Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Sedandis. 29s

sutib. . uachiaveil. lib. 2. Histor. Flo rent. in princ. J Certae magnae civitates in quibus delectus non instituuntur , seditionibus magis obnoxiae sunt. Nulla enim magna civitas 1tare diu potest; si λ- .ris hostem non habet, domi invenit scis

lib. o. c. o. L VIII. Decimosexto etiam Rerump moderatores intentos oculos dirigere debent in magnos homines & qui in lautissima & valde aucta parte sunt , opibusquo praepollent , ne aliquid monstri, forsitan ob ambitionem & mentis inquietudinem, alant. Sane largitionibus divitum non aliter atque pisces hamo capitur populus, ac opulcntiores ad ambiendos honores conversi , inescando & omni genere largitionis dilapidant rem familiarem suam .smulque populum co rumpunt undenoidraio vis manuumque violentia subsequitur svid. Polybius lib. 6. Crcer. l. 2. ad Attic. Epist. 17. J Hinc prudente1 V neti, cum Gabrielem Bonum & Francis cum Falerium proposta lege, qua ex aerario publico egenis civibus quotannis auri,

lamniam dandam esse volebant, gratiam, civi

302쪽

civium captare deprehenderent, utrumque in Cyprum insulam deportari curarunt, adjecta capitis poena, si ab oppido Nic sensium ullo tempore emigrarent. Petia. Remb. lib. i. inst. Venetae. J observentur itaque illi qui amant clientelas plebeiorum ac opificum : Ab ejusmodi enim saepius seditiones , tumultus, tandemque conjurationes & mutationes status excitatae sunt. Certe per largitiones Fratres Gracchi & Sp. Melius Rempublicam Romanam invadere cogitarunt. fvid. Septaclib. 3. de Rata Stat. c. I. Schooch lib. 3. de Sedition. e. Io. J Neque porro permittendum est ejusmodi Crassis aut Croesis ne

heiae munitas aut turritas sedes, in oculis totius civitatis exstruant. Quomodo V

lerius Conset hac ratione in suspicionem affectati regni verrerit, legere est apud Lm. I lib. 1. Hist. J Quum anno Iios. civilis dissensio Genuae in Italia glisceret, turbulentorum Sagonis & Amilconis a Volro, aedibus ac turribus a magistratu in potestatem redactis, Civitas paulum quievit nera. Foliri a lib. a. Hist. Genuens JDe Luca Pitto via. Detuis blib. I. de vit.

303쪽

Maeandis. Leonis X. J Nec immerito fortalitium Fouquetti in bella Insula fuit suspectum ;an idem metuendum de Urangeli burgo in Pomerania , viderint Sueci. Neque porr, e re Reipublicae, praesertim polyarchicae est , ut magni honores divitibus collati nimis diu continuentuti Habent enim hoc imperia diuturna , ut facile quemvis, hominem natum dementent , & cupiditate firmandae potentiae inflamment: Nihilque est tam civile, quam brevis potestas, qua magna est add. l. i8. D. ad MunicipaL LIq. s. s. D. de Munerib. I. s. l. 6. C. de AsiesIor. I un. C. de Ambitu l. i. in fin. C..de Castrensiariis. Corn. Nep. in Epamia

nonda. vers. Lex erat Thebis &c. Piccari.

in Obs Hist. Pol. Decad. 6. Prior. c. 7.& ad i. 4. Pol. Arist. c. 31. p.. 63o. & seq. Val. Max. l. 4. c. I. Liν. l. q. c. 24.J Hinc dignitas Consulum Rom. tantum fuit annua , ideo , ne potestas mora corrumper rur Hor. l. i. c. 9. 9 dc ne insolenter, sed comiter tractarent cives, qui scirent se fi re post annum privatos. Hinc Tertulli

nus in lib. de Patient. J Consulatum Ro

manum vocat unius anni volatile gaudium.

