De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

oducit, frugum seracissimus: praeterea in credibili Salinarum prouetu celebris, ex quil ibus ingens candidi salis copia, onerarijs Bel- ' gicis, ac Germanicis in Septentrionales re- giones quotannis asportari solet. Oppidum ipsum flumine iam mari permixto,& ostio vicino alluitur a Meridionali parte, ubi aestu recedente sipatiosum, dc iucundum aspectit littuseficitur, arena tenui, &solida, nec vestigio cedente, ita firmum, ve& pediti, & equiti commodissima, ac gratis. sima existat deambulatio. Ex opposita vero moenium parte, oppido egredientibus occurrit pratum am nissimu, octingentia circiter passibus in longitudianem , ac totidem in latitudinem patens irriguis aquarum alueis,innumeris prs terea hortis, pomarijs , siluis, vineis undique ci

, Ager autem altissimis montibus clauditur,in quorum vertice Palmella conspicitur, oppidum haud contemnendum, quod a copia mellis Pqlymellam olim dictum fuisse sit . icor. Horum montium aspectus suauisitimus est & maris prospectui aequiparari potest. distant enim a muris sex tantummodo passuum millibus: multis villarum aedificijs, .& amoenissimis hqrtis, sontiumq. multitudine nobiles, praeterea pinetis atque alijs ase, , boribus consiti. Arbuti etiam genus quo

422쪽

dam passim producunt, ex quo coccus coI- Iigitur ad tingendam purpuram , Emeritensi, quem Plinius laudat,non inferior. Vnde non mediocre lucru tenuioribus obuenire solet . Caediatur etiam in omnibus illius promon- . torij iugis lapides, quos vulgus propter ad- irabilem pulchritudinem,colorumque varietatem, iaspides appellat, ex quibus muri ipsius urbis maiori ex parte constant: qu rum ambitus quadrata forma, tria sere pas suum millia amplectitur, praeter duo subur- .hia, in quibus non exigua hominum multit do degit. Vrbis aedificia tam urbana, quam suburbana pulchra, ac selida structi ira constant, inter quae multae sunt potentiorum aedes magnifice extructae:sed peculiari quodam splendore eminet nobilis, & antiqua Cabediorum domus, versiS septentrionem, iuxta urbis murum ,& in ipsis moenibus sumptuose sedi

sicata a.

In hac domo natus est Michael Cabedius, anno salutis millesimo quingentesimo vigesimo quinto. Patrem habuit Georgium C hedium virum nobilissimum filium Iacobis i Cabedij, ex nobilissima Cabediorum fa-

miliatas.

l Matrem vero Terasiam Pinariam, sor rem clarissimi viri Condicatui Pinarij Episcopi Visensis, matronam omni una virtutum

423쪽

genere ornataes,sub cuius tutela mansit,cum patrem amisisset annos natus plus minus de

. Literas humaniores discere coepit Olysippone, quae Cetobrica distat viginti quattuor

passuum millibus, .id est lex nostratibus leum cis,quae quadrant cum numero ab Antonino assignato. .l Cum vero annum ageret decimum tertiit

Una cum Ioanne Pinario fratre suo qui pin stea diuiDominici religionem ingressus,cum magnus Theologus esses, mi us ad Conciliae Tridentinum a Rege Sebastiano Romae obij0,

in Calliam ab avunculo accersitus, Bayos, nam Aquitaniae urbem, & deinde Burdig lam peruenit: ubi biennij spatio in politiori-.bus litteris multum profecit ..Postea vero in Academia Tolosana Ioannem Corasium, Ferdinandum Berengarium, Ferrerium. os Mons abracum, & complures alios insignos utriusque uris interpretes summo studio coluit, quibus ob ingenij acumen & morum Probitatem, charus , & gratus in primis e titit. Deinde in Lusitaniam reuersus anno mi - .lesim' quingentesimo quadragesim0 secun do, Coninabricae, Antonium Soarium sipponensem,& Martinum AZpilcuetam NM: uarrum, & nonnullos alios Pontificiji &.ci-iuilis iuria proossores diligenxor aucliuit i

