Theatrum regularium in quo breui methodo, variæ decisiones, tàm apostolicæ, quàm ordinis minorum de obseruantia, necnon decreta nouissima sacrarum congregationis vrbis, iàm publicata, ad regularem disciplinam spectantia, exarantur. Per p.f. Angelum a

발행: 1679년

분량: 923페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i 6 confessarius.

ab Episcopo,praevio examine approbatos, iterum ab eodem Episcopo non esse examinandos. Caeterum a successore posse utique examinari. Die 28. Aprilis Iso . In Regest.Sac.Congreg.Concilii Trident.fol. I 36. Aduerte etiam, quod Consessores ad beneplacitum, & absque limitatione admissi, generaliter admissi intelliguntur , quia beneplacitum duratusque ad mortem com cedentis. cap. si gratiose de rescript. in o. Imo putat Antonius Gabriel rom. . tit.de praeben.conclus. I. S.I3. quod durat etiam post mortem ι quia ibi ad beneplacitum intelligitur nomine dignitatis, quod etiam approbat Henriq.lib. a.ne poenit cap.6.n.7. II. Item attende , quod Ordinari, non possunt suspendere Confessarios Regulares libere approbatos , nisi ex noua causa ad confessiones pertinente, nec adimere facultatem audiendi cofessiones omnibus simul unius Conuentus Regularibus Confessarijs, Sac.Congrcg.incon sulta, prout in sequenti Decreto. Cum Sac. Congreg. Cardinalium negocijs Episcoporum, & Regularium praepositae innotuerit Confessarios Regulares grauiter conqueri, quod

ab Archiepiscopis, Episcopis , & locorum ordinarais ab audiendis Confessionibus quavis de Causa indeterminatim suspendantur, & propterea sepe contingere, vi ab ijsdem Λrchiepiscopis , Episcopis, & locorum Ordinariis omnibus simul Vnius Conuentus Confessariis confesstiones au dienda facultas adimatur ; Illustrissimi eiusdem Sacra: Congregationis Patres rati vix fieri posse,

162쪽

ut haec sine scandalo , magnaque animarum per Dicte contingant,re mature perpensa ad omnem scandali materiam submouendam, & quo magis spirituali piarum mentium consolationi consulatur, statuunt, ac decernunt Archiepiscopis, Epi scopis,alijsque locorum ordinariis,ad quos Con-1esarios approbandi ius spectat, Confessarios Rc-AUlares alias ab ipsis libere approbatos ab audiereciis Confessionibus suspendene, post hac minime licere, nisi ex noua causa , eaque ad Confessiones ipsas pertinente, aut ob non seruatum interdict uab ipsis ordinarijs positum. Statuunt insuper cosdem Archiepitacopos, Episcopos, locorumq; Ordinarios confessiones audiendi facultatem omnibus simul unius Conuentus Regularibus CC n- fessarijs, eadem Sacra Congregatione inconsulta, nullo pacto adimere posse. Quod quidem Decretum, ut ijdem Illustrissimi Patres opportunu, ec necessarium duxerunt, ita inuiolabiliter iu-

Dent obseruari . Romae zo. Novcmb. I 6I3.

A. M. Epist. Hostien. Card. Gallus .

U. Theatin. Secretarius.

In Regesto huius Congregationis sol. 3 I. I a. Fratres Minores Conscssores ab aliquo ordinario semel approbati, & a suis Superioribus ad huiusmodi munera deputati , quandocumque sunt in itinere, siue in mari, siue in terra, possunt quorumcumque Christi fidelium confessiones audire, dummodo id non faciant in oppidis , aut locis, in quibus existunt Ordinarij , nisi corum Iscentia desuper obtenta,&hoc per priuilegium

