Achates Isiacus. Anularis commentariolo explicatus prodit ex. museo illustrissimi. marchionis Alexandri. Gregorii. Capponii. J. archiepiscopus Ancyranus

발행: 1727년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

EXPLICATUS γ

men , vir modestus atque opido sagaX, haec abdita atque allegorica se insuper habere non diffitetur.

III. Claudius Menetrejus in Explicatione symbolicae Dianae Ephesiae statuae , a Friderico Ubaldino publici juris

facta , pag. editionis i. eX gemma quoque anulari pro-. tulit bidem Phariam, cujus verticem non una quidem , sed tres Numidicie, signo illi Pignoriano persimiles , fovent. Huc pariter facit gemma anularis in Dactyliotheca Abrahami Gorlaei Parte iΙ. num.σ7s. editionis Leidensis Iaeobi

Gronovit. Eas aves Menetrejus vulturis, aut accipitris exumias esse putavit, & subinde Jacobus Sponius in Disquisitionibus de antiquitate pag. 4os. Ασ8. Accipitrem alioquin apud Agyptios Osiridi sacrum Pignorius in Expositione sua

jam adnotavit pag. 72. editionis Amstet amensis Andreae Frisii. Numidieam Isidis capiti quoque incubantem vide in Harpocrate Gisberti Cuperi pag. 4α inque eburneo toreumate , quod V.C. Bonarotius suis Nummis Carpineis maximi moduli inseruit pag. 7o. Tithoraeae, opido ad montem Parnassi in Boeotia regione Achabae inter . Egaeum &sinum Corinthiacum, ubi praeter Boeotiam est Atolia, Meleagridum serax, teste Menodoto Samio apud Athenaeum lib. xiv. cap. χκ. Meleagride in sacrario , omnium, quae Graeci A gyptiae Deae construxissent, summe venerando, constat Isidi sacrificatum. Pignorius enim ex Phocicis Pausaniae, qui est liber x. Descriptionis Graeciae, id observavit, quasi innuens, Numidieam, in Tabula Bembina caput Isidis foventem , a Meleagride haudquaquam discriminari. Ait vero ibi Pausanias cap.xxxta. pag. 88 o. editionis Lipliensis Joachimi Lu-hnii, Tithoraeenses eum sacrum Isidis apparatum ab AEgy

IV. Sed multiplex inter utramque avem, Numidicam dico, ac Meleagridem, generatim acceptam, discrimen, non

12쪽

satis animadversum, intercedere mihi videtur. Hoc eX proserendis veterum testimoniis patebit. Primus omnium prodeat Varro, togatorum doctiisimus . Hic in libro HΙ. de re Rustica cap. ix. Numidicas quidem, sive Africanas , &Meleagrides , ut minime inter se distinctas volucres, aperte commemorat. Verba ejus audiamus : Gallinae Africane sunt grandes , variae , gibberae , quas Meleagrides appellant Graeci. Hae novissima in triclinium ganearium introierunt e culina prompter factissium hominum . Ueneunt propter penuriam magno . Ita

Varro . Sed aliter legit imperiosus Criticus Josephus Scaliger , Varronis emendator , an corruptor Sane hoc Censuit qui Varronem ad veterum membranarum fidem antea emaculatum ediderat, Petrus Victorius, literatis monumentis Vim ex ingenio absque ullo pudore inferri , jure indignatus. Hinc aeruginis caussa in Scaligerianis contra Victorium . Itaque Scaliger in suis Conjectaneis ad Varronem post gibberae , interpunctione sola , Meleagridem

in Varronianis verbis ab Africana secerni eXistimaVit, proptereaque aliam esse gibberam Numidicam , aliam ΜeIevr dem , ut certe quodammodo sunt, non tamen in sensu Varronis , adsentiente Claudio Salmasio in Εκercitationibus Plinianis to. r. pag. σI x. editionis 1Ι. ubi Varronianam Scaligeri interpunctionem a Varrone ipso resutari animadvertit , qui in eodem capite tria tantum genera Gallinarum enumeravit, I. Villaticas i I. Rusti eas raΙ. Africanas . Has postremas, quod Metiuridum similitudinem quandam re- serrent, a Graecis Meleaerides diei arbitratus est Varro.

