De arte Rhetorica libri quinque lectissimis veterum auctorum aetatis aureae perpetuisque exemplis illustrati auctore P. Dominico Decolonia ..

발행: 1826년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 연설

11쪽

U Elementa Rhetorica .i R. Fabulae , quantunivis sic titiae quam .dam tamen in s se probabilitatem ac verisimilitudinem , si sua cuilibet animanti servetur indoles, ac suum ingonium : Si Vulpem iacias versipellem et subdolam οῦ Lupum rapacem et truculentum; Agnum mitem et simplicem, a Gcaeterae demum belluae germanis propriisqu suis coloribus depingantur. Hinc sapienter monet Horatius in Arte Poetica, Poetae mendacia ad veritalem accedere omnino debere et Ficta voluptatis causa sint proxima VeriS. Et alio loco ejusdem Poeticae :Atque ita mentitur , sic veris salsa remiscet, Primo ue medium , medio ne discrepet imum.

f. VI. De utilitate Fabulae. Quaenam est titilitas Fiabulae ZR. Mirabiles quosdam usus habet Fabula ,

si loco ac tempore adhibeatur, ut par est. Primo enim mirum in modum valet ad exhilarandos recreandosqtie auditorum animos , et

ad conciliandam attentionem , quae delectationi solet esse conjuncta. Hac arte sibi paravit olim attentionem summus Orator De

Cum enim licet de rebus gravissimis agens , fastidiose tameia et oscitanter audiretur ab Atheniensibus, hac cloganti Fabella repente illorum aures et animos ad audiendum cou- vertit. Asini umbrae Fabula. Adolescens aestiseo tempore Athenis Megaram Projecturus , asinum conduxit; cumque efferMescente jam meridie , solis ardor coepisa et esse Mehementior Mitandi caloris causa ,rub asini νςntrem se Ponjeeit, ut umbram in

12쪽

asinum, hunc hominem serio Proturbare, asserens se nihil nisi asinum, non pero asini umbram locasse : alter contra ausirmare , secum asino ρariter illius umbram conduxisse. Cum autem vidisset Demosthenes captos hac Fabula Iudices risu corruere , ac pene emori , discessum repente paravit , Vel parare se finxit ; sed rogantibus enixe Atheniensibus , ut Fabulae quod reliquum erat perficeret et Itane pero , mutata voce incluit , de asini uni bra audire Multis , de rebus grapibus et seriis non Oultis p et illos hoc artificio ab

oscitautia taedio fue ad summam quamdam audiendi alacritatem traduxit. Quaenam est altera utilitas Fabulae PR. Fabula non solum valet ad delectandum, sed , quod caput est, facit etiam in primis ad docendum, ad movendum, et ad corruptos hominum mores emendandos. Hic etenim est , quemadmodum PHlosophiae , 3ic etiam Fabulae laudabilis scopus , ut utraque Mor. tales ad Lotiestatis ac virtutis studium a vitiorum laeditate traducat. Sed Philosophus et Fabulator diversis itineribus eodem conten αdunt. Philosophus objurgat vitia palam et aperte , sine ambagibus et integumentis : unda ossensi persaepe improborum animi salutare monitum asperitantur ac respuunt , castigatique remordent , ut inquit Iuvenalis. At Poeta vitium impugnat , quasi aliud agens , ac veluti e) per cuniculos , et monitorum auste- a) Italico : Mulatι ere , Vetturale. b) Plutarehus in Mita Demosthenis

13쪽

ao Elexnenia Rhetoricae.1ntalem Fahula ruin conditia ento mitigat : ut nempe captus ac delinitus innoxiae xoluptatis Illecebris animus, salutarem niudicinam liben- ex admittist , ut sapienter mouet Lucretius. ib. I. et 4. Ac veluti pueris absynthia isera medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore , IJt puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum icnus ; interea perpotet amarum Absynthi laticem , deceptaque non capiatur: Sed potius tali socio recreata valeScat. Quid enim aptius, v. g. ad inanium Pro

missorum tumorem sine cuiusquam offensionec3stigandum , quam haec lepidissima Phaedride monte parturiente Fabella α) Θ

mons parturiens.

Μons parturiebat, gemitus immaneς clauu ;Eratque in terris maxima ex poclatio: , At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi eui magna cum minaris . extricas n: hil. o etiam ingeniose alluia a Moralius in arte Poetica :

id dignum lanio seret ilic pro'issor hiatui

Parturient montes , nascctur ridiculus mus. Ad hanc Fabulae utilitatem per liuet etiamini od ait idem Horalius in Sat. I. l. 1.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat umina. Quid rides ' mutato nomine, de te Fallula narratur. Quo Meterum exemplo probari potest, Fabulo in aA doeendos tinimos et sectus cono tandos utilem esSe I. .

14쪽

Elementa Rhetoriem. I ,

R. Exemplo Menenii Agrippae , qui plebem

Romanam , quae graviter offensa in montem Aventinum aliquando secesserat, ad Ρatrum auctoritatem concordiamque revocavis narratiuncula Apologi de membris humanis adve sus stomachum conspirantibus ; et quod nec legum nec magistratus auctoritate potueras, id siclitiae Darrationis blandimento per c cit. Apologum sic narrat Τ. Livius Lib. Venter et reliqua humani Corporis monetbr

Apologus. Tempore quo in homine , non ut' nunc , Ominnia in unum comentiebant , sed singulis membris suum cuique covSιlium , suus sermo δε-rat , indignatas relιquas Partes , Sua cura , suo labore ac ministerio Dentri omnia quaeri,

Mntrem in medio quietum nihil aliud quam datis Ool tutibus frui ; Q eonspirasse inda,

ne manus ad os cibum ferrent, nec os ace peret datum , nec dentes conscerent. Hac ira dum Mentrem sme clomare pellene, ipsa una membra totumque mmus ad extremam labens Menisse : inde astyaruisse , Mentris quoque haud segne ministerium esse nec magιs aliquam alere eum , reddentem in Omnes corporis star tes hunc , quo inWimus Wigemusque, diMisum pariter in Menas , mature confecto cibo , sa Minem. Comρarando hine quam intestina Cor

poris seditio similis esset irae plebis in Pa-ιres , noli mente x hominum.

15쪽

ia Elementa Rhetorsem.

CAPUT II.

De Narratione.

B. Est rei gestae, vel quasi gestae exposinlio. Dicitur rei gestae, vel quasi gestae , ut nempe Narrationem luna Historicam , tum Fa-hulosam complectatur haec nostra definitio. s. I. De virtutibus Narrationis.' Quaenam sunt Mirtutes Narrationis 'B. Quatuor a Tullio recensentur : perspI--cuitas , probabilitas , brevitas , et sua lias. Quomodo perspicua set Narratio pB. Fiet perspicua 1. Si temporum ser tur ordo , adeo ut quod Primum gestum est, primum etiam reseratur. a. Si verbis propriis et usitatis utamur.3. Si res non interrupte narretur. 4. Denique si diligenter vitetv v omuis verborum ambiguilas, qualis esset ista . V. g.

Aiunt Regem Q Pyrrhum Romanos Quis enim inde victor , quis victus intelligi' Quantum porro eniti ac contendere debeat

Orator, ut perspicue narret et aperte , laeue intelligere poteris ex aureo Fabii Quintibani Praecepto: Prima sit orationis Mirtus Persρι-

cuitas. .

Quo spectat etiam quod eodem capa te in eulcat idem Fabius : Dilucida et negligenter

quoque audientibias aperta siι. . . . ut in aul

PFrrhus fuit Epirotarum Rem fortisszmus , qui contra Romanos pro Tarentinis ιea annos bellum gesιit.