304쪽

Quod si vero temporaria magna munera perpetua existunt, animus humanu S per Iicentiam insolescit , consuetudoque imperandi, quosdam induci ut, cum videant in non. amplius esse posse privatos , anguillarum more turbent aquas, & res novas moliantur. Appuleius Saturninus co tinuatis honoribus Rempublicam laceravit Heli. Patere A. a. c. ra. 9 De Miutiade vid. Corn. Nep. in vita ejus. Iulius Caesar aggressus est rapere dominationem

imperii consuetudine. Sueton. in Iul. c. 3o. ) Catulus de Pompeio judicavit: Es e quidem magnum hominem S excedentem , sed nimium pro Republica libera. Vellei. l. 1. 9 Vt verum sit illud Moecenatis apud Dionem Cassium : Longioras diuturniora imperia multis θiritus atro tant, ct ad rerum novarum molitiones pra-cipites impellunt. Quomodo in Republica Atheniensium ejusmodi magni homines , praesenti statui formidabiles per Ostracismum sint ejecti, passim videre est apud Cornelium Nepotem ; cui status ramtioni ipse Aristides , cognomento Iustus parere necessum habuit. :vid. . Mutarchia

305쪽

Sedandia 29'in Atis fide ) Simili ratione Syracusis Pe

talismus fuit receptus. Simile exilium absque infamia apud Romanos sustinuit Scipio Africanus, qui urbe pulsus Linternum concessit , lepulchroque inscribi curavit : Ingrata patria , ne osa quidem

mea habes. Veneti etiam non temere quemquam ex optimatibus , insigni virtute de spiritu reliquos antecellentibus, potentem dc clarum fieri patiuntur , teste Iovio lib. i. Hist.) Exemplum de Gabriele Bomo Se

Francisco Valerio antea h. g. fuit allatum. Idemque expertus ante 6s. praeter propter annos Iacobus Soranus,quem exulatum in Istriam ablegarunnt. Bartholomaei Co- leonis monitum ad Senatum vid. apud Dia.

conring. de Rat.Stat. Concl. 21.) Et haec ex principiis juris extraordinariis per Rationem status fors an excusari possunt: Alias quoad regulas juris ordinarias iniqua est haec Lex : Nemo de nobis unus excellat , sed , si quis extiterit , alio atque alio loco sit , fadd , 1riR. lib. 3. Pol .c 9. Plutarch. in Themistocle. J quamvis Schooc ira l. 3. de Sedit. c. I i. J ostiacis- mum iniquitatis coarguat. Caeterum m

306쪽

3oo De RE B vs P. turbidis

corrupta Republica corruptae quoque leges ; quae secundum quid tantum justae censentur, egoque Ostracismum etiam ad flagitia potentatus Democratici cum aliis refero. Imo si ejusmodi magni homines& potentiores hostilia contra rempublicam moliantur , potius penitus sunt obruendi, quam in exilium mittendi. Certe Catilinς non sum urbe pellendi, sed in ipsa urbe occidendi. f Vid. Bodin. l. 4. de Repub. cap. I. J quo pertinet dictum Coiami I. Magni Etruriae Ducis r Homines magnos aut non esse fodicandos, aut oeci dendos. 'An tragicus exitus mittiorum huc ratempli loco reserendus sit, id ego, nego iij illius intimiore peritia carens , uon in

telligo. Viderint hoc ii, qui in pelgio

Foederato ad clavum sedent. Quae hactenus dicta sunt de honoribus magnis, rummium haut continuandis, eadem etiam in Rebus p. Monarchicis locum inveniunt. Communis enim Regni Regisque tutela est, non ad unum omnia deferre. f Aris. i. s. Pol. cap.H. Tacit. lib.2. Hist. cap. 92. F. 3. J Wallensteinius copiarum Caesaris summus praesectus ea potestate, & iopre

307쪽

Sedandis. , 3 Iingenio & facilitate Caesaris abusus est impotentius quam deceret ministrum. Deambulatoriis Magistratibus magni Mosco viae Ducis vid. Oleari s lib. 3. Itiner. c. IO. pag. at 3. J Hispaniae Rex delegarum imperium Pro-Regum in America & Ne politano Regno certis limitibus temporis circumscripsit. Quod si vero ejusmodi magni Regum & Principum ministriiquorum munus ut plurimum solet esse perpetuum, plus quam civilia agitent, Sejani fabula cum illis peragenda. f Vid. B Ionis Enenc elia Tracita qui inscribitur Se janm J De Alvaro Luna vid. Li . In nota ad L 3. Pol. pag. sis. De Marchione Α

craeo vid. Cluver. in Epit. Histor. pag.717. de Buchimgamio Angliae Seiano vid. Dis. Rer. German. pag. 7Q. De Marchione Veteli villano vid. Minister Richelii pag. a L . De Cardinale Eboracensi vid. Sleidan. l. 9. Comm. 'pag. 138. Fabulam Seianiasiorumque id genus, quos fortuna evexit, ut lapsu graviore ruerent; etiam cum Varulensteinio actam agnoscimus. De Roderico Calderonio vid. Brachel. lib. I. Hist. p.

de seqq. Exemplum de Cornificio vle-feldici

308쪽

3o1 De R E B V s p. turbidis

feldio supra fuit allatum : Novissimum vero de Principe Lobnvitio Germania nostra novit: Quod fatum tandem lit habiturus, dies, rerum doctor & magister do cebit. L l X. Decimum septimum remedium Politica tranquillitatis est, ut ambitiosis ingeniis occurratur. Ambitionem turbas dare&seditionum civiliumque bellorum esse flabellum , omnis loquitur Historia. In Monarchiis simplicibus vel mixtis hoc ipsum evenit, si non constet de successore, aliorum ambitionibus obicem ponente. De motibus & turbis post excessum Alexandri M. adeunda Historia Quinti Cur- tu lib. io, cap. 6. & seqq. Vnde matuIe, VNvis adhuc Regibus, vel electitio vel hereditario jure imperantibus f si liberis careant J deliberatio de certo successore suta cipi debet, ne nocivum Interregnum s Iu- dic. I, Vers. 6. cap. 31. vers. 13. J publicas vires distrahat, dum in ambiguo solo fluctuat navis Reipublicae. Hoc si fiat cohibentur aliorum pravi spes,& ausus f Tacit. L 3. An n. c. 16 frenanturque ambitiost spiritus. Augustus in Tiberii adoptioneadi

309쪽

, . Sedandis. 3o3 adjecit: Hoe Reipublica causea facio D Llib. 2. cap. Iob. Sueton. in Tiber. cap. 2I J

Quando & quibus de causis in nolito Et chitio Romano Germanico Imperio vivo Caesare successor, qui dicitur Romanorum Rex, designandus sit, id ego ad arcana Imperii rcfero: Punctus ille satis arduus, a huc hodie manet suspensus , illiusque deincisionem adhuc aequis expectamus menti bus. Priusquam Christina Sueciae Regina resignaret, jam tum de succcstare Carolo Gustavo, Comite Palatino Rheni constitit. In Regno vero Poloniae, quum ante resignationem Regis Ioannis Casimiri encasum mirum l) Poloni alium Regem eligere nollent, quantis motibus & turbis tum non fuit concullum nobilissimum iblud Regnum, dum Moschus, Lotharingus, Palatino- Neoburgicus , & Condaeus, exteri Pcoci, Coronam illam , tot spinis hodie contextam, pariter ambirent 3 adeo, ut tandem ad illorum spes & flagitationes cohibendas contra rationem status, hactenus consiletam, Pistum sive indigenam extero praetulerint. Ita tum electus

310쪽

jus obitum alius Polonus nempe Iohannes Soboiesky anno 167 . electus ; atque ita alienigenarum Potentium Principum consilia & conatus redditi fuerunt irriti atque frustranei. Cavendum porrb sedulo in omni Monarchia & Polyarchia, ne homines ambitione tumidi atque excaecati ad magna & sublimia Reip. munera evehantur. Hi enim cupiditatibus modum imponere nescii non rard per turbas quadrata rotundis mutant. Prudenter itaque Franciscus I. Galliae Rex filium Hemicum II. monuit, ne ambitiosos Guisios gubernaculis Reip. admoveret uan. l. ΙΡHist. J Certissimum est, nullos ambitioni limites, neque sacros neque profanos, obstare; omnia perrumpit , dispicit, caucat ; omnia j ura obedientiae violat, & ante omnia oculos velat justitiae, ut tanto audentius incipiat progrediaturque. mallensteinius cum summa potestate toti exercitui Caesareo praepositus, quantum mox ex citasset tragicum incendium, nisi ex ignishus scintillantibus erumpens flamma sanguine ipsius fuisIet extincta. fadd. Epit. r. sic M. pag. 37. 18.63. 64. J De am'

SEARCH

MENU NAVIGATION