V. Hic tamen mihi se sistit Johannes Harduinus, in notis libro x. Pliniano subjectis seribens, Numiditam a Varrone fieri similem Rusti ea. Sed non ego credulus illi. Id enim mediusfidius Varro non secit. Vereor etiam, ut idem Vir egregius recte pronunciaverit, non uni Varroni, sed Co-

13쪽

EXPLICATUS D

lumellae etiam , si Deo placet, & Plinio suo, Meleagride

speciem esse ex Gavinarum Africanarum genero . Immo potius Gultinae Africanae speciei sunt ex genere Meleagridum . Hoc postea, ni fallor, evincam . A Columella libro x m. cap. II. Africana , quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi si Mi-ias dicitur, non certe ipsa Meleagris. At si Varro Meleagrides ab Africanis diversas secisset, jam non tria tantum , sed quatuor Gallinarum genera constituisset: quod neutiquam secit. Ergo Varro Africanas quodammodo eissimiles

tantum esse , non easdem omnino esse censuit, quas Graeci Meleagrides dicunt . Plinius quoque dum eum Varronis locum suis verbis retulit, Meleagrides propter similitudinem easdem ferme ac Africanas secit libro x. cap. XXvI. s. 38. ubi ait Meleagrides in Boeotia circa Meleagri tumulum pugnantes, simili modo ei parentare , a Memnoni des Memnoni r quas Meleagrides ita dictas fabulatur antiquitas , quod Meleagri sorores, ob fratris obitum moerore consectae, illarum avium formam induissent. Vide Hyginum Fabula cιxxiv. & Natalem Comitem libro visi. Mythologiae cap. xxiv. ubi Penelopes etiam dictas narrat.

Plinius in loco indicato haec addit: Africae hoe eA Gallin rum genus, gibberum, variis sparsum plumis, quae novissimae Funt

peregrinarum avium in mensas receptae. His verbis Plinius recte Varronem expressit. In causa vero, quam subjungit,

propter ingratum virus, non bene,uti ominor,Varronem eX-

pressit, quod insta apparebit. Interim Afra avis, eadem a Numidica sic generatim dicta, passim occurrit. Rursus audi Plinium lib.κ. cap.κLum. F.σ7. Numidicae cantea recensitae in parte Africae Numidia , omnesque jam in Balia . Hadrianus Junius in Nomenclatore pag. s. Numidicam in plumis nigrantes rhomsos habere tradit, inque iis adspersas albas guttulas , atque in summa eam esse, quae Galtina Pharaonis vo-

14쪽

citatur . Rhombi tamen, figurae quadrangulae, nulli sunt in nostra Numidica . Hanc Horatius Epodon ode i I. V. 33. Astam vocat, cumque Attagene, aVe , ut helluones norunt, lautissima , quam Francolinum vulgo appellamus , ita componit :Non Afra amis descendat in ventrem meum , Mn Attagen Ponicur. Ad quem locum praeter Porphyrionem adeundus est Vetus interpres a Jacobo Cruquio Vulgatus pag. 23 s. Col. 2. Afra amis inquit Galtina Numidica, quae magna ect o pinguissima: quam o Garamantiam vocant, o Africanam. Consonat Publius Syrus apud Petronium in Satyrico cap. Lv. Gallinam Numidieam alienae gulae pascendae nutriri testatus , & Iuvenalis Satyra xi. v. I a. ubi delicatis ganeonum cibis non assuetum, sed tantum vulgaribus pastum, ignorare ait aVis Africanae praestantiam:

nee latus Afrae

Novit avis no Zer tirunculus , ac rudis omni

Tempore, o exigua fluctis imbutus ofellae . Anne hoc est Numidicae tribuere ingratum mirus p Ad lacum circa Mercurii promontorium in Africa Metiagrides repe- viri, alibi vero nusquam, nisi inde exportatas , auctor est Scylax in Periplo pag. sa. editionis Oxoniensis Johannis Hudsonii. Martialis Afras aves persaepe memorat, iam perque epulis delicatis adnumerat. Libro enim x M. Epigr.

