Theatrum regularium in quo breui methodo, variæ decisiones, tàm apostolicæ, quàm ordinis minorum de obseruantia, necnon decreta nouissima sacrarum congregationis vrbis, iàm publicata, ad regularem disciplinam spectantia, exarantur. Per p.f. Angelum a

발행: 1679년

분량: 923페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

41 6 Ossicium Sanctorum Loco ' sigilli.

XI mil. Epi Q. Camer. Secret. In Regest Sac. Congreg. Episcop. & Reg. fol. 3 3 Reliqua, quae pertinent ad Nouitios, optimo iure sancita sunt in Constitutionibus generalibus ordinis cap. a. pag. 33. & sequentibus .

Decretum pro moderatione Osrij Immaeulata Cone ptionis Beata Maria Virginis . nam. I. Decretum pro continuatione oscis eiusdem post reuoeationem oraculorum . num. a Bulla pro Conceptione . num Decretum , quod in celebratione Officii , O MUR Be torum , non excedautur limites verbales Indultorum sedis Ayostolica . num.4. tapuod Osfietam S.Bernardini Sen . apponatur in Ere uiario Romano , O recitetur ab omnibus , qui ad ho

ras Canonicas tenentur . num K.

necretum pro Sanctis nostri Ordinis . num. 6. Beererum super declaratione Rubric num. .

Decretum pro moderatione Oscis Immaculatae Coneeptionis .i VM alias sub die ro. Ianuarii I 6O0. San. ctissimus Domjnus Noster Paulus 'apa Quintus concesserit Religiosis Fratribus Obser

442쪽

uantibus S. Francisci, ut singulis sabbatis non impeditis festo nouem Lectionum, possint recitare ossicium Immaculatae Conceptionis Dei parae Uirginis Mariae; Quae gratia cum etiam Fratribus Conventualibus sub dic I . Ianuarij, dc Fratribus Capuccinis sub die 7. Iulii I6i a.de voto

Congregationis Sacrorum Rituum ab eode in Sanctissimo Domino Nostro concessa fuerit, Meandem gratiam non esse simpliciter intelligendam , sed indigere aliqua declaratione in ead caua Sacra Rituum Congregatione, ab illustrissimo ,& Reuerendissimo Domino Cardinati Bellarmino propositum fuerit. Placuit eidem Sacrae Couis gregationi , ut dicta gratia de ossicio Conceptionis in Sabbato recitando, declaretur esse intelligenda , eo modo , quo intelligitur Rubrica de ossicio Sanctae Mariae in Sabbato , idest , ut ex ci piantur Sabbata occurrentia in Aduentu, Quadragesima , Quatuor temporum , & Vigilijs. Et facto , de praedicta declaratione verbo cum Sanctissimo Domino Nostro . Placuit Sancti inti SueCongregationis declaratio, ut dicta gratia praedictis Religiosis concessa , intelligatur cum supradicta moderatione ; & ita in futurum a praedictis Fratribus obteruantibus , Conventualibus, x Capuccinis ordinis S. Francisci ossicium Beatae Mariae in Sabbato. I a sem Sac. Rituum Congregatio recitandum

Franciscus Maria Card. a Monte.

Lcco ' sigilli.

443쪽

is infulam Sanctorum .

Decretum continuationis OJcjper annum Immaculatae Conceptionis Beata maria Virginis factum post reuocationem Oraculorum

Sanctissimi Vrbani Papa VIII.

a B tento a sel.reo Paulo Papa V. vivae v is cis oraculo per bon: memet Cardinat m Arigonium Franciscanae Religionis Protectorem ut Religio Franciscana, singulis Sabbatis non impeditis festo nouem lectionum,licite recitari poselit Ossicium Conceptionis Beatae Virginis, quod incipit, Sicut lilium, &c. sub ritu semiduplici.

prout ab illo dictae concessionis tempore, usque in praesens recitatum est; omisso feriali ossicior sed reuocatis postea per Sanctissimum Dominum Nostrum Urbanum Papam Octauum vivae vocis

oraculis. Eadem Religio supplicauit Sanctissimo

pro licentia continuandi, non obstante supradicta reuocatione, dc supplicatione per Sanctitatem Suam ad Sacram Rituum Congrcgationem reis missa. Sacra'Congregatio censuit, si Sanctissimo placuerit , posse continuari, non obstante praedicta reuocatione , exceptis tamen Sabbatis, Quatuor temporum, Vigiliarum , Aduentus, & Quadragesimae, in quibus ossicium de Feria non omitti mandauit. Et Sanctissimus annuit. Romae Ita Nouembris I 64 I. Cosm. Card. de Torrcs .

