장음표시 사용
401쪽
, decenter ac humiliter prout subditis comvenit , sua gravamina proponant; m modestia facilius, quam pertinacia desideria sua impetraturi. Cesset ira paulisper,&absque diffensione vel rerum novarum appetitum , impetrabunt facile eiusmodi homines quod postulant. Obsequio mitigantur imperia : Ubi vero reverentia ex cessit animis , & summa imis confundunt subditi, vi opus est imperantibus, ut injustam vim vi repellant ; quum alias maje stas, imperii tutela atque lorica, aut lentam aut subitam mortem subire habeat
Quod si itaque tumultuantes subditi togati aut sagati plane in ordinem;
Gigantum in morem , suos a Deo praepositos magistratus redigere impie occipiat, expedit ancipiti periculo, etiam paratς ne ci, caput potius objicere, quam majesta tis deminutionem atque detrimentum
perpeti. Potius moriendum in hoc cala'
402쪽
mitosissimo rerum articulo , quam ex legi subditorum licentiae succumbendum Constantiae scutum modo opponatur sie-drtiolis ,& dimidium , imo totum facti, qui ita bene caepit, habebit , periculique
certissime imminentis cordata admonitio ne motus componentur; uti egregiam exeat exemplum in Actis Apostolorum. c. I9. v. 33.5 seqq. Cum Spckhaniana odiosa, improba contra patriam causa ante annos non adeo multos Bremae ferveret , ac Ira
ad seditionem spectaret,plebsque jam c riam invadere cogitaret, quomodo tum Nobilissimus Syndicus Dia. Ishannes achmannus periculum praesens heroica solertia averterit, Bremenses norunt, quod aliquoties ex fide dignis eorum Civibus Literatis audivi. Dn. maiamannus ille vere machmannus, id est, pro salute Rebpublicae Patriae vigilans, imo vigilantissi
IV. Seditione in aliqua re publica exorta , quantum a male - contentis ut fic dixerim J ineuntur contra legiti mum m .igistratum nefaria atque diabolisa consilia, imprimis Rerumpublicarum domini,
403쪽
Sedandis. 'domini, & moderatores ; provideant λ ut magistratus per exploratores & delatores etiam minima eoru cognoscat: Exactissima hic a magistratu praestanda est diligentia. Subornandi itaque sunt homines fidi, qui seditiosorum cae tui se misceant, frontem ex tempore fingentes in speciem cum illis consilia conferant conjurationis studium simulent , cos adeant , bene polliceantur. Ho Ium relationibus quamvis non sit simpliciter standum , tamen ad melius in omnem eventum se muniendum inpriemis conducunt. Egregium in rem pra
sentem est in Sacris Literis Gemplum de Chusai a. Sam. I 6. add. Tacita. 2. Ann. c. 4o. I 2. Hist. c. i8. Etiam levia indicia deseditiosorum consiliis non sunt a magistratu contemnenda , neque pro re nau
ci aut nihil habenda. In Catilinaria con-juratione Cicero indictum Fulviae mere tricis , & corpore quaestum facientis , mi. ni me sprevit, ut ex Sallustio patet. Nulla suspicio nullus autor tam levis in hoc rerum articulo existit, a quo non magistratus sibi cavere discat, Herus, Davus, an Euclio aliquis loquatur, nihil hic riseri
404쪽
tami nunciatum esset, quosdam sibi infidiari , qui amicorum erant numeIO, de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum , neque negligendum putavits Corn. Nepos in Datame pag. in . Quum de salute Regis timetur, credulitas neque error est , neque culpa, sed insignis dc ca
tissima prudentia ; variaque deferentes E
tiam admittendi add. Curi. l. 6. c. 8 9 Tiberius , ambiguus pudoris ac metus , in tali rerum articulo, modo nihil spernendum, modo non Omnia metuenda reput
vit. Tacit. l. 2. Ann. c. O. Nero etiam Epicharin in custodia retinuit, suspectam te Nerone, haut falsa esse, etiam quae vera non probabantur. Tacit. l. I s. Ann. c. SI. Laurentius Medices prudenter dixit. Nullam suspicionem superfluam putandam, quae vitae Principatusque salutem respice' rei s Loccen. ad p. 6. Curi. c. 8.) Nam levibus momentis summa verti constat,
vel unius insidiis patere Rege. Ergo Clau-
405쪽
dio nulla adeo suspicio , nullus autor tam levis extitit, a quo non mediocri scrupulo injecto ad cavendum si ctentu bene) ulciscendumque smale ) compelleretur Suet. in Claud. c. 37. V. Fortassis etiam consultum erit fait Illustris D n. Fornne 3 l. 4. ad Tacit Annal. virum autoritate praestantem, bonum , prudentem, multitudini turbidae in speciem ducem se praebere, qui pro impe Iio caedes , rapinas, dc caetera seditionum
Maala Gleam mirigares possit. Ita A. C.