Cumis

424쪽

Cum q. iterum in Galliare lijsset,Aurelia- nensem Academia,ac deinde celebre illud Pa risiense Gymnasium omniti scientiaru domi' cilium adijt; ibiq. cima vigesimum feci indum setatis annum vix attigisset comoediam primam Aristophanis , quae Plutus inscribitur,et

graeca in latinam linguam eleganter conuersam,in lucem edidit, auunculo nuncupatam,

qui eoiempore apud Franciscum Gallorum Regem legatione sungebatur, ad ea tandem prpperemus, quae gessit in magistratibus obeundis, quos fere onines gradati in ac summa eum omnium . bonorum propensione, & ap- 'plausu consequutuSest. primium igitur ad senatoriam dignitatem admissus in suprema illa curia,quae Supplica- , attonis vulgo dicitur, magnam apud omnes

integritatis, & doctrinae limam tibi comparitust. Nec mulin post criminum Auditor ut vocant) creatus, incredibili animi moderatione , & aequitate, munus illud, & reliqua omnia, quae gessit, administrauit. 'permotus itaque serenissimus Rex Seb stianus eius virtutum, & eruditionis fama, cum per diuersas Lusitaniae prouincias certu

Senatorum' numerum cum suprema potesta

te mittere decreuisset, illum honorificentis

simo munere ornatum ad Cistaganam regio- neni delegauit cui praeerat Petrus a Cugn

vir summo loco natus: quo post paucos men- ses

425쪽

El0cu in siijectus est, . Pr udis ossicium suscepit . In quo ita sent, ut purgata maleficis hominibus prouincia, & optime ubique ordinato reipublicat statu , maximum decus & celebrem nominis tamam inde report/ueri C. , OS,Vero cum Regi rassium e Republicae tui et, tres grauissimos viros ex Senatori ordine, Olysipponensi ciuitati guberpandon praefiςere, ipse inter primos rimm inatuS est tritim uirgit ita assumeretur ,: iii. quo munere tanta nominis:ςelebritate so audito obitus eius nuntio, populus Olysipponensis illum publice lugeret, Vt communem parentem, & egregium liberta

xis defensorem.

1 Idque Christophorus Tauorae vir nobilii

- simuS, qui tunc gratia apud Regem plurimupoterat, se vidisse narrauit, cum ob conceptum ex illsus obitu moeror em filios con laretur. Quin cu post ininus tempus,i' ii Regem adijssent,deque eius meritis verba tacerent benignisimus Princeps vix lacrumas comprimens, & ingemiscens, in eius audes prorupit.

contigit apud phssimam, atque sapientissimam Reginam Catherinam 'ni ςnricum Cardinate, . . qui Sebastiano in Rogno successit, de apud G

426쪽

reliquos brincipe, . Omnes enim illum vivirum pium, & optime de Republica mei i

tum, praeterea singulari eruditione praeditu & vehementer amabant, & tam integrae ashuc aeta te e vita decedere aegre serebant. P Nani quinquagesimula, secundum annuimagebat, cum gr*ui morbo correptus , intra paucos dies obijt, compositi s prius omni Dus rebus , tam qua ad animae salutem,cuius illi semper praecipua cura sitit, quam ad sepulturae locum, liberorum q. tutelam, & bonorum successione ira pertinebant. Quae omnia aliquot annis antea, iii tabulas testanten ii redacta, occulteque semper apud se aD seruata reliquid. Tam manifesta autem signa pietatis dedit, usque ad ultimum vitae spiritum , yt de

res igita, qui aderant, & reliqui amici, qui

sulieri interfuerunt , magnopere illius animi constantiam admirarentur.' Obihi Olysipponentesie Aprilis anno millesimo quingentesimo, septuagesimo septinio, in ea urbis regione , ubi arx editissimi sita es . Corpus suum in vicina Sanctae Craicis Ecclesia deponi voluit, unde 'postea Cet0bricam translatum & in sepulchro auito dollocatu fuit, in celebri & magnifico sacratissiniae Virginis Mariae templo, in capella naais Isi, in cuius par aecia domus Cabedia sita est. Uxorem unicam habuit Leonoram Pina

riam

427쪽

riam de Vasconcellos, concanguineam sua, ex qua septem liberos stiperstites reliquit, quinque videlicet tilios, & filias duas.filijs natu maximus Georgius Cabe-dius de Vasconcellos, varijs amoris,& piet tis arguimentis , erga Patris memoriam edi his, tam in eius exequijs procurandis, quam in transferendo corpore,&legatis adimpleti dis,eandem etiam pietatem erga matreii , d& reliquos fratres exercens, magnam apitis omnes virtutis, & probitatis famam consequutus est : ac paterna vestigia ingressus in Senatoris munere obeundo, atque alijs arduis

negotijs ab inuictissimo Rege nostro Philippo a Seremissimo Principe Alberto,ipsius fidei commissis, cum sumna a integri tatis,&doctrinae laude versatur. Qui tandem ad consili tun status Lusitaniae, quod apud Regem a Madriti residet, euocatus est . Filium secun-d' genitum habuit Gongallum MendeZd Vasconcellos. is sacris insignitus in Collegium, Sancti Pauli Academiae Con imbri consis cooptatus est : in qua ex mandato Regis per aliquot annos publice legit, quem munere Inquisitorio functum, & ad Senaturiistipplicationis euectum Rex noster Philippus Romana misit, ut apud Summum Pontificem negotia ipsus tanquam Regis Lusitaniae ageret, ubi a Sanctissimo D.N. Clemente VIII. Reserendarius 'triusque signaturae