Loco ' sigilli. Iulius Cincius Secr. In Regesto huius Congr. fol.93. 3. Sed

444쪽

Offetam Sanctorum . 629 Sed quanti faciat Sancta Mater Ecclesia hultima odi immaculatς Virginis Conceptionem Sanctissimus Domin Hs Noller in sequenti Bulla elementer ostendit,& declarat.

Sanctissimi Domini No i . A LEX A iv D R I Diuina Proniis dentia Papa VII. Innovatio Constitutionum , ct Decretorum in fauorem sententiae , animam Beata Maria Virginis in sui erratione , ct in corpus infusione a peccaro originali praeseruasam fuisse, editorum.

pcrpetuam rei memoriam .

Sollicitudo omnium Ecclesiarum, quam licet

meritis, & viribus longe impares, Dei Optimi Maximi voluntate, & prouidentia gerimuS, in id Nos anxie tenet intcntos , & vigilantes, ut scandala , quae inter fideles pro humanae naturae Corruptione, di fragilitate necesse cst, ut exoriantur, Utque exorta quam celerrime, & quam diligentissime amoueantur: nam iis per quos V niunt certam peccati perniciem, quibus vero praebentur praesens afferunt labendi periculum a quorum Nos pro nostro Pastoralis osticii debito, di damnum summopere dolemus, di discrimine assidue vrimur.

Sane

445쪽

43ο γ iam Sanctorum .

Sane vetus est Christifidelium erga eius Beatissimam Matrem Virginem Mariam pietas, sen-- tientium eius animam in primo instanti creationis , atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia , & priuilegio , intuitu meritorum Iesu Christi, eius filii, humani generis Redemptorisa macula peccati originalis praeseruatam immunem, atque in hoc sensu eius Conceptionis festiuitatem solemni ritu colentium,& celebratium ;creuitque horum numerus, atque huiusmodi cultus post editas a sel. rec. Sixto Papa II . praedecessore nostro in eius commendationem Apostolicas Constitutioces, quas Sacrum Concilium Tridentinum innouauit, atque obseruari mandauit.

Aucta rursus, & propagata fuit pietas haec , &cultus erga Dciparam post erecta hoc nomino, approbantibus Romanis Pontificibus, Religio. sum ordinem, & Confiaternitates , & concessas ab ijsdem indulgentias, itavi accedentibus quoque plerisque celebrioribus Academijs ad hanc sententiam, iam fere omnes Catholici eam comis plectantur. Et quia ex occasione contrariae assertionis i concionibus,tectionibus, conclusionibus.& acti-hus publicis,quod nempe eadcm B catissma Virago Maria fuerit concepta cum peccato Originali, oriebantur in populo Christiano cum magnὐ Dei offensa, scandala, iurgia,& dissentiones,selic. mem. Paulus Papa Quintus etiam Ptaedecessor

noster vetuit horum opinionem praefatae sententiae contrariam publice doceri, & praedicari. Quam

446쪽

Quam prohibitionem piae mena.Gregorius Papa XU. similiter Praedecessor noster ad priuata etiam colloquia extendit: mandans insuper in fauorem eiusdem sententiar, ut in Sacros tacto Missae Sacrificio, ac Diuino ossicio celebrandis, tam publice , quam priuatim, non alio, quat a Conceptionis nomine uti quicumq,debeant.. Nihilominus, prout Venerabiles fratres Episcopi fere omnes Hispaniarum cum Ecclesiarum suarum Capitulis datis ad Nos literis, exposuerunt, accedente etiam insinuatione charinimi in

Christo filii nostri Philippi earundem Hispaniarum Regis Catholici, qui specialem super hoc

misit ad Nos Oratorem Venerabilem fratre Ludovicum Episcopum Placentinum, per quem etiam delatae fuerant ad Nos supplicationes Regnorum carundem Hispaniarum,pergunt aliqui contrariae illius opinionis assertores contra praefatas prohibuioncs tum priuatim, tum publice Praefatam sententiam, aut impugnare, aut vellic re, & fauorem a Romanis Pontificibus cultui, dc festo secundum illam praestitum ita interpretari, ut frustrentur; immo Ecclesiam Romanam huic sententiae, & cultui juxta illam Bc atae V r-gini exhibito fauere negant, pios Christi fideles e sua pacifica quasi possessione deiurbare conando,Vnde offensiones, scandala, & iurgia, quibuSobviare voluerunt Paulus V.& Gregoritis XV. IJΟ-stri Praedecessores perdurant adhuc, & cx Occasione eorundem aduers .inlium, maiora his incomoda in posterum prudenter, & merito timen

tura

447쪽

4 3 i Officium Sanctoru m .

Quapropter super his tam praefati Episcopi ea

Ecclesiarum suarum Capitulis,quam memoratuSPhilippus Rex,eiusque Regna Nobis pro Oppo tuno remedio instanti supplicari fecerunt. Nos considerantes , quod Sancta Romana Ecclesia de In temeratae, semperque Virginis Mariae Conceptione festum solemniter celebrat, dc sp ciale, ac proprium super hoc,osticium olim ordinauit iuxta piam , deuotam , & laudabilem institutionem, quae a Sixto IV. Praedecessore nostro tunc emanauit, Volentesque laudabili huic pietati , dc deuotioni, & festo , ac cultui secundum

illam exhibito in Ecclesia Romana post ipsius

cultus institutionem nunquam immutaro, RΟ-manorum Pontificum Praedeces rum nostroruexemplo fauere, nec non tueri pietatem, & deuotionem hanc colendi, & celebrandi Beatissimam Virginem, praeueniente scilicet Spiritus Sancti gratia, a peccato originali praeseruatam , cupientesque in Christi grege vilitatem spiritus in vinculo pacis , sedatis Offensionibus, & mrgijs, amOrisque scandalis, conseruare, ad praefatorum Episcoporum cum Ecclesiarum suarum CapituliS,ac Philippi Regis, eiusque R gnorum Oblatam NO- his instantiam, ac preces , Constitutiones, & Decreta a Romanis Pontificibus Praedecesibribus nostris, & praecipue a Sixto IV. Paulo V.& Gregorio XU.edita in fauorcm sen tentiae asserentis , animam Beatae Mariae Virginis in sui creatione , di in corpus infusione Spiritus Sancti gratia doratam, & a pcccato Originali praescruatam fuisse,

a ecnon, & in fluorcin festi, & culius Conceptionis

448쪽

Uriam Sanctorum. 63 3

nis eiusdem Virginis Dciparae secundum piam istam scnientiam , ut praefertur exhibiti, innou mus, ει 1ubcen1uris ,& poenis in eisdem Consti-imaoni hus contcntis obicruari mandamus.

Et in sti per omnes, & singulos , qui praefatas Consti rutioiles cu Decreta ita pergent interpretati. v t fauorem per illas dictae sentcntiae, & festo, seu cuἱ tui secundum illam exhibito frustrentur , vel qui hanc candem sententiam, festum,1 eu cultum iii disputationem reuocarc , aut contra ea

quoquo modo directe,vel indirecte,aut sub quin uis praetextu, etiam definibilitatis eius examinan . dae, siue Sacram Scripturam, aut banctos Patres asiue Doctores glossandi, vel interpretandi, denique alio quouis praetextu, seu occasione, scripto , seu