16쪽

Elementa Rhesorier. 13mum , tamquam sol in oculos , etiamsi non intendatur, incurrat. Quare non ut intelligere ρossit auditor , sed ne Omnino possit non intelligere curandum . . 'Quod si obscuritatis vitio laboret Narratio, iure ac merito cadet in altius auctorem , quod de obscurissimo quodam Scriptore jactatum

est a nobilissimo α Poeta :Quid juvat obscuris involvere scripta latebris PNe pateant animi sensa p tacere potes. Cedo ex oeteribus Exemplum aliquia Narrationis PerSPicuω. R. Instar omnium esse potest laudatissimum

illud Epigramma b) Ausonii de Venere armata et de Pallade.

In Venerem armatam.

Armatam vidit Venerem c Lacedaemone Pallas, Nunc certemus , ait , judice vel Paride. Cui Venus: Armatam cur me, temeraria, temnisPQuae , qno te vici tempore , Inermis gram. Quomodo set probabilis narratio PR. I. Si is, qui uarrat, sit uotae probitatis et fidei. a. Si rei gestae seriem exponat sine suco , qua simplicitate nimirum, atque candore plus multo valebit ad persuadendum , quam aliis calamistris , Ietio ciuiis et Luperbole. 3. Si nihil asserat si dei absonum , et quod abhorreat a communi homi uu.n sensu quia, ut recte admonet Horatius in poetica: a Scinoola Sammarthano. ἀ b) Ausonius egregius Rhetor et Poeta , Pt incestior Lmρeratoris Gratiani, fuit Conses

Anno 379, H Lacedaemonii Venerem armatam colebanti

17쪽

14 Elementa Rhetoritae. Quodcumque os Lirndis mihi sic, incredulus odi: Quod si sorte rei verae, sed incredibilis

fidem sacere velis , usurpare poteris sapiens illud cujusdam Veteris dictum: Multa esse Memra , quae tamen non sint perisimilia et probabile omnino esse qua lurima contra prohobilitatem eontingere. '4. Denique si clam aperteque exponat reorum circumstantias , et adjuncta personarum, locorum ac temporum .: unde vel maxime pendet sacti probabilitas. Ita Cicero in mirabili illa Narratione Miloniana, probabile reddita ei umstantiis personarum quod narrat de

insidiis Miloni a Clodio paratis: Cur igitur , inquit, Mietus est Clodius) ὸ Quia non sem

Quid fucsu est opus, ut breois sis NarratiopR. Brevis erit, si Durrandi initium altius non repetas. et ab o- , ut Ajunt , quemadmodum ineptus ille , quom ridet Horalius :Qui gemino belrum Trojauuin orditur ab opo;

Sed si inde sumas exordium, unde necessa est a. Si non inutiles , putidasque circumstantias , quae nihil faciant ad rem , in Narrationem tuam insarcias. Quid enim opus est dicere, V. g. in Portum Veni , na Mem Pin D ram avexi, de Pretio conMeni, sublata sunt anchorae , e portu solWi p Satis erat dixisse : e portu soli. Vide tamen etiam atque etiam , ne nimire brevitas obseuritatem asserat orationi , ut o

se at Fabius : Vitanda , inquit , illa Saω- tiana' is Atua , α abruptum orationis εο α

18쪽

Elementa Rhesorieae. Et alio loco : Narratio , inquit , proeγlia nomiam Narratio Mocari Potest quam confus. σι Audi rursus Horatium nostrum: ... BreVis esse laboro : sobςcurus fio. Qua ratione suaνis reddetur Narratio pR. Suavis erit I. si utamur verbis leniter et numerose sonantibus ; a. si ita eollo niux verba , ut nec hiulcus , nec asper si t illoruinconcursus ; 3. si quae narramus , sint magna, nova et inexpectata , 4. si adhibeatitur certae quaedam narrandi formulae Tullio persamiliares; cum v. g. Pro tempore Praeterito Praesens usurpatur ; item cum plui es infiniumbaudito verbo junguntur, ut cum ait: Rex primo nihil metuere, nihil susρieari , dies unus et alter intercedere. Ita etiam Caesar lib. I. do Bello Gallico : Diottiacus multis eum M. erymis Caesarem eo lexus obsecrare eo it , ne quid ς Mitis in iratrem statueret : Seire ise illa esSe Vera , nec quemquam ex eo Plus, quam . e , doloris caρere. Supple dixit. It