428쪽

oo 'creatus est. tempore adeptus occasio

nem in luce edidit aliquot sua opera, qu' ad

ius canonicum & ciuile pertinebant, scilicet tres libros diuersorum iuris argumentorum, ac tractatum de sententijs Inquisitionis: re .eognouit & emendauit librum de antiquit tibus Lusitaniae & alia opuscula optimi & doctissimi parentis,& consanguineoru,quae Ty-Pis Vaticanis magna industria, & suis sumptibus mandare curauit .

Superest ut de eius scriptis, deque studio ixum ratione aliquid dicamus. Et quod i iis ciuilis disciplinam attinet, multa scribere, & in lucem edere potuisset, nisi Pelasia-

sum haberet,parum ex ea re utilitatis reipublicae prouenire , propter innumerabilemi prope librorum copiam, ex quibus tantum. abest, ut aliqua lux legum obscuri tati afferatur, ut potius aiores in dies ex illis tun bras, atque ambages oriri videamus I ut non immerito Imperator Iustinianus celebe inino vetuerit edicto,nequii in posteri a commentarios in ius ciuile ribere auderet, idq. ietiam Summis Pontificibus curs fuit: sed auida hominu in mens ad ea semper aude da,quae vetita & prohibita sibi , alit indignatur , aut dolet, effecit, ut hodie collidentibus secinui cena doctorum opinionibus,dissicillimum sit, quicquam certi in iure asserere: cum senten- non pondere , aut aequitate, sed numer'

429쪽

praeualeant . H1s crgo rationbust adductus , cum plurima in libris Iuristonsultorum diligenter obseruasset, quae acute, & copio e iu-terpretari potuisset, 'omnino sibi ab ea scriptione abstinendum iudicauit . I ἰAntimum igitur appulit ad ea tantum conscribenda,quibus grauiora sttidia remittere.& cum musis in gratia redire posset, quae . meriditari solebat , cum, a serijs negotijs aliquid

temporis supererat, vel cum iter faceret, aut . ruri esset.nunquam enim minus erat otiosus, quam cum otium nactu S fuerat.

Scripsit libenter heroica carmina quibus Ioannis Principis epithalamion, deinde Sebastiani Regis Cenethliacon celebrauit: cum VCro idem Rex vigesimum tertium aetatiS annuageret, cum eius natali die ciuitas Olysippotiensis publicum voluim pro eius incolumitate susceptum, solenni supplicatione exolviseset, ipse pro. iniucto sibi munere. nam triumuiratum gerebat ut erat in Regem, & in eius Iaudes propensissimus comarimem laetitiam , peculiari quoque amoris , & obseritanti arrigumento cumulare cupiens,poema illud eo-

posuit quod an scrjbitur vota vigessima tertia idque paucis horis,&quasi ex tempor , Ut ciuitatis nomino pro natalitio munere Ret gi offerri posset. ' 1 I. Circa stemma suum,& in lignia gentilitiata, in aulaeis,duo elogia scripta gerebat, alterum C e Grae-

430쪽

4o2 Graece,quod ad verbum sic habetMoc spec Ium progenitores nostri posteris suis reliquerunt, honoris & virtutis ergo. Alterum latine in hunc modum: Gloria nostra,testimonium conscientiae nostrae. Graecis litteris assiduam operam semper impendit,in quibus adeo prosecit ut eas non minus exacte,quam latinas calleret,& felicis. sime plurima ex Graecis auctoribus in latinusermonem conuerteret,quae in lucem edere minime curauit. Villas suas&aedes versiculis,& ingeniosis inscriptionibus decoraro studuit. Prudentia fuit singulari, memoria tenaci , peracuto ingenio,acri iudicio, &suapte natura ad res dissiciles, & obstiiras in antiquo-irum libris pervestigandas, valde propensus. Opera Sidonij Apollinaris, quae librarioruin curia penitus corrupta, ac deprauata circunseruntur, nacto Parisijs, in bibliothecata, Victoriana, codice manuscripto, restituero conatus est. Nec minorem diligentiam adhibuit in elucidandis varijs veterum auctorum locis dissicilioribus. Statura fuit nec breui, nec nimis procera,flauo capillo,hilari vultu, sed innata quadam grauitate decoro,& cuius aspectum,tam domestici, quam extranei non minus amabant,quam reuerebantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION