Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

expendenda atque considetanda ; annexa praeteritorum amnestia ex impunitate, atque tranquilla omnium bonorum posses sione & fruitione. x VIII. Commendata porro magistratibus ad seditiosos & rebelles in ordinem redigendos est celeritas, ac festinatio, qua in civilibus discordiis nihil tutius , ubi facto magis, quam consulto opus est , Mubi pernitiosior est quies, quam temeritas. Tacit. l. r. Hist. c. c. 33. 38. & 6i praesertim quum seditios, postquam delibera runt, mox erumpant, gnari in ejusmodi consiliis periculosus esse deprehendi, quam audere Tacit. in Agricola c. IS. Quam cito Wallensteinii conluratio fuerit oppressa, vid. Cluver. in contia Epit. Hist P. 797. Quod si vero seditiosos turbarum

poeniteat, & cum superioribus transigere, quam quadrata rotundis & contra mutare Praeoptent,ablegatos eorum, non tanquam legatos, sed nudos denunciatores , mis

sosque a plebe - it

dos atque exaudiendos melius atque con-

412쪽

sultius csse duco. Secus si flat, caeteri metu poenae perterriti, & desperabundi ultima expetiri non dubitabunt, versumque

Virgilii

Flectere si nequeo superos Acheronta

movebo

actionibus suis audacissimis in praxinde ducent , pericula periculis vincere conabuntur , turbas turbis, motusque motibus jungent. Prudentis itaque magistratus est rebellium mistos benigne , Oblata amplius veniae spe,suscipere, & virgis haut olfensis, comica facie, ad rellit uendam reipublicae tranquillitatem, cum illis agere,transigere, ac, omni violentia semota, ad majora incommoda avertenda, tempori obsecundare, cui qui servit, pro sapiente reipublicae gubernatore habetur, habitus fuit, semperque habebitur. Vid. Cicera. u.ad Attic. Epist. N.) Adipsu vero colloquium delegentur a Magistratibus illi, qui seditiosis non sunt suspecti aut invisi ; quique leni plectro linguae concitatos animos flectere, imo frangere norunt: Hortentur, priusquam aliquod agatur, ad depositionem Mmorum, quae seditiosi ut Pali

413쪽

Palladium amplectui tui : offerant spem Veniae, modo ab armis recedere, & ad ob.

sequium redire velint; &, si fieri possit, cuncta, quae facta sunt, per amnestiam obliteranda esse spondeant ; de qua oblivionis lege vid. Corn. Nepos in Thrasybulo. Prudenter se in eo gessit Iosephus in sedanda Tiberiade seditione ; Hic enim militibus stipatus, postquam Tiberienses postis armis obviam ipsi cum uxoribus & liberis prodiissent, gratiamque delicti petiissent, Primum cum eis expostulavit, quod tam stolide fidem datam violarint, deinde pollicitus veniam, si decem primates ad se mitterent ; quo facto , hi in custodiam missi, eaque arte alios post alios accipie do paulatim universum Senatum & parem ex primoribus populi numerum in cultodiam Tarichaeas transvexit. Tum reliqua multitudo , ut vidit in quanto esset peric Io, rogavit, ut tumultus autor Clitus, auis dax & temerarius juvenis, supplicio traderetur; quo facto tumultus ille sedatus.c Vid. latius Iosephum in Hiiloria vitae suae,& exeo Schsochinn l. i. de sedit. c. 7. Quod si transigatur cum ipsis Ducibus f R α . ditio-

