Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

docet fasciculus stipularum Scituri, Scopae distolutae Tullii, cauda equina per seraS singulas evulsa Sertorii. Et quae domus tam stabilis , quae tam firma civitas est, quae non odiis atque dissidiis funditus possit everti Quoties cives inter se discoris dant, hostes exteri redduntur securi &animo sic vid. Tacit. l. a. Ann. c. 26. g. 3 l. a.

An n. c. 62. f. I. l. a. An n. c. 29. g. 3. & C.

48. g. a. lib. 3. Hist. c. 43. l. . Hist. c. i3.lJHist. c. so. 3 tandemque omnia, discordiis civilibus fessa, sub imperium suum acci piunt Tacit. l. I. Ann.)Si invicem vos mor detis & comeditis, videte ne ab invicem consumamini, ait S. Paulus Galat. I. V. is .in idemque vaticinatus Esaias Israelitis c. 9. V. 2O. 2r.) Proverbium veri verbium est: Turbatis aquis bene capiuntur anguista, cum quo ' coincidit Hispanorum diver bium: Divide, ct impera; quo nullum, quoad verba brevius, & regnis exitiosius excogitatum credo. Ita Philippus Amyn- tas, Rex Macedonis . Alexandri magni pater, Graecis, bellis civilibus fessis, jugum imposuit Sallustius sin orat.I. ad Caesarem

a DisisA cνilis exuristarit imperium.

32쪽

Sedandis. 9sarem de Republ. ordinanda ) existimate se

seribit, qua tempestate urbi Romanae fa- tum excidii adventarit, cives,c Im civibus, manus conserturos ; ita defessos , & exsangues, Regi aut nationi praedae futuros; id quod etiam ita contigit Vid. Tacit. l. i. Ann. sed pluribus Gregor. Richter. Axio m. Polit. 23. memb. ult. ubi agit de ruinis Orientalis & Occidentalis Imperii. add. Liν. l. 2. Hist. c. 4 . . Nunquam Gallos Angli, nisi secum dissentientes fregerunt: Felsarum Princeps Fessian urbem, civili sanguine exhaustam , facile subegit: Philippus II. Burgundiae Dux , Bovinas ac Dinam civitates , unius tantum fluminis intervallo sejunctas, quas nulla ante vi su- petare potuerat, cum se multis diu bellis attrivissent, nullo fere labore imperii sui finibus adjecit. Regnum Angliae factionibus rubrς& candidς Rolς ; Italia Gi-

bellinorum & Guelphorum partibus mi- .sere vexata est. Imperium ' nostrum Romano-Germanicum mutuis dissidiis adeo laborat, laceratur & exinanitur, ut, nisi

33쪽

Io De R E B V s p. turbidu

piorum precibus conservetur, in ipso Imperio propediem Imperium quaerere sitne cessum Germaniae nostrς jam ab antiquo fatalis discordia Tacit. l. a. An n. c. 26. F. 2. 8c c. 62. g.I. l. 2. Ann. c 44. g. 2.) HO- die vero quid dicamus E Durante beIlo tricennali bellorum civilium aestu Germania adeo attrita, ut potius de sepultura, quam, de r mediis peltilentis illius morbi cogitare saepius coacta sit. Quid tu Franconia, Helvetia, Tyrolis' Cella penuaria. eras Quid Uurtembergia ὶ Sumen erasqQuid Aliatia, Rhenensis ditio, Palatinatus ' Hortus eras. Quid Mes phalia, Haiasia, Saxonia omnis, Bavaria, Silesia, Thuringia Misinia λ Horreum eras. Quid Styria, quid Aultria λ Paradisus eras. Quid

univeria Germania Z Cornucopiae eras..Hodie verb Imperii Proceres iterum tam in contraria scinduntur studia, ut Germania aurea tandem cuprea , marmoreumque Imperium lateritium t quod malum Trin unus Deus ci ementer avertat ii sit evalarum

