장음표시 사용
21쪽
tradit Suetonius . Luxus enim in sacrificiis etiam quaesitus. Isidis quoque capiti ornando, eam , ut vario specioso inque plumarum colore & concinnitate longe pulcherrimam , incubare, ipsa res loquitur . XI. Praeterea in Achate cauda fremis Ac fuaterno penna .rum ordine instructa conspicitur. Supra dorsum, capiti Isiaco imminens, tres globuli exsurgunt. Ternarium vero num Tum ex antiquis scriptoribus in gentilium sacris usitatum, vide apud Johannem Meursium in Denario Pythagorico cap. v. Caudam brevem exhibet etiam Tabula Bembina , non tamen quaterno plumarum ordine , supraque dorsum non tres globulos refert, sed quasi modiolum, sive eemcillum, ut vocat Pignorius pag. 3. Inde solium utrinque, interque duo cornua scarabaeus sursum erigitur . Haec omnia in sua
Mensa I aea, Agyptiorum mysteriis reserta, diducto sipario singulatim aperuit optimus & praestantissimus ille Pignoxius . Folia oblonga, quae diximus , ad Perseam plantam ille traduxit: qua in re tutissimum vadem habet Ezechielem Spanhemium magni operis tomo I. Dissertatione vi. pag. 3oa. & 3o3. ubi inter plantas Perseam & Lotum, utramque Isidi aeque saeram , dijudicat. Loti flos &fructus quum sinteireulares & rotundi , trigeminus ille glosulus, dorso Numid ea insidens , fructus Loti in Achate Capponio repraesentat. Iamblichus enim sect. vii. cap. iΙ. de Mysteriis AEgyptiorum pag. I I. editionis OXoniensis Thomae Galet, omnia in Loto circularia esse docuit. At contra, Perseue Agyptiae ructum oblongum tribuit Τheophrastus in Historia plantarum libro HI. cap. i I. Utrumque, Lotum & Perseam, video in antiquo Nili toreumate eburneo quod Senator Bonarci lius, praeclarus testis a me alias adductus, suis Nummis Caria pineis admiscuit pag. 328. Uterque etiam fortassis in num mo apud Pignorium spectatur pag. 8 I. Lotus Niloticus qua
22쪽
ta in religione AEgyptiis haberetur, ex horum monumen iis quisque jam didicit. Nilum enim, ut Pomem, ob utilitates eX eo in Agyptum manantes, coluerunt. Pomis habitu adumbratum eκhibet nummus Titi apud Johannem Tristanum in Commentariis historicis de Imperio Romano to. I.
pag. 3o7. Isis ipsa Deae Nilotidis elogio honestatur in prisco
marmore , quod pereruditus amicus noster Antonius Fra
ciscus Gorius nuper edidit in Inscriptionibus Florentinis pag. 3 7s Pignorius ceteros globulos , guttasque Numiditae
avis, quae Isidis caput circumtegunt, ad Osiridis etymon , quem, ex Eusebio in Praeparatione Evangelica libro HΙ. cap. MI. Isidis maritum, fratrem & filium putaverunt, re- serri indicavit, quemque , ex eodem Eusebio libro I. Cap. VI.