414쪽

4os De RE Bus p. turbidis ditiosorum , & ab his populus ad obsequium reducatur, prudens magistratus insolentiam plebis oblivioni mandabit , dc quaedam ipsi pro tempore concedet, quo majora incommoda averti possint. Unde videmus extrema necessitate , atque juxta temporis articulos multa tape pro Reipublicae salute fieri, quae alias excusari haut possent. Caveat vero summopere ma gistratus, ne aliud per legatos promittat seditiosis quam reipia quoque observare decrevit; neque sentiendum cum iis, qui putant in hoc casu promitti multa posse, quae postmodum, motibus compositis,haut sint servanda, adeoque hanc transactionis formulam debere esse decipulum plebis. Inprimis enim Rectores Rerum p p. fidem religiose datam, astutia fraudibusq; remotis,

etiam inimicis & holtibus sanἄe servare debent. LVid. pl. Schoocl. cit. J Certe qui seducto populo spem & fiduciam gratiae cito abrumpit, ad novum bellum civile properat, bellumque ex bello serit. I X. Quamvis autem seditiosi& turbidi, praesertim si habeant ducem potentem&illustrem eujus libidini obsequentes dira

415쪽

minentur, & aegre aequissimas pacis conditiones admittant ; tamen magistratas in hoc rerum articulo neutiquam animum

despondere, quin potius immoti fixique

adversus omnia eo audacius obniti, reme

diisque a Deo concessis adversus rebelles uti debent, ne dent in casum in die pali se.) rempublicam , Imprimis autem cordi sit illis metropolis, sive urbs,unde in caetera regimen. Metropolis s verba sunt SchoockiU cordi respondet, quam si seditiosis relinquat Princeps, non solum extremam prodit formidinem , sed subducit sibi pariter subsidia omnia, quae talis civitas imperio haut aliter confert , ac a corde per reliquos artus sanguis & vitalis spicitus distribuuntur. Haec ille Lx.de Sedit.c. 8. Infelix Carolus I. Magnae Britanniae Rex in eo commisit ingentem Sohcismum

Politicum , quod, Passamentariis adversus ipsum insurgentibus, rebus nondum conclamatis Londinum,totius Angliae cor de compendium,reliquerit, & in Scotiam secesserit. Quid ergo mirum, quod Turno absente domi res fuerint ab adversariis a

416쪽

deo turbatae atque exulceratae 3 Potuisset

facile a Turri Londinensi . iiii a sest

inuniter, terrorem ostentare , & fideles sub di tos Scotos & Anglos eo advocare. Sane in ea urbe, ubi plebs turbas dare solet, oporteret Curiam habere bene munitam, in eaque habere armamentarium , eqso depromi queant arma, in speciem admodum terribilia. Armamentarium curiae prudenter conjunctum observavi Ge-

nevae, & Embdae in Frisia Orientali.Vta tur porro magistratus,qui a seditiosis premuntur, non milite externo, qui in vocantium perniciem omnia agitvid. Fo siner. ad lib. . Ann. Tacit, sed domestico, quem inter amicos fidos quaerere aut colligere poteruntdia tamen, ut copias militares neque iactent,neque ostentent, nisi ubi suffecerint compescendis illis , qui reipublicae jugulum petunt. Carolus I. Angliae Rex postquam Londinum deseruisser,

in vulgus propalari curavit; se cum instructo exercitu mox adfuturum & dissipat rum copias, quas Par lamentarii collegerant: Sed dum expectat circa se universiam nobili-

417쪽

Sedandis. 4Q9 nobilitatem in armis , Regium postquam

erexisset vexillum, adeo paucos assii ct iam suae fortuna' habuit asseclas, ut per eos, qui accurrerant, vix vitam suam tueri potucrit, notante Scooci . l. a. de Sedit. c. 8 Qui etiam in dit, quomodo, si colluvies plebis coierit, atque imbre saxeo curiam , aut alicujus emati stratu aedes obruere moliatur, promiscua plebs distrahi possit, nempe si per ministros alios, magistratui fidos, in diversa urbis parte excitetur Strepitus, novo tumultui non absimilis : si ad aliquot portas sonatibus tympanis, tubis quo, simuletus adventus equitum peditumque subsidio quali missorum : si in conglobatam multitudinem projiciatur pecunia , quam dum colligit,elabendi occasio datur,& ipsi turbidi eitea hqc missilia inter se quoque contendunt. Caeterum haec remedia admodum fragilia, uti & illud de objectione vasorum vini oc fortioris cerevisiς: Hac enim ratione homines ventri &gulς servientes cum ebrietate furorem, peiorem postea magi- strui futurum, bibere pote uiar. X. Non minimum porro ad seditiones componendas confert necessitate extre-

418쪽

Io De R E B v s p. turbidis

ma hoc exigente) pr sentia supremi magi stratus. Sicut enim iratum mare rupibus dc montibus minatur, in molli vero arena farcile frangiturὶita emollitur plebs & timo- Ie corripitur, cum serenam legitimi fui d mini frontem intuetur fadd.Tarit. Li.Ann. c.42. l. I. Ann. c. 23. J iique qui truculenter strepunt, viso Principe trepidant, praesertim si is subditis non sit exosus , & tyran nice haut imperet. Horum principum m jestas saepius improborum conatus evertit c Vid. Picari. in obs. Hist. Pol. Decad. 6. Prior.c i.) Quod si itaque necessitas urgeat, eant Principes, & opponant malestatem, cellari,ubi Principes munificentiet ac severritatis summum conspexerint Tacit. l. r. Ann.c 6.)Otho ingredi castra ausus atque illum tribuni centuriones circumstetere sabjectis militiae insignibus otium & sal tem flagitantes Taci . l. i. Hist. c. 81. J Alias

extra necessitatis casum Principis integra autoritas majoribus remediis servetu41ιν. b.l. I. Hist. c. 29.J Quod enim sublidium si Imperatorem sprevistent 3 & majestatis Elonginquo major est reverentia citruo Aun.c. 7.

XI. Quod

419쪽

Sedandis. AIT XI. Quod si culpa alicujus ministri tu

multus excitat', quid tum facto opusὸ Nullum ad illum sedandum essicacius reme- dium, quam si debitas ille det plenas,' Verum si Principis fuerit vitium,& plebs,ministro illud tribuens, arma contra eundem sumpserit,permittendus ille error,quando nec vis nec ratio , absque majoribus reipub. damnis & motibus sese illis audent opponere: Patietur innocentia, sed absque Principis culpa Schooe . l. i. de Sedit. c. IS. qui locum Taciti l .i . Ania. c. q. Habet aliquid &c.huc applicat.)Seditio veneni instar em quod cor impetit, & corporis ser- anai causa expedit interdum brachium rescindere, & furoris sequi impetum , etsi rationi & justitiet adversari videatur.Ita fecit Regina Isabella, cum inter Cives Hispalenses seditio coorta esset: Efflagitanti hus enim iis , ut Andream Gabreram si premum aut ς suae Praefectum Gubernatoris Palatii privaret ossicio,& plura post te cupientibus, illasermonem abrupit, sic eos assata : Quod petitis, jam facere constia

420쪽

ut exReginae mandato fieri videretur,quodvis potius extorserat;adeo ut ipsi etiam tu multuantes illud in beneficio & gratia ponerent,qui turrium custodes deinde ex ab , to dederunt praecipites. Ea ratione sedatus est tumultus , cumque examinatis postea accusationibus, quibus aulae Praefectum oneraverant, deprehenderet, iniquas illas fuisse, eundem in ossicium pristinum rest,

tui jussit c Vid. Saavedra in Symbol. Po-XI I. Quid sentiendum de seditionis

poena'Nec omnes & singuli,qui seditionescient, sunt puniendi: sed principes & autores, quos appellare nostra litigua solemus die Nodilinosuhrer forsan ex eo, quod rustici illi, qui superiori seculo rebellarunt, in vexillis suis rotam depictam habuerint. Vid. Sleidan. l. . Comm. Zeisier. Epist. 31 i.9 Seditionis autem Principes non praepropere , sed tempestive, motibus sedatis, sunt celeriter occidendi, ut alii ab ejusimodi plus quam incivili acto. deterreantur,

rienae remedium intempestivum conj

Iatos

SEARCH

MENU NAVIGATION