장음표시 사용
61쪽
amittit populus concitatus. Primum istin mobile pertrahit turbam veluti stellas minimas, sine vi reluctante. Dux enim dicitunquod gregem ducat , qui sine illius industria vel dilaberetur, vel sinistre vires explicaret ad perniciem ; adeo ut ipse tan quam anima in singulis membris, cuncto tum lacertoS, animosque regat. Facile autem motis rebus ejusmodi dux reperi tur Tacit. l. r. Ann. c. F7. Ni nn. I 6I Comes Turrianus Bohemis adfuisset, nunquam tale in Caesarianos Ministi os a, misissent facinus , ut iudicat Autor Epitora es Rer. Germanicarum pag. 8. cujus nomen est Petrus Pappus Constantiensis athedralis Ecclesiae Decanus. Solet a tem plebs, contra superiores suos tumultuans,interdum viles homines,Terret filios ac Gigantum fraterculos , sibi deligere Duces, ut patet novissime ex Neapolitanis seditione, cu)us Dux Thomas melius,suit piscator. Duce a conssirante plebe infla primus impetus sui effundi adverssa Rectores Reipublica , eorumque ministrua aulicos & militares , dein divitum aedes expilati ac piindae atque rapinae exponi
62쪽
solent Tacit. l. a. Hiit. c. 8 . )ac tandem non amicus ab amico tutus; imo sacra profanis miscentur. Tacit. lib. a. Hist. 16. ac quadrata rotundis mutantur Omnia sunt misera in bellis civilibus:
Sed miserius nihiI quam ipsa victolias cicer. l. . ad FamiL Epist. s. Nihil it que civili bello pejus , in quo victos semquitur miseria, viliores impietas... q, adeo miserum est, civili vincere est De calamitatibus tricennalis belli civilis Germaniae legatur Theatrum Europaeum M alia hac de re in lucem emissa scripta. XII. Proximu nunc estiui jam de fontitasve causis civilium discordiarum agamuS, quibus cognitis, illi, qui cum imperio sunt, facilius tranquillitatem in respublica conis
servare, aut, u illa turbetur, Ieducere posmsunt.' Scientia enim civilium malorum, tum
tissima evitandi eorum via est, facileque est flammam extinguere, si , qua ex parto emicare possint scintillie, de ineendium excitare cognitum perspectumque habeamus. h Generalis eaque praecipua causa adi
63쪽
que scaturigo discordiarum civilium Innumerabilis multitudo delictorum humani generis post lapsum Adami oc Evae. Peccata enim cum homines sejungant 1 Deo, eosdem etiam inter se dividunt, vinculumque unionis diolvunt vid. Iob- a. v. 18. Iudic. 9. V. 23.14. indeque homi ni ex homine plurima sunt mala, dum alter alteri est lupus & veluti incarnatus Diabolus. Homines cum post lapsum existant Dei osores Rom.I. v. 3o. J etiam subditi Vicariorum ac vice-Deorum , id est, ' Magistratuum imperantium Osores existunt, ut adeo ratione bui ingenii vulgus mobile, infidum, & imperitum valde sit Pronum ad turbandam publicam R Tumpp.Pacem atque tranquillitatem. omnis multitudo , & maxime militaris, m
bili impetu sertur I Curi. l. s. c. 4, J ac
nullum profundum mare, vastum fretum di procellosum tantos ciet fluctus, quan tos multitudo motus habet. Curti l. Io.
. J Plebs sine consilio praeceps ruit , rose
renti fluminis similis IHπο-ὶ 3. Histi
64쪽
c. 8Ι. Lycaones primum adorarunt S. Pa tum Apostolum & Barnabam tanquam Deos, deinde lapidarunt Paulum tanquam
malum Daemonem I4. V. II. n. 19. c.
a8. v.3. & seqq. J Apud Florentinos Georgius Scalius cum triennium integrum, plebis autoritate fultus tyrannidem in Republica exercuisset, una actione, qua tem & facinorosum quendam in supplicio per vim eripuit, & plebis gratiam & caput amisit; docuitque exitio suo, auram po putarem minino quovis momento, ut acquirere, sic etiam amittere haut difficile esse. i Machiaveli. l. 3. Histor. Florent. pag. 167. J In summa vulgares homines, imperantibus parentes, judicio & usu rationis carentes, incompositi, perfidi, iracundi, instabiles, invidi, fallaces, affectibus turbidi, novarum rerum cupidi; ut non sit mirandum in Rebusipp. tot civiles saepenumero oriri discordias, cum turbae circumforaneae animi tot turbines rotentatque agitent. Hinc uti humores in corpore humano quoque dissentiunt ; ita in corpore Reip. materiali, quoad diversos status & conditiones hominum V. g. no
65쪽
bilium & plebis, semper odium occultum observare licet, quod non raro in civiles motus aperte degenerat. Imo & inter nobiles iplos antiquioris & recentioris stemmatis existunt simultates. Hujus Politici Corporis humores contrarii inter nobiles& plebejos, & illorum inter sese, si nimium augeantur atque corrumpantur, morbus tandem se prodit interdum ita vehemens & desperatus , ut neque Asculapius neque Hippocrates aliquis Politicus medicinam adhibere queant. XIII. Secundus generalis ' Seditio.. num fomes & fons post hominum delicta, est Error, sive persuasio injusta, ex eo nata, quod homines jus distinguere nesciant. Vid. Aristas. Pol. c. 1. Vt & levitM. Error scilicet parturit errores,
indeque sequuntur contuma ces animorum impressiones Galli vocant opiniatretes )quae tandem , occasione sese ostendente , qua data porta turbas, tumul tus , ac discordias civiles excitant; praesertim in magnis civitatibus, in quibus diversi generis homines , velut in seminam, conet
66쪽
l conquunt; ut adeo nulla respublica magisi seditionibus sit obnoxia, quam Democra, rica,' aut ex hac tanquam potiore & Aristo cratica mixta, cujus causa est nimia exi lex licentia , quam cum imperantes tum
parentes sibi sumunt. Adeo verum est illud; Libertinismum in Sacris & Profanis Rerum publicarum existere terribilem mortem. De Gaudavensibus vid. Cominaus l. 2. Comment quibus Dn. Schooxius quoque accenset Vltrajechinos, Leodienses & Dordrechinos, qui ob levem saepe causam cxcitarunt Reipublicae pernitiosos tumultus; unde etiam vulgarem Uthmum
Belgicum adjungit l. I. de Sedition. c. II. in fine:)
67쪽
Alias .Politici notant quatuor urbes, in quibus crebri extiterunt tumultus & seditiones; Lutetiam Parisiorum, Pictaviam, Leodium & Gandavum. XIV. Nascuntur autem turbae & cia viles discordiet vel ex vitio, imperantium, Vel parentium , vel utraque paIs Iea est,
dum Imra minos peccatur oe extra.
sunt autem graviores & frequentiores rebellandi causae ' ex parte rectorum sive
imperantium sequentes ; & quidem prima ac potissima Principum ct Magistratum
crudelitas , sive impotens servaque dom, natio, cujus jugum subditi abominantur, v excutiunt, repellunt, dc se vel in libertatem vindicant, vel Reges a regni solio deponunt , dethro seren moderni Politici Germani vocant 2 Deo hoc modo saevitiam puniente fIob ia. v. I 8. JGravissima haec crudelitas , quae cervices hominum papaverum capitibus similes esse putat, ruinam regnis parat, ut saepe horae momentum intersit, inter solium de alie
na a Seditionum causae ex parte imperanιium. b Prima' .s erudelis .
68쪽
na genua.Christiernus Daniae Rex cum im- Potenter regeret, an. is 13. captus & in carcerem conjectus, in eo tandem post 27. annorum captivitatem vitam finiit: Eandem ob causam an. 1s68. Ericus Rex Sue ciae de throno regno depositus , & in cataceret postea mortuus. Neronem sua immanitas cervicibus publicis depulit. Tacit. l. L Hist. c. 16. ) De immani crudelitate Iohannis Basilidis Molaoviet Ducis
vid. Adam olear. L 1. Itinerarii Rutheno Persici c.31. pag. i . &seqq. & lib. . c. II. Inter 3o. tyrannos Athenis Theramenes a collegis cicuta sublatus equod in addictos cives mitius sieviret. Tantum scelus est inter nocentes esse innoxium. Tiberius belua luto & sanguine macerata, de quo notus versiculus:
Fauidit vinum, quia jamsitit iste cruorem. Tam bibit huno avide, quam bibis ante
Lentis suppliciis in reos grassari solitus, ut sentirent se mori, & ne voluptatem torquendi perderet, neve miseri poenas morte lucrarentur. Sed qualem exitum tandem
69쪽
gula, armatus furiosus, anno quarto imperii dicam an furoris 3 caesus, & qui populum Rom. uno ictu confectum optaverat , triginta periit. Nero matricida, fratrem, uxores, Praeceptorem Senecam crudeliter necavit; primam persecutionem
in Christianos suscepit. Caeterum illud humani generis apostema tandem se ipsum confodit. Victima orbi debita, quem Omni flagitiorum genere inquinaverat; postremo vitae actu gladiator, nullum alium parem praeter se nactus. Domitianus fratricida, suorum peremptor, lues grassans incuria, tandem consessus in palatio. Credo homines pro muscis habuit, quos nullo delectu passim interemit. x Crudelissimus
tyrannus Valerianus tandem ' incurvatus praebuit humeros inscendenti equum Sa- Pori, in cavea ferrea beluq instar circum- Iatus, vere quadrupes dum se incurvabat, de fortunae monstrum ex Imperatore sup- pedaneum, detracta cute tandem faede I niatus. Galerius tyrannus, Christianorum acerbissimus tortor, atrocitate morum te
70쪽
ribilis, vere Armentarius , & quasi re ingeret tauros non homines stoliditate forti conspicuus , - phtiriasi correptus dolorum impatientia interiit. Maxentius , alieni cruoris prodigus , parcus sui, a Constantino ad pontem Milvium victus, in limi profundum mersus animamstedam luto tradidit. Valens a Gothis mcasa rustica, flammis subjectis,crematus,ut cujus surorc arsisset oriens, ejusdem flammis restingueretur incendium. Michael Porphyrogenitus , cum suos collusores per ludibrium manu, naso oculo vel capite mulctaret, imis quendam remigem, indutum purpura dixisset Caesarem, stru setque insidias Basilio Macedoni, antevertens Basilius semisomnem percussorem ferro objecit; tam ludicris ineptum, qu1ua
seriis, qui vel joco serviret. Hispanorum immanis crudelitas in Indos, & Albani Ducis in Belgas, quoslfructus protulit'
Αdeo verum est illud et Violenta nemo imperia continuit diu, magisque acerba quam diuturna existunt. Et quidni desensio vitae