Ad tasus Patria lachrmarum rore ri

34쪽

Sedandis. offeractite, eeuti non setis ambo tui. Bredembergae in Holsatia in porticu arcis Ranzovianae Turca & Moschus Principes Germaniae ita alloquuntur: Ludiieseeuri, dum nos hostilibus armis - Hungaricum rapimus Sarmaticum

At nisi prosticitis, quia res quid temporo

poscaratia Hie ludus vobis exitialis erit. Insequitur dein Fecialis. Luditis o Proceres, ct res fera bella move tis Pace quibus debet gratius esse nias Interea Turcimi si celleris Hungarus armis, Et celera MO o Sarmata jura petat;

. Quid siveresi, proprio postqua vitis in

. Quin reliquum corpus Barbarus inter

Mittite nune ergo ludos, conjungite νH

Donec in Victo eorpore robur inest. Inque hoc infestis agmen convertite telis. . Sic vestra ct patria gloria salva manet. Misera noltra Germania durante tricennali A 6 . ultimo

35쪽

n De R E B V s i . turbidPultimo bello Det Bonus Deus ut illul

sit & maneat ultimum Z) infeliciter ex perta, quid sit bellum miserum omni triumpho carens & quomodo exteritandem ex Assem annico corio sibi ligulas fecerint; ut Satyricus non immerito de M, qu la Imperiali conqueratur: Fulmine qua nunquam fertur percussa volucris, Theu Dam toto eorpore trunca jacet Perdidis hae alas dudum, caudams p 8

trant,

Aliivolasuperes quid nisi nomen avi'

Quomodo Cardinalis Riesaelius, Traga dia Lutetiae Parisiorum instituta, malis no stris illuserit, Orbemq; Germaniae , civilibus diseordiis fessum , in quatuor partes diviserit ex Theatro Europaeo constat add. Bargold. p. I. ad Instr. Pac. Disc. 8.14um. 8. III. Vnde maximopere ' miror n*nnullos a An eontenιiones eiνium boni publici eausa filai

36쪽

nullos Inter Politicos reperiri, qui cen sent contentiones & discordias civium publico Reipublicae bono inservire , uti etiam existimavit Crassus Vid. Cicer. l. a. de orator.) ω Melanthius apud Plutarchum s lib. de audiendis Poetis) tellatur Atheniensium Civitatem conservari Ora totum dissidiis atque turbis ; quibus accedit inter Italos Machiavedivis lib. I. Disc. ad Liv. c. 3. &4.) ubi commendat civileFdiscordias , exemplo Pistoriensium, de quibus hoc proverbium circumistri selio

tum, Civitatem eorum factionibm retinendam esse. Adducit etiam pro sua sententiai Machiavellus exemplum Venetorum , qui Guel ficas & Gibellinas factiones in sua ur-he studiose aluerunt. Caeterum ex iis . quas praecedenti aphor. allata satis pater, . quod haec pernitiosa, opinio super Ova de aristas ambulet; insuperque notum est,

quod ejusmodi prava & perversa in empla. regulam Politicam minime faciant, quam vis inde fouit an aliqnid boni eveniat: Hoc enim est per accidens, uti alias bonis leg&bus mali mores & scelera ansam & occa

sionem praebent. Nunquam unὲ quis'

37쪽

μ radi R E A v s p. turbiris di pestifera, & gangrenam secum seren

tia, mala in Rebuipublicis serenda sunt, ut inde cveniant, vel saltem specie tenus, bona , myriades incommodorum secum in ventre quasi gestantia. Et quς securitas esse potest, cum ardeat in tecto ignis 3 At quid aliud est sectio,quam secula ardens in tectis civitatis 3 Ex antedictis tamen non sequitur moderatam dissidentiam, sive ho- netiam aemulationem, quando se invicem observant aulici, magistratus minores Acives , plane esse improbandam ; utpote quum hac ratione respublica maxime con servetur, & non pauci naevi emendentur. Hinc etiam Cato steste Plutarch. in ipsius vita discordias in familia sua aluit, ut servi se invicem observarent, atque damnum a domini fortunis averterent. Casura certe ellet humana societas ut loquitur Seneca) nisi invicem sibi homines obstarentia Talis aemulatio sinquit Schooc ii in Tract de Seditionibus pag. 73,) recta via incedit, boni publici ante omnia rationem habet, & solius gloriae cupiditate ducitur. avendum tamen, ne ejusmodi aemulatio,