IJ 8. gravis tumultus per universam Aquitaniam fuit; cumque seditiosi in urbe Burdigala Georgium Chassanaeum Curiae Praesidem , virum gravem, & qui gratia apud plebem plurimum valebat , sibi Ducem per vim sumpsistent ue ille arrepta sensim autoritate bonos cives, quas etiam in societatem adscitos, multitudini seditio is immiscuit; ut hoc modo rapinae caedesque cohibercntur , & pcrditorum hominum audacia refraenaretur. Quamquam autem non diu fallebat Chamaneus: tamen ille, in quamlibet frementes , imperatoris jure usus , praecipuos ex seditiosis, captatis occasionibus , quasi dicto minus audientes,
406쪽
per commilitones confodi jussit. Ita paulatim per quatriduum, desaeviente furore,
motus utcunque sedatus est, donec Mo- morantius , a Rege cum exercitu missus, seditionem ulturus, venisset, atque Om nia, pro ea, quam amplissimam obtinebat, potestate composuisset. Thuan. l. . Hist. J Caeterum ejusmodi viri gravis autoritas non facit Politicam regulam omni exceptione majorem , ut videre est in exemplo Iohan. Stephani Durant ii quod fuse Thuanus Gallii Li.ins . f lib ue M R- Jresert. Is cum Tholosae cuncta ad seditionem spectarent , autoritate sua fretus, Mgratiae populari fidens , quantum poterat. res mitig ibat, & cum quidam urbem jurejurando, Regi praestito, solutam, & R gis imagines tollendas dicerent , statim
pro ratione muneris generoia in nexit, de acerbe eos increpuit. Tandem, monitus ab amicis, ut secessu sibi consulerer, obtemperare noluit, concursus multitudinis effera facto, Durautius, quum cur ru vectus e curia exiret, paene oppressuseit, ictibus gladiorum curru undique per sorato; quod periculum ille resupino cor- P re, acent, re equoa per medium cori
407쪽
ratorum globum auriga impellente, uistrumque devitavit, postea tamen misere periit. Vid. pl. Thuan. lcit. Vt adeo non per se, sed ex accidenti seditiones per immixtionem visi autoritate prςpollentis, cohibeantur. Difficulter enim multitudo in Ojusmodi rerum turbido statu mediocrit tem in actionibus & consiliis suis tenet; amore'; plebis sunt breves & infausti. De Neapolitanis, vid. Guicciardinum. lib. 2. Histor. quo pertinent rythmi Germanici:
VI. Ne autem bellum civile serpat latius f facilius enim inchoatur quam finitur , aceu: instar ignis , cui si semel aptam concipiendo materiam dederis,latius grassatur, prout ventorum flatus impulerint , & subjectς materiae conflagratio i duxerit J hinc ut citius ejusmodi ignis domesticus extinguatur, consiliis prudentum Civitatis Rectorum addendi sunt doli , ut incentores & duces seditionum, suis
fraudibus circumveniantur & corruant.
Injicienda itaque s consulente Illustri
408쪽
For inero ad i. . Ann. Taciti P seditiosis S:. conjuratis mora est, ut ita omnia detegantur , nobisque muniendi nostri tempus suppetat. Et pertinet huc, quod quidain
monet, objiciendam esse fallam consuratis occasionem , qua alio tempore C modius atque nunc coniurationem explicare sepoge autument. fVid. plurib. Forth-ner. l. c. J Si militaris sit seditio, commode interdum hostis adventus fingi poterit: Videntur quoque turbidi dividi posse, si ab illis , quorum interest, jactetur , quosdam turbae inhaerentcs, minus bene Osociis suspicari. Sationes suspicionum p e riculum seditionis saepe discutiunt, quae est nota ars Rectorum Reipublicae, quando ejusmodi civilia discrimina ingruunt. Insuper dolus bonus est, in ejusmodi rerum articulis argenteis hastis pugnare, pecuniaque corrumpere seditionis duces , aut qui apud turbidos multum possunt. Quin & pauperibus, qui inseditiosorum globo sunt, liberaliter succurrendum, quς largitio atque munificentia tumultus sedat, ac seditiones inhibet, dum rationeorux domestica tollitur atque aufertur.
409쪽
durchs-iageii. Quicquid nummis
praesentibus, optaveris,eveniet, ac clausum possidet arca Iovem.
VII. Quin & Ministri Verbi Divini
in ejusmodi tumultibus sedandis mirum quantum possunt, si in sacris rostris , aut colloquiis cum turbidis, Numinis metum, infernique aeternas paenas injiciant. Sacri isti Demagogi quid efficere valeant, ex perientia in Rebus . Christianis luculenter testatur. Ita in seditione Neapolitana, quo plebs in gyrum legitimae obedientiae Tursus reduceretur ab Episcopo de Cier, cis institutae sunt Processiones, dc reliquiae, quae putabantur sanctissimae, per vias fuerunt deportatae; & quamvis hac ratione non fuerit sedata seditio , tamen non pauci a turbidis se separarunt. Mart. SchOOc- akius l. a. de Sedit. c. 6.) non inconsultum fore putat si in Civitate Reformatae
Religioni addicta , edicatur dies jejunii, populusque ad extraordinaria sacra hac
410쪽
ratione eVocatus , edoceatur de obsequio
legitimo magistratui debito , &quod misere , justa Nemesi Divina, seditiosi i eorumque duces perire soleant. Si hac via
religiosa motus non componantur, Om
nibus modis curandum magistratui est, ut dissidentiae utile venenum inter turbulentos spargatur, animique per mutua dissidia dividantur 1, quem dolum etiam Machia- vellus,ejusque affectae non nisi bonum pronunciare queunt. Concordia ejusmodi seditiosorum cum immaniter reipub. statui noceat, Vulpinis primum artibus confundenda , quas dein, si voto Politico non reia pondeat eventus, Leoninae insequi debent.
Certe facillime seditiosi disss,lvuntur, &debellantur, si modo sibi invicem dissidere coeperint, & inter se committantur atinque collidantur. Singulare exemplum est in Sacra Scriptura Ach. 23. ψ. 6. dc seq. ubi orta seditione inter Pharisaeos & Sadducaeos, Pharisaei Pauli patrocinium susceperunt, Tribunusque Paulum manu militari in castra deduxit incolumem. Prodest etiam
aliquando si spatium aliquod seditiosis detur ad gravamina proposita attentius eXPendenda
