autem Typographi praelo commissa sunt : quod inobservantiam facile potest inducere. Itaque, cum Collectio prodibit, hortamur Omnes, ad quos ratione muneris, Oneris, vel ossicii pertinebit , ut saepe saepius eam legant, ac meditentur. Legum patrocinium ita suscipiendum erit , ne Episcoporum interitu, Constitutiones etiam intereant. . Clementissimus Deus Vota nostra pronis

auribus dignetur eXcipere , & sua Caelesti benedictione complere. Quod , ut praestet, tenebimus quamprimum Aram S. Procio- cimi Beatissimi Apostolorum Principis Discipuli, & Ecclesiae nostrae primi Fundatoris) ; tenebimus ejus Confessionem ι &, cum illo n hiscum orante post obitum , inde tendemus supplices ad Deum manus, rata ut habere velit ea, quae nos per hanc Epistolam adhuc absentes vobis signincamus. Interim etiam Vos, o

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,

S S. Praece rum nostrorum, Maximi, Fidentii, Syri, Leonti, Hilarii, Bernardi, & Bellini ait ribus provoluti, eorum suffragiis intercedentibus , impetrate nobis auxilium ex alto. I Ii sunt,

19쪽

qui,post S. Prolaocimum, cum essent in hoc tabe

naculo , suscitaverunt majores Vestros in commonitione ; atque, in eXstirpandis, aut Ethnicae superstitionis , aut vitiorum ZizantiS , pretiosa morte Sanctorum Occumbentes , animas suas pro

Domino profuderunt. Hi gravissimam causam j vent nostrae Legationis ad vos, in qua, cum vestra salute, nostrae quoque salutis ratio conjungitur. Vinea est Ecclesia, quae nisi Opportunis, firmissimisque maceriis, ac sepibus muniatur; fures non deerunt, qui eam devastare minime perhorrescant. Quare nos nihil magis diu noctuque elaborabimus, quam ut ad ejus curam fideliter excubemus. Hac de causa , quando veniemus ad Vos , veniemus autem brevi)universam Dioecesim sacra Visitatiotie lustrabimus 3 nec ulla locorum asperitas nostrae solicitudinis cursum retardabit. Memores enim s mus illius mandati, quod Paulus intonat, dicens , attendite mobis, edi universo grest , in quo

vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Etae mDei, quam acqui it sanguine suo Et illud terribile verbum Domini, quod factum est ad FZechielem, nostris etiam auribus strepit: Vae Pastoribus Israela qui pascebant semetipsos; nonne greges a Pastoribus pascuntur i lac comedebatis,& lanis operiebamini, & , quod crassum erat

occidebatis, negem autem meum non Pasce

halis. Quod infirmum fuit, non consolidastis; quod aegrotum, non sanastis; quod confra-

20쪽

PASTORALIS. I. Ictum, non alligastis ; quod abjectum, non reduxistis ι & quod perierat, non quaesistis: idcirco

dispersae sunt oves meae , eo quod non custodiret , nec visitaret eas Pastor, & factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri , &dispersae sunt. Erraverunt oves meae in cunctis montibus, & in universo colle eXcelso; & super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, & non erat qui requireret. Audite propterea Verbum meum Pastores; vivo ego, dicit Dominus, quia facti sunt greges mei in rapinam . & oves meae in devorationem Omnium bestiarum agri, eo quod non esset Pastor, qui, semetipsum tantum pascens, nec gregem meum quaerens, nunquam sibi commissas oves pascebat, nec eas assidue, ut aequum erat, Visitabat:. idcirco Ego ipse super Pastores, de manu eOrum gregem meum requiram, & cessare faciam eos, ut ultra non pascant armenta, nec pascant amplius semetipsos, & de eorum Ore gregem meum liberabo, &non erit ultra eis in escam. is Properabimus igitur, D I L Ε C T I s s I M I; venire ad vos, sedulo exploraturi an ager noster Dominicus alicubi silvescat spinis, aut tribulis; an Veternosae in eo arbores reperiantur; quae nullum alium fructum afferant . quam - glandium, & siliquarum s an otiosa jaceat Paroeliorum securissan exturbentur malae bestiae a terminis suis, ut greges securi, & tuti in Pascua educantur 3 an plebes clericis, clerici

SEARCH

MENU NAVIGATION