Patribus Iesultis a Gregorio XIII. N. aliud ab Eu-Κ a genio

163쪽

genio I v. Fratribus Minoribus concessum, ut habent Rodriq. to m. I. qq. Regul. qu. 39. art. f. in fine, & in expositione Bullae Cruciatae, & Com-Pend. priuileg. Sorb. v. absolutio quoad saeculares fol. 37. ibi Ii. Conclusio ,& fol. 6 I. ibi, Bene verum est, & fol. 3 o. g. 3.13. Quoad Confessarios Montalium sciendum, quod tam saeculares, quam Regulares, siue Ordinarij, si vo Extraordinarij ab Episcopis a probari debent Greg. XU. Inscrutabili &c. de exemptorum priuileg. g. s. in Bullar, Rom. tom. I. pag. 296. Sac. Congr. Cardinalium Conc. Triden . Interpretum censuit, & declarauit, Confessaris Montalium ordinarij. singulis quibusque tricn-nijs, mutari debeant, idque obseruandum circa monialos nedum subiectas ordinario, sed etiam Regularibus. Sac. Congreg. Episcoporum , di Regular. Is ' Febr. I 363. Barbos. Collect. V.COnfessalius Montalium num. . ΙΦ. Regulares generaliter ab Episcopo approbatos ad confessiones personarum saecularium audiendas, nequaquam censeri approbatos ad audiendas Consessiones Montalium sibi subiectaru, sed egere, quoad hoc, speciali Episcopi approbatione. Sac. Congreg. Concit. in Bull. Rom. tO.3. Pag. 296. Vbi resoluuntur alia dubia . Decretam circa confessiones audiendas in Urbe . I. Ongregatio Sae. Apostolicae Visitationis . A De mandato Sanctiss. D. Nostri Urbani Papae

164쪽

Papae VIII. vivae vocis oraculo ei facto, iustis de Causis praecipit omnibus , & singulis Confessarijs

tam saecularibus, quam cuiusuis ordinis, Congregationis, Instituti, ik Societatis, etiam cle necessitate exprimendae , Regularibus quocumque nomine nuncupatis, cuiunis gradus, & dignitatis in suo Ordine, ne in posterum , tam VirorumsQuam mulierum cuiuslibet qualitatis, vel conditionis existant, praeterquam si graui infirmitate detenti, vel detentae sint, Sacramentales Confessiones in illorum, seu illarum , vel etiam alienis aedibus, audiant, nisi de licentia Illustrisis. Cardinalis Urbis Vicarii, seu Reuerendist. D. eius Vices gerentis, in scriptis concedenda exceptis ta men Illustrissi morum , & Reuerendissimorun DD.Cardinalium ,& Principum virorum saecu Iarium, videlicet, Oratorum Regum, & Magno Tum Principum, necnon & Ducum , ac Romani Pontificis, qui fuerunt, vel pro tempore eruut Nepotum.) Hoc etiam addito,vel ijdem Confessarii in mulierum huiusmodi Sacramentalibus

Confessionibus audiendis, cubiculi ianuam aper tam , ac velum leuatum semper habeant, itaut conspici, non autem audiri possint: Sacramen tumque Confessionis huiusmodi, Confessarii sς- Culares cum superpelliceo,& stola; Regulares V ro cum stola ministrent in Ecclesia, nisi ex rationabili causa, audire aliquos in Sacrario, seu alio

decenti loco quandoque occurrat. Contrafacientes, non solum suspensionis a Confessionibu

audi edis, verum etiam alias poenas,arbitrio eiu sedem Congregationis, eo ipso incurrant: Insuper

165쪽

Iso Confessarius. Confessari j huiusmodi, sub eisdem poenis, iniun

gitur, ut si eos, vigore facultatum eis concessarum, confessiones infirmorum huiusmodi in priuatis Domibus audire contigerit, Parochum dd. infirmorum anth,vcl saltem eadem die, qua confessionem audierint, absolutionemque infirmis impartiti fuerint, certiorem reddere debeant . in quorum,&c. Dati Romae in loco solitae Congregationis, die lo. Iuli j Ioas. o. Episcopus Cabe Iionen Sac. Visit. Secret. Odoardus Tibal destus Not. Impressi. Romae, &c. In Regesto Sac.Cong. Episcoporum, & Regul.fol. lota

Regulares erigere possknt C fraternitares in iliorum

Ecclesi s. num. I. Formala erigendi Constaternitatem Corduerorum . nu mer. 2.