LXxiri. sic eas innuit:

Ansere Romano quaavis satur Hannibal esset , Ipse su As nunquam barbarus edit aves ;idest Nisiditas, tunc forsan barbaricae gulae nondum notas . Li

15쪽

ET PLICATUS Libro IrI. Epigr. xv m. Romae in villa Faustini fuisse di

cuntur

Et picta perdix , Numidicaeque guttata. Sunt enIm pennae harum nigrae, auis guttis tanta Venustate conspersae , ut spectatores in admirationem rapiant. Idem vates Hispanus infra Epigr. xxxvii. ad Baeticum et Nee Libye mittit, nee tibi Phasis ames. Etiam libro κω. Epigr. κις. quae passim ira 3c Numidicae aves dicuntur, ipse Lis eas dicit: Si Lis eae nosis molucres , o Phasidis essent Petronius quoque coenam illam opiparam sui Trimalchionis laudans cap. xc m. Phasianos , palato jucundissimos, cum Numidicis componit: A les Phasaeis petita Colchis , Atque Aserae volucres placent palato . Eodem respexit Manilius libro v. Astronomicorum V. 3 .Pam meatri Ausus itur , Quam modo militiae . Numidarum pascimur oris , Phas os o damnis . Ait nimirum Romanos , ut optimis avibus Phasiaηis &Numidicis , magno emtis , ingluviem saturarent, extremas Colchidis & Numidiae oras penetrasse , quo necdum armis

pervaserant.

VI. Sed aurem vellit Samuel Bochartus in HieroZoico libro I. cap. XIX. ratus, non satis conflare quid proprie sint Meleagrides, licet Varro Ga laas Afrieanas eas esse diXerit, quas Graeci Meleagrides dicunt. Africanas η quam alibi

16쪽

exstare,quod addit Bochartus,pariter salsum. SiquIdem Plinius & Martialis auctores nobis sunt suo aevo eas in Italia exstitisse , ne jam memorem Meleagrides quoque habitas in insulis Electridibus ante Padum . Has tamen Strabo ad fabulas ablegavit lib.v. Geographiae pag. a I editionis regiae Parisiensis. Ludovicus Nonnius libro iI. de re Cibaria cap.

xxv. Numidicas corpore Gallinas nostras viκ excedere ait; sed eis crura longiora esse . Columella Numidicis rutilam ga- Ieam o eri iam in capite adsignat. Neutra in Meleagride, e dem teste, rutila; sed utraque eaerulea est. Suetonius tandem in Caligula cap. xxii. Meleagridem & Numidicam duas facit, Volatilium hostias minime obvias, quibus eidem Augusto, seu monstro , sacrificaretur , singulatim enumerans e ho Hiae erant cinquit phoenicopterι , pavones , tetraones , Numidicae , Meleagrides , Phasanae , quae generatim per singulos dies

immolarentur . Ne vero Agypto ipsi Meleagrides defuisse dicamus , praesto est Callixenus Rhodius apud Athenaeum lib. I κ. cap. ix. Ptolemaei Philadelphi Alexandrinam pompam describens, in qua Meleagrides cum aliis avibus, aeque praestantibus, caveis clausas, & ob decoram plumarum speciem, ut auguror , adspectu admirandas, vidisse se narrat. Namque multas illis in oris Meleagrides volitasse,testes sunt Artemidorus apud Strabonem libro xv r. pag. 7σ9. 8c Aga tarchides in Periplo pag. s . editionis Hudsonii . Haec de Numidica , deque Meleagride literarum monumentis consignata reperimus . Meleagridem porro nutriri in locis palustribus, nec prolem amare , sed negligere, & magnitudine sua Gallinam communem aequare , testis est Clytus Milesius apud Athenaeum lib. x Iv. cap. XX. qui praeterea eidem aptat caput glabrum , & quam pro modo reliqui corporis amplius ; cristam carnosam lignei coloris , duram , rotundam , instar clavi super caput eXstuberantem; ad malas quasi bar- A bam

17쪽

EXPLICAT Us I 3ham pendentem. Isaacus Casaubonus Animadversionum libro XIV. cap. xx. se de ligneo colore egisse ait in libro suo de Coloribus. Haec quisque agnoscit Gallinis iis convenire , quas vulgo Indicas vocamus , inquit ibidem Casaubonus ;licet ego in his colorem istum ligneum discernere nequaquam possim . Alii GaIIopamos; nos Itali Gallos Indicos , & Gaiatinaceos Vulgo dicimus, non quod ex India primum advenerint ; in Boeotia enim, A tolia, & Graecia eas aves passim nasci, jam dictum ; sed quia quicquid huc transmarinum advehitur, observante Salmasio , Indicum vulgo appellatur . Iulius Caesar Scaliger in Exercitatione CCXXXum. Contra Cardanum, Meleagridi hos habitus peculiares adsignat, Gallinae Indicae, praeter ova, nequaquam aptandos ax Palu Iris a Faetus negligens 3 Viros earne 4 Ova postis notata

VII. At contra exsurgit Iohannes Rajus . qui ad Francisci Willughbeii ornithologiam, Londini vulgatam A. D.

Iσγσ. lib. II. cap. κ. F. HI. pag. II 3. Μeleagridem cum Gaia Apamo unam facit. Tabula vero xxvi. pag. II s. Gallinam Guineam ob oculos ponens, eam esse dicit, quae Gallus Mauritanus , di pulcherrima avis vocatur a Conrado Gesnero. Pitio insuper nudo ejus formae illam tegi refert, quo tegitur DuX Venetiarum . Eam esse praeterea maculis instar OVO-rum plenis & rotundis toto corpore , inque singulis etiam plumis & pennis , sparsam . Rajus deinde in eadem Tabula xxvi. Gallinae fricanae cum Guinea , & Numidica guttata nihil esse contendit. Gesnerum tamen in Historia animalium lib. IlI. pag. 4s a. Αο 3. . de Meleagride , Gallina

18쪽

Afieana seu Numidica, & Gallopavo , tanquam de avibus inter se probe diversis agentem consule. Salmasius Iadi.

eas nostras mirosa carne non esse jam sensit; nec palussires quidem certe , nec fetu4 negligentes . Ova rubris punctis notata eis recte conVeniunt. Sed viros earo ne Numidicis quidem convenit. Quippe antiqui Scriptores harum carnes cum maxime delicatis lautisque,cumque Phasianis ipsis,plerique omnes conserunt, uno Plinio excepto. Plinius enim

dictum illud Varronis , propter fantidium hominum , quod

satietatem aliarum escarum denotat, de Numidine avis carne , quasi ingrati saporis, capiendum existimavit. Sed hoc

Varro non ait; immo ait,Numidicas aves novissimas in mensis visas, postquam scilicet Romani ceterarum avium esum, ut nimis communem,fitHMise, eoque satiari coepissent; non quod Numidieas ipsas ob ingratum mirus , id ei Vaporem , antea fastidivissent: quas potius ob penuriam ignorabant, &propterea magno veniebant. Neque ideo hia raritas o pretium augebat , o mensis admovebat, ut nimis propei e vitum est Harδ uino in notis ad Plinium . Etenim sapor optimus rarissimae avis, exsquisitissimis eam di quibulque avibus

comparandam maxime commendabat. Hoc diserta vel

rum testimonia loquuntur. Varro , Horatius , Publius Syrus , Manilius, Petronius, Martialis , Juvenalis ad unum omnes hoc dicunt. Ergo Plinius de Numidica loquens humani aliquid passus est , nisi ejus verba in mendo, vel interpolatione cubare malimus . In Phasiano & Attagene , quibus , ut vidimus, Numidica fit par, nemo sane ingrarum virus unquam deprehendit. Superiora Varronis verba ita capienda omnino arbitror. Quare Salmasii conatus in Varronianis & Plinianis verbis sollicitandis hic plane evanescunt. Non est praetereundus hoc loco Petrus Castella-uus, qui in libro iv. cap. vi. de Carnium esu Numidicas

duas Diuitirso by Corale

19쪽

EXPLICATUS IN

duas vlaisse se ait, minores Gallinis Indicis, gibberas, nulla crista insignes , pelle tamen investe rutilas , & quasi galea munitas ; palearia satis ampla & igneo rubore micantia ex imis maxillis sursum erecta moX reflexa serentes; plumas guttis albis ordinatim, quasi lucentibus gemmis, perfusas a

VIII. Sed quaedam ingerit Castellanus, quae Numidicis

guttatis non quadrant . Tradit enim geminam suam avem, quam Numidicam credit, Gallinis suisse minorem. At contra Varro grandem esse Numidicam dicit; magnam vero &piquissimam vetus Horatianus interpres . Nec sane , si parva esset, totum caput Isidis quaquaversum severe posset. Ad haee Numidicae in Isiacis monumentis, quorum Omnium summe conspicuum est noster Achates , nulla patiaria sursum e maxillis erecta spectantur, nulla galea, nulla peltis in Dems . Guineam igitur , aut sane quampiam aliam avem a Castellano designari autumo. Optime nihilominus in transcursu haec ab eodem scripta comperior tamen si verum amamus omnes ilia volucres , quas memoravi , species sunt Meleagridum . Verum utique amandum est nobis . Ita esse, ut ait Castellanus, pro certo habeo ; atque hinc variae scriptorum sententiae in concordiam redigi possiant. Volucres autem illae, quas Castellanus memoravit, hae sunt: -- Ieagrides , Guineae , Numidice , quasque ipse falso Numidicas dixit. IX. Itaque Meleagris est genus avium transmarinarum, quo multae aliae, interque se probe distinctae species, comprehenduntur . Una ex his est Africana sive Numidica guttata. Casaubonus libro xiv. cap. xx m. Nomadem quoque ab Athenaeo, quod ceteroqui perinde est, vocari animadVertit; quam jure suo columbam interpretatus est Jacobus Dalechampius. In hanc unam ceterarum Meleagrιdum habi-

20쪽

habitus & sermae quaepiam singulares, non a recentioribus tantum, sed ab antiquis pariter aliquando collatae, pr ptereaque cum ea confusae omneS . Unus Achates Capp nius, auro contra aestimandus , Numidicam ex reliquo m- Ieagridum coetu ereptam praecipue distinguit. Caput, si cum reliqui corporis magnitudine componatur , exiguum in ea eminet, rostro nonnihil adunco . Guttatam, grandem ,

gibberam, & pinguem etiam, si guttatis plumis leniter tume-1centibus fides haberi velit, nemo est qui statim in Gemma non videat. Nulla crisia, nulla galea rutila verticem tegit: quod tamen de Numidica ait Columella, utramque ceriastam & galeam ) Meleagridi non rutilam , sed eaeruleam speciatim tribuens; nisi potius in plumarum colore, quam in plumis ipsis utramque , eri Ram nimirum & galeam , CO stituere voluerit: qui color rutilus in area summe nigra Achatis nostri, inque ceteris signis Isiacis dispici nequit; licet vix putem indicium saltem aliquod ejusmodi eri Lia &galeae in Numidicae capite adumbrando caelatorem non fuisse additurum, si reapse eas quomodocumque habuisset. Itaque Numidicam inter ceteras Meleagrides , quantum eX veterum monumentis, & praesertim eκ nostra hac Gemma colligere possumus, haec singulatim distinguunt:

x ER grandis a Pinguissimas Lauti saporis

4 Guttatas Gibsera σ Similis Meleagridi

X. Hac ergo Numidica, ut vi stima longe exquisitissima, sub nomine Meleagridis Isidi sacrificatum apud Pausaniam . quemadmodum eadem ave Caligulae sacrificatum tradit

SEARCH

MENU NAVIGATION