aut absque jurgita eoerceri solita, s Nihil

. enim

38쪽

enim tam pronum ad simultates quam aemulatio, ut ait Plinius in Trajai negy-gico neque reipublicς, neque legibus, neque etiam virtuti gravis existat. Alias verum est illud vellet, Paterculi; quod scit.

aemulatio alat ingenia , naturaliterque illud, quod procedere non potest , i recedat. Vt conc Iudam praeliminaria hujus Discursus, certissimum est , civitates bene haut servari posse, nisi intercedat mutua virtutum opinio, & morum vitaeque conse sto. Ad coetum linquit Seneca l. 1. de Ira.

c. 3I.ὶ geniti sumus et salva autem esse se ei ias nisi amore S custodia partium non potest

Optarem votis non fictis, ut, juxta mentem Augustini l. 1. de civit. Dei c. 21. in duobus concordia Rerumpublicarum euset posita ; nempe, ut in easdem leges homines consentiant de rebus divinis & humanis; deinde ut communionem inter se publicς utilitatis habeant. Caeterum uti statim post lapsum primorum parentum homini ex homine plurima mala orta sunt; ita etiam hoc ipsum magis optare, quam sperare forsitan, pro malis temporum ad

39쪽

men Porius contra adversam fortunam

spei ni anilius insistere debet. I V. Cum igitur pacifica tranquillitas

omni felicitate Civitates beet, ' omnibusque bonorum gerere ditet; Romamquc lateritiam marmoream reddat; E contrario vero pestilens discordia, omnium miniorum Lerna, ex omnibus civilibus soci talibus certissimum adserat exitium ; Sapientum Reipublicae Rectorum curae de cogitationes in eo praecipue evigilem, ut cuncta consilia ad pacem & concordiam civium referantur, & rempublicam belli, cumprimis intestinis malis immunem conservent. In Republica Romana quoties seditio ingruebat, toties Senatus in libera republica decrevit Darent operam Contules , ne quid respublica detristenti caperet. s Sasi . in Beli. Cutilin. Pag. 79. Edit, cumnot. Vatior.) Hoc a tem facilius Politici praestare atque expedire poterunt, si causas , ob quas respublicae

40쪽

blicq vi interna concuti atque convelli solent, cognitas perspectasque habebunt, civilium motuum,vel anteverte dorum amo liendorum & excludendorum , vel, ubi Iam gliscunt, sedandorum vias & rationes pIobe noverim. Harum itaque causarum

notitiam in brevi quasi tabella simplici ac leni penicillo delineare atque ob oculos

ponere, apud animum meum statui, quod ipsum ut feliciter contingat, atque ad optabilem finem perducatur, faxit Iusthia nostra IEHO V Α. V. Statim autem hic In ipso limi. ne notandum, damnosa ' mala quibus civiles hominum carius affligi & infestari selent, esse vel interna sive intrinseca, quae ex ipsis reipublicae visceribus otiuntur, iatisque haerent, non secus ut in homine se bris aut hydrops; vel externa sive extrina seca quae extrinsecus inferuntur & ingruunt. Hqc bella externa vocamus; Illa civilia, domestica &interna bella , factio nes,ligas, seditiones, conjurationes, rebelliones, tumultusquς nomina inter se quam

vis sint distincta , tamen ob significationis . affinita-

a Mesa eivilia fiunt velexterna vel ingema

SEARCH

MENU NAVIGATION