Vocc, loqui, concionari, tractare, disputare, contra ea quicquam detcrminando , aut asserendo svel argumenta contra ea afferendo ,&insoluta

relinqvcndo, aut alio quouis excogitabili modo disserendo ausi fuerint, praeter poenas, & censu ras in Constitutionibus Sixi IV.contenta, quibus illos subiacete volumus, & per praesentes subij-cimu S, ctiam concionandi, publice legendi, seu docendi, & interpretandi facultate, ac voce activa, & passiua in quibuscumque clectionibus coipso absque alia declaratione priuatos esse Volummus,mecnon ad concionandum, publico legem dum , doccndum, & interpretandum perpetuae inhabilitatis poenas ipso facto incurrere absque. alia declaratione, a quibus poenis nonnisi a Nobis ipsis, vel a successoribus nostris Romanis Po-tificibus absolui, aut super ijs dispensari possint;

449쪽

43 officiam Sanctoram .

necnon eosdem alijs poenis nostro, de eorundem Romanorum Pontineum successorum noaroruarbitrio infligendis pariter subiacere Volumus , prout subijcimus, per praesentes innovantes Pauli V. Gregorij XV. superius memoratas Constitu tiones, seu De eta. Ac libros, in quibus praefata sententia, festum, seu cultus secundum illam in dubium reuocatur, aut contra ea quomodocumq; ut supra, aliquid aliquid scribitur, aut legitur, seu locutioneS,Conciones, tractatus, & disputationes contra eadem continentur, post Pauli U.supra laudatum Decr tum edita, aut in posterum quomodolibet edenda prohibemus, sub poenis, & censuris in Indice librorum prohibitorum contentis, & ipso facto absque alia declaratione pro expresse prohibitis

haberi volumus, & mandamus. Vetamus autem , Sixti IV. Constitutionibus inhaerentes', quempiam asserere, quod propter hoc contrariam opinionem tenentes , videlicet

gloriosam Virginem Mariam cum originali peccato fuisse conceptam, haeresis crimen, aut mortale peccatum incurrant, cum a Romana Ecclesia, &ab Apostolica Sede nondum fuerit hoc decisum , prout Nos nunc minime decidere voluismus, aut intendimus, quin potius contrariam illam opinionem haeresis, aut peccati mortalis,aut impietatis damnare audentes, praeter pinnas,qu

bus eos subiecit Sixtus IV. alijsque pr decessores Nostri Romani Pontifices, grauioribus alijs poenis subijcimus, quas in contraficientibus huic nostiae Constitvuoni superius infliximus .

450쪽

Ἐfeium Sanctorum .

Volentes, quod contra huius nostrae Constitutionis transgressores, etiam Regulares cuiusuis Ordinis,& Instituti,etiam Societatis Iesu,& quomodolibet exemptos, & alias quascumque Ecclesiasticas, & saeculares personas cuiuscumque, status, gradus, ordinis, aut dignitatis tam Ecclesiasticae, quam saecularis . ut praucrtur , tam Episcopi,& Praelati Superiores, alij que locorum o dinari j, quam haereticae prauitatis ubique loco rum deputati Inquisitores procedant, & inquirant, atque in eos stricte animaduertant: Nos enim ijs, ct eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi, & inquirendi, ac poenis coercendi, & puniendi liberam facultatem,& a ctor tra tC na,eadcm auctoritate, & tenore tribuimus, ct impartimur, eosque, ut prqfertur, procindere, inquirere , & punire districte praecipimus .

di mandamus.

Non obstantibus Constitutionibus, & ordina. tionibus, ac quibusvis indultis, & literis Apostolicis, quibusvis personis quantumcumque quali ficatis , & in quacumque etiam Cardinatatus . Patriarchalis Archiepiscopali, Episcopali, & qua- uis alia Dignitate , di honore constitutis, etiam quod contra eos processi, interdici, suspendi, vel excommunicati nequeat quomodolibet co cessis. Quibus omnibus, & eorum singulis, etiam si pro luisicienti illorum derogatione de eis , ipsorumque totis tenoribus specialis, specifica, indiuidua, & exprcssa, ac de verbo ad Verbum, non Rutem per generales, etiam id importantes clau.

SEARCH

MENU NAVIGATION