Indulgentia pro Cordigeris . nudis,3. Facultas quam habent Manister, σ Commas. Gen. OM fera.erigendi . nam.Α Balia Clementis VIIme Reformat. Constaternitatum.

Communicatis Indalgentia plenaria pro Corona Beata. Uirginis . num. o. Communicatio Absolutionis, o Indalgentia pleηaria

Praelatis Ord.Minorum competit regimen spirituale Con-

166쪽

Coni ternitas . III, fratrum, Sororum Tertii ordinis.num.8. Pralati Ord.Minorum tantum possunt cingere , s dare Cordam benedictam, non autem ordinaγῆ. num.9. Congregatio deputata a Paulo V. resoluit controuersas eirea erectionem Confraternitatum. neclaratum , quod Indulgentia eonesa visitantibus ει- clesias Regulariam in eoram festiuitatibus, non Iuno

Sacra Coriret. declarat in quam sepulturam sepeliendi

sunt Cordigerianum. 2. in pus quomodo post visitare Oratorium Confratru, annexum Ecclesia Mendicantium. num. II.

I. Irca latam, & amplam facultatem, quam is habet Seraphicus Ordo erigendi, ac instrutuendi Constaternitates Cordigerorum in Ecclesiis eiusdem ordinis in quibuscumque Mundi Partibus, & locis,concessam a Sixto V. Ex supremae, &c.Bullar. Roman. tom. a. pag. 383. Declarando Archieonfraternitatem S.Francisci AssisienFratrum Minorum Couentualium in caput omnium Confraternitatum Cordigerorum huiusiariodi, ubilibet institutarum. obseruandum, quod praedicti Regulares, is erigendis Confraternitatibus , obseruare debent formulam instituendi, & communicandi traditam, prout sequitur, videlicet.

167쪽

Isatanfrateraria Formula pro erigendis Confraternitatibus Corduerorum . D. N. N. Minister vel) Commissarius Generalis Ordinis Fratrum Minorum de

obseruantia, &c. a. o Eligio nostra, eum inter alia priuilegia, quibus o. a Sede Apostolica decorata est, facultatem ha beat saecularium Confraternitates sub nomine Corduerorum erigendi, eisque spirituales gratias, priuilegia , σIndulgentias communieandi, in huius modi Constaternis

talibus instituendis, si ad Christi fidelium fatalem promo-irendam expedire animaduertit,liberalem seprastare com- fueuit . Nos igitur, qui Goeralem huius Cismontana milia ordinis ipsius curam gerimus. Derantes fore,ut ex hae spiritualium gratiarum participatione , Christi deles ad deuotionem, σ pietatem magis excitentur, auctoritate Nobis ὰ Summis Pontificibus concessa , Con f ateruitutem Corduerorum in Ecclesia . . . .

de consensu loci ordinarii , qui eiusdem Confraternitatis institutum, pietatem , ac religionem , literis patentibus Nobis nuper exbibitis dummodo tames alia simili in ipso, vel alio ad tria milliaria propinquo loco hactenus er m non fuerit) per praesentes noseras literas erigimus, ac instituimus, illisque, O pro tempore existentibus utriuse qae sexus Constatribus elargimur , communicamus Indalgentias, priuilegia, spirituales gratias sigillatim inferius defcrιptas , nostraque primaria Confraternitati Corde eroraem nominatim, expressῖ, ct praeιsὰ per areaeSS.D. N. Pauli V.tenoris sequentis concessa .

168쪽

Confraternitas. 2 1 3

PAVLVS PAPA V.

