장음표시 사용
21쪽
Sacerdotibus, Sacerdotes nobis subjecti sint: an demum quidpiam incultum inveniatur. Caelestis Paterfamilias, qui profert de thesauris suis nova , & Vetera , etiam in diebus nostris aliud novum exemplar ad Ecclesiam pie, ac sapienter administrandam nobis proposuit. Venerabilem nempe Gregorium S. R. E. Presbyterum Cardinalem Barbadicum , qui, non minus sanctimoniae , quam Pastoralis solicit dinis luce, Patavinum Caelum illustravit. Quamia fecerit , & docuerit, quoniam satis supe que vobis comperta sunt, & in nupera Ferdiu. R nandi Ughelli Editione ' Italia Sacrae leguntur,
nos hic non recensemus. ordines universi maxime in votis habent, ut ejus splendida meri- ta totius Ecclesiae Venerationi tandem aliquam do proponantur ; ae , veluti super candet brum collocata , luceant omnibus , qui in domo sunt, ad majorem Dei gloriam, & nostrae Ecclesiae praesidium, & decus singulare. Quoniam vero ad novissima tempora jam accessimus, acerbissimum illum, ac vere luctuosum Joannis Minotti Ottoboni Praecesssoris nostri
obitum, quem maXimo cordis Vestri moerore n per deflevistis, hic etiam commemoramus. Nublum sane vobis dubium esse potest , quin animos aeque nostros ingenti dolore affecerit gravis illa Patavinae Ecclesiae jactura, cui aliquantulum sarciendae BENEDICTUS XIV. Pont. MaX. & de universa Christiana Republica mul-
22쪽
tis nominibus Optime meritus, nostram imbecillitatem clementissime destinavit. Cum primum licuerit, VENERABILEsFRATREs, DILECTISSIMI FILII, celer rime veniemus ad VOS. AdVentus autem noster ut bene vertat Ecclesiae PataVinae , precibus omnibus eXorate gloriosissimos ejusdem Patronos, Iustinam scilicet invictissimam Martyrem, & Antonium alterum Thaumaturgum, cujus memoria est in benedictione omnium Populorum. Ipsum etenim vere Sanctum, vere Pauperem, Vere humilem, vere Beati Francisci filium , non solum heroicarum virtutum meritis , sed etiam perennium, & illustrium miraculorum gloria praefulgentem, piis peregrinationibus omnes Christifideles Venerantur. Divini verbi praeconium, ita illius linguam Caelestibus inbuit aromatibus, ut ipsa, incorruptione quaesita , quasi cinnamomum, & balsamum aromatigans , dc quasi myrrha electa, suavem reddat odorem immortalitatis. Ipsa ergo tam cara
Deo, ab eodem impetret nobis largum Caelestis gratiae, luminumque viaticum, ut dirigantur gressus nostri in viam salutis, & pacis. Credimus quidem non sine peculiari D, vinae providentiae consilio contigisse, ut nos desponsaremur Ecclesiae , cujus insignis Cathedralis Domus, est in honorem B. Mariae Vi ginis, Deo consecrata. Videtis enim atque perspicitis quanto nos a ilio Caeli Regina juva
23쪽
hit. Quamprimum itaque nos, adnuntiaturi una vobiscum in eadem Ecclesia laudes ejus iri exultatione , cantabimus Canticum novum , quem ipsa cantaVit Domino suo. Interim . hanc Epistolam nostram solemni ANNUNTI T1osis ejus die VoluimuS mittere ad vos , ut jugibus vestris apud Eam Votis, & precationibus nobis occurratis, & Divinam bonitatem obsecretis , ut sua Caesesti ope adventui nostro benedicat ex alto. Id Vos facturos speramus. Quare, eXpansis nostri Pastoralis amoris brachiis, amplectimur unumquemque Vestrum in osculo Sancto, Oramusque, ut Gratia Domini no ri Pesu Christi , caritas Dei, o communicatio Sanciti Spiritus si eum omnibus Cobis. Datum Romae extra Portam Flambniam, VIII. Kalendas Aprilis, Anno