constat, apud Veteres multisculum , αχλίοψαλαον , significasse, ut eximius Tabulae Bembinae, seu Mense biacae , enarrator jam vidit. Pignorium libentius advoco ad partes , quam Johannem Georgium HerVartum Maximiliani Bojorum Ducis summum Cancellarium , qui arcana quaedam nautica , & profecto magnetica , antea ignorata , in Tabulae illius penetralibus delitescentia sibi videre visus est, libro conscripto, quem Admiranda ethnicae Theologiae υ- sileria propalata dici voluit, a Friderico fratre vulgatum In-golstadii A. D. Iσa3. Huic ante praemiserat Thesaurum hiero gl phicorum, ratus ei pretium augeri Tabula Bembina. Vide Marcum Veliarum, magnae eruditionis & judicii virum, Casaubono de Heroarto assini suo in aurem loquentem inter ejus epistolas pag. p. col. I. editionis novae . Nunquam vero desunt anXii, & suaves certe , peregrinae laudis aucupes, qui sui ingenii festivo quodam amore capti, inque judicio parum sobrio, non uni Her arto, sed Johanni Goropio Beeano , Olao Rudbeckio, aliisque ingeniose eruditis persimiles, absurda quaeque alacriter sibi confingant, eaque
23쪽
non probantes, suae gloriae invidos putent. Hos uno verbo literarios Narcissos, semetipsos depereuntes, amoeniter cum homine hilari, nec forsan male , appellaveris . Quod demmyarto diximus, hoc pariter ex ejus epistolis ad Hieronymum Aleandrum juniorem datis, necdum editis , satis deprehendimus. His omnibus tamen in insano hoc studio praeiverant saeculo xvi. Guillelmus Postellus , & Petrus Franciscus Iambullarius, qui ut ignorabilem veterum
Etruscorum linguam ex Arameo Ebraeorum sente derivarent , pro sua perspicacia res Opido miras & nunquam a prius eXCogitatas commenti sunt, propterea a sagacioribus
Florentinis deridiculo habiti , & patrio Tuscorum epigrammatum aceto persusi. Nemo enim paullo sapiens somnia sua literis unquam serio committere visus est. Quis vero Postelli somnia non audiit Nihil hactenus de origine Etruscorum aeque sanum & cautum omnino lectum . ac ea , quae nuper, spretis Arameorum nugis , vulgavit omnis antiquitatis propius dispiciendae arbiter oculatissimus noster Bonarotius in explicationibus & conjecturis ad Monumenta Etrusca , operi Dempsteriano subjecta . In hanc rem Vides. κLvi I. pag. Io 3. ubi primaevos illos Etruscos Agyptiorum sobolem facile dixeris cum viro do sto , qui tamen pro sua modestia rivinationis vocabulo utitur . XII. Memini me dicere initio hujusce Commentarioli quampiam Agyptiorum Reginam sub serma IV dis in
Achate Capponio fortasse caelatam. Hoc inde juvari posset, quod Reges & Reginae Syrorum in Seleucidaru in nummis Dii, Deaeque dicantur. Cleopatra, Demetrii iΙ. uxor , Dea ; Regina Stratonice , Venus ; Cleopatra ultima Agyptiorum Regina , Dea nova ; Hadriani Augusti
uxor Sabina , Ceres dicta occurrit apud Spanhemium tomo I. Dillertatione vi I. pag. qa I. 4aa. Eum vide etiam
24쪽
tomo iΙ. Dissertatione xi. pag. 288. 28 ubi Iuliam Augusti, Venerem appellatam ; Faustinam matrem , Cererem;& forma quidem Cereris, atque alibi instar Coseles scalptam invenies . Faustina Augusta sub figura Isidis visitur apud Tristanum tomo I. pag. σ73. Senator Bonarotius in commentariis ad Nummos Carpineos pag. o. ex Plutarcho in M. Antonio Cleopatram ipsam nomam I dem dietam, innuit jamdudum : quod libenter memoro. Nihil enim turpius existimo , quam Virorum illustrium observata , iis illaudatis, sibi tribuere: quod factum alias offendimus . Hoc certe ViX quicquam levius ac inverecundius fieri posise arbitror. Etenim primigenia literarum monumenta sicile omnibus quidem patere possunt, non tamen omnes ea legunt et quique legunt, non omnes eadem in iis vident, sed
observationes suas quisque sibi procudit. Has vero clam suas facere , & suppressis illorum nominibus , qui eas ante procuderant, pro suis venditare, pauperis & illiberalis animi est. Sed de Achate Isiaco ornatillimi atque optimi amici nostri Marchionis Capponit jam satis. Romae ex aedibus palatinis in Quirinali die xx. Octo