Ad perpetuam rei memoriam. s. I r Uper Archiconfraternitati Cordigeroram in Ecclesia Domus Fratrum S.Francisci

Assisien ordinis Minorum Conventualium c nonice erectae,& illius Confratribus certas Indulgentiasin gratias spirituales concessimus per ΠΟ- stras in forma Breuis literas huius tenoris, videlicet . Cum certas unicuique Confraternitati' Indulgentias, & gratias spirituales, quibus in posterum fruantur, duxerimus praescribendas; Iacirco omnes, & singulas Indulgentias, & peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes Λ ethiconfraternitati Cordigerorum in Ecclesia Domus Fratrum S. Francisci Λssisien ordinis Minorum Conventualium canonice erectae, & illius Fratribus, hactenus per quoscumque Romanias

Pontifices Praedecessores nostros concessas reuocantes, & annullantes, ac nullius roboris, & m

menti post hac data praesentium fore declarantes, de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri , & Pauli Apostolorum eius auctoritateis confisi . I. Omnibus utriusque sexus Christifidelibus, rui in memoriam eiusdem Sancti Francisci Cor. am benedictam, ab eiusdem ordinis superioribus suscipientes praedictam Archi confraternitatem de caetero ingredientur , Dic prima eorum

ingressus, si vere poenitentes, & confessi Sanctissimum

169쪽

as confraternitas . simum Eucharistia: Sacramentum sumpserint ,

plenariam.

a. Ac tam ipsis pro tempore describendis, quam iam descriptis in dicta Archieonfraternitate Confratribus, & Consororibus, etiam vere poenitentibus, & consessis, ac sacra Communione resectis, qui praedictae Archiconfraternitatis Ecclesiam,seu oratorium,in festo principali eiusdem Λrchiconfraternitatis, a primis Vesperis usque ad occasum Solis eiusdem Festi, singulis annis deuote visi tauerint, &tibi pro Principum

Christianorum concordia, haeresum extirpatione,& Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, etiam plenariam. 3. In mortis quoque articuluo eiusdem Co fratribus, & Consororibus, qui poenitentes , de confessi, ac sacra communione restetis , vel quatenus id facere nequiuerint, saltem vere poenis tentes, nomen Iesu ore, si potuerint, sin autem corde, deuote inuocauerint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam, &remissionem misericordi res in Dno concedimus.

. Necnon ipsis Confratribus, & Consororiabus , qui praedictae Archiconfraternitatis Procesi soni, singulis mensibus fieri solitae interfuerint, tres annos, & totidem quadragenas, & si fuerint confessi, ac saera Communione refecti, ibiq; pias ad Deum preces effuderint, etiam plenariam. 3. Qui vero osticio Beatae Mariae Virginis ab eiusdem Archicon fraternitatis Constatribus pro

tempore celebrando ,& recitando, aut cuiusuis alteri ossicio pariter interfuerint, centum dies.

170쪽

confraternitas I s s6. Insuper eisdem, qui Sanctissimum Sacramentum , quando ad infirmos desertur, comit ri fuerint, quinque annos, re totidem quadrais

. Qui vero poenitente' dc confessI, ae sacra communione refecti aliquam ex Ecelesijs dicti ordinis Minorum Conventualium S. Francisci, S. Antoni, de Padua, S. Bonaventurae, S. Ludovici Episcopi, S. Bernardini, S. Clarae, ac S. Didaci Festiuitatibus ungulis annis visitauerint, di orauerint, ut praesertur, quo die Festiuitatem huiusmodi id egerint, septem annos, dc totidem uua

axagenas a. s. Quoties vero corpora defunctorum tam a Confratrum, quam aliorum ad sepulturam comitati fuerint, aut alicui pauperi personae in eius necessitatibus subuenerint; aut pacem inter inimicos composuerint, toties pro quolibet praedictorum operum,centum dies de iniunctis eis, seu alias quo molibet debitis poenitentiis, in forma .

Ecclesiae consueta, relaxamus .

s. Insuper eisdem Constatribus, de Consororibus, ut supradictas indulgentias, dc gratias mirituales consequi, dc illas animabus defunctorum , per modum suffragi , applicare possint, per Praesentes concedimus, & indulgemus . - Αc praeterea dilecto filio moderno,& pro tempore existenti praedicti ordinis Minorum Coii- ventualium Ministro Generali, ut Confraternitates Laicorum utriusquc sexus , sub dicta inuo Catione Cordigerorum S. Francisci, in qualibet

Ecclesia Domorum Fratrum ordinis sui Minora

SEARCH

MENU NAVIGATION