Vir gilius in nitri scis hisce versibus Lib. VI. aeneidos: At Panaum Proceres , Agamemnoniaeque pha

Ut videre virum, fulgentiaque arma per umbras, Ingenti trepidare metu : Pars vertere terga , Ceu quondam petiere rates: pars tollere Vocem Exiguam ; incoeptus clam tir frustratur hiantes. 5. Denique suavis erit Nareatio, si diu ea. sis figuris illuminetur , et si habsat admiration*s , expectationes , suspensioues , exuus inopinnios et interpositos motus aut morum , dolorem , laetitiam , metum , cupiditatem.

Harum omnium ierum admirabile quoddam

19쪽

16 Elementa Rhetoriam. exemplum babes in iucundissima IIIa Narratione de Dionysio Syracusarum Tyranno, et de Damocle quodam illius Parasito , in quam

intueri satis non poterunt Tyrones, ut SuaVi- ter et festive narrare discant. DionFsius Syracusarum Tyrannus et Damoetes. Iucuninie Narrationis Exemplum ex Tuscul. l. s, Cum quidam ex ejus assentatoribus Damois eles commemoraret in sermone cuias ejus, opes , mojestatem , dominatus , rerum abundantiam , magniscentiam indium regiarum , negareique unquam beatiorem quemquamsisse: risne igitur, inquit, O Damocles, quOniam haec te pila deIectat, ipse eamdem degustare , et fortunam exρeriri meam ' Cum

se alle cvρere dixisset , collocari jussit hominem in ahres lecto , strato pulcherrimo , a textili stragula magnisicis operibus pieto, fobacosque eo lures OrnaMit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros deleolos jussit consistere , eosque nutum ejus intuentes diligenter ministrare. Aderant uni guenta , coronae , incendebantur odores ; men- sae conquisitissimis vulis extruebantur. FO tunatus sibi Damoetes Midebotur. In hoc me.

dis avaratu fulgentem gladium, e c) lacunari feta equina aptum, demitti jussit , ut impenderet illius beati . cerseicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat , nec Plenum artis argentum, nec manum Porrige-hat ad mensam : jam ψsae defluebant coron*: denique exoraMit Tyrannum , ut abire liceret,

20쪽

. Elementa Rhetoricae. II quod jam beatus nollet esse. Satis ne indetur declarasse Dιovsius, nihil ei esse beatum , eui sen er aliquis terror impendeat pΑd hanc suavissimam Nariationem. allusit. Horatius , cum ait Odarum lib. 3. Districtus ensis cui super impia Cervice pendet, non Siculae dapes

Dulcem elaborabuut saporem, Non avium , citharaeque cantus Somnum reducent . et C.

f. II. De Schemalis, seu Figuris, quibus illuminari potest Narratio.

Quid est fgura P

II. Figura , seu Schema , est ornamentum . quoddam orationis , seu loquendi modus illustrior , ut a communi consuetudine remotus, cujnsmodi 'sunt haec Ciceronis vεrba : O Dii immortales , ubinam gentium stimus f O scelus , ο ροrtentum in ultimas terras ὰmandandum I itemque illa Virgilii verba in Ecloga II. Ah Corydon , Corydon, quae te dementia coepit pVel cum idem Virgilius Sueid. VI. Sibyl-

Iam ita loquentem inducit :... Bella , horrida bella , Et multo Tibrim spumantem sanguine cerno.Quis enim non videt , haec orationis lumina et illas dicendi quasi faces in quotidiano communique sermove adhiberi nequaquam . Solero Θ- Quibus Potissimum Uiguris erit illuminanda

narratio , ut sit suaseis ZR. Praecipuae Narrationis Figurae sunt Hy- Polyposis , Suspensio, sive Susteutatio, Exclamatio , Commuuicatio , et Sermocinatio , ve Dialogismus.

SEARCH

MENU NAVIGATION