Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1677년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

48 De RE B v s p. turbidia casu esset licita & favorabilis. De Mezentio, Tyrrhenorum Rege ita apud Hirgitium l. 8. AEneid.9Quid memorem infandas eades , 'quid facta Tyranni feram --Jesii tandem cives infanda furentem Armati circumsistunt, i umi domum, - Obtruncant sociosi ignem ad fastigia ja

ctant.

Ac verum est illud Iuvenalis

Αἐ generum cereris sine cade ct sangui

ne pauci Perveniunt Reges ct sicea morte UrannLQuando autem deliberato animi consilio

crudelitas tyrannorum coercetur, motus

domestici, de intestinae icouvulsiones , debella civilia non raro oriri solent. De Iulii Caesaris caede vid. Hor. lib. 4. De Bello Hispano Belgico legatur Famianus Strada, Grotius, Meteranus & alii. XV. ' Altera civilium discordiarum causa priori longe frequentior, est Imperantium avaritia vid. Arist. l.s. Pol. c 3.9dum i Imperantium gram a s ea a sumsim o Adia

72쪽

dum subditos omni substantia fortuna

que evacuant, Sc nimium emungunt. Res

dc bona aiunt nostri Iehi I sunt secundus hominum finguis, & animae vehiculum, sine quo vita sustineri nequit; ita etiam homines si videant bonis se privari atque

exui, argerrime hoc ferunt, &ad ea, quae plus quam civilia sunt, animos atque consilia conserniat, desperatione & susta indignatione eo adacti, &, si occasionem, fronte capillatam, nanciscantur. Sane durante

libera Romana Republica, pleraeque sedistiones ob avaritiam nobilium sunt exortet; unde & Tribuni plebis introducti, ut contra foeneratorum injurias adessent infit imioribus : Hinc etiam leges agrariae latae ne populus tot gentium Victor, orbisque polIestor inopia contabesceret, nobilitas vero latifundia possideret. Prudenter sane

se tibit Cicero I lib. a. de Ollic. J Caput est

in omni procuratione negotii, ct muneris publici, ut avaritia pestatur etiam minima sisepicro. Vtinam, inquit Pontius Samnis, ad ista tempora me fortuna reservasset, ct tum essem natus, quando Romani dona accipera

73쪽

c o De R E B v s P turbidisrare, IEPe etiam fert plebs, si videat pestilens peculatus crimen , quando bona publica, quς in communem Rei publ. ut Ilitatem converti debebant, in privatos uius insumuntur. O utinam tam Monarchici, quam Polyarchici Imperantes hodie In illud climcn, fere quotidianum, tereri uade acrius animadverterent i tum enim IcS

fisci de aerarii omnium Relaim publicarum in florentissimum rursus converterentur, star u. Exempla in Germania & Belgio sunt odiola. Quando an . I o8.Lubecae aerarium esset exhaultum , novaque onera intende runtur; plebs interim videret,eos esse in bene aucta parte,qui munerib. publicis prae prant; quantus tumultus inde fuerit exortus exponit Cranet ius f lib. io. Vandaliae adan. I O8. Exacerbatur etiam plebs, & adseditiones fertur, si grande aes alienum te inscia, contrahatur, & nihilominus quo tidiana onera exigantur. Quaenam seditIO inde an. 11o9. Erfurti sit exorta, annotat

74쪽

Sedandis. JICluver. sin Epit. Hili. eag. 189.J De Monsepeliensibus Abraham Goluit . I in Vlγsse

Gallo-Belg. pag. si . sis. J Principes Ger Wmaniae, quod in furrexerint adversus Ferdinandum II. hanc causam prscipuam habuere, magnitudinem tributorum , dc hibernantium militum injurias. Quid an. Is o. Lusitani feliciter, Catalaunii vero infeliciter adversus Regem Hispaniae tentarint, extat in Theatro Europaeo, & continuatione epitomes Historiarum Ioannis

tem omnium maxime est ob gravitatem tributorum exorta an. 16 6. seditio Neapolitana , de qua peculiaris libellus Bata-vica lingua editus, fuseque omnia indicto Theatro Europaeo enarrantur. Adolphus Brachelius breviter hac de re ita rPostquam tributa Neapoli lapsu temporis,

ut fit, intemperanter aucta accedente importunitate exactorum gravia esse caeperunt, & anno a 6 I. pro novo Regio

donativo novum vectigal imponi cςpit in poma atque olera similesque hortenses fructus, querele multitudinis liberius cIupeIe. Donec an. 1646. nihil cessan-C . a tibus

75쪽

De R E B V s p. turbidistibus publicis querimoniis, repertus est homo abjectus atque ex infima plebe, qui se liberatorem patriς profiteretur , & ue gotium abrogandorum vectigalium in se lusciperet, sis. fuit Thom. Agnellus M saniellum vulgo extracto nomine vocabant9 juvenis audax & temerarius , qui vili ossicio in foro piscario sungebatur; sed lingua promptus vitaeque contemptor, adeoq; concitandis seditionibus perquam idoneus. Accidit autem per illos dies, ut Masaniellus pisces, quos ad forum venales deportabat, jussu Pr secti rerum forensum auferrentur,propterea quod tributum de iis solvere recusaret. Ille de eo apud

cives questus est, & Rpe jactavit se

propediem effecturum, ut vectrgalia omnia tollerentur. Igitur die 7. Iunii, quae fuit Dominica,prodit in sorum cum parva m nu puerorum, cui se identidem alii atque alii e plebe adjungebant. Orta ibidem rixa inter eos, qui poma ex vicinis pagis v nalia deportabant, & ministros vectigalium, adeo ut praefectus fori Andreas Anaelerius ad comprimendum tumultum ac eurreret. Ille aliquantam multitudini assatuos

76쪽

versatus, tandem jactu pomoru aliorumque fructuum e foro propellitur; abitque inde ad Pro-Regem Ducem de Arcos de plebis insolentia conquesturus.Cumulatur interea multitudo non in forum modo, sed in compita etiam atque angiportus, eratque una omnium vox , remissior primo, dein consensu singulorum alacrior atque audacior, ut vectigalia abrogarentur. Ma-

saniellus in mensam consurgens se populo ducem offert g & tandem etiam accipitur. Primum itaque domunculas omnes e& tabernas, in quibus vectigalia pendi consueverant subjecto igne incendit. Deinde adit Pro-Regem ipsum, atque abrogationem vectigalium exposuit, ostentata vi,nisi postulatis suis satisfaceret. Pro-Rex quum frustra blando sermone animos furentium

Placare niterctui, tum quidem impetum multitudinis, quae ad socio . excreVic, Projectis aliquot aureis nummis,devitaVIto Postero die alterum tantum in armis ap Paruit, rursusque Malanielius Dictator creatus est. Hic igitur, quum omneβ psae sto in armis essent, pretium ac modum p

ni caeterisque eduliis constituit, & pQ QC 3 omnes

77쪽

omnes aediculas per suburbia ac reliquam civitatem, ubi vectigalia solvebantur, exurit. Inde ad domos eorum , qui vectigalibus praeerant, tendit, eorumque bona in publicum perlata, igne cremat. Mirifi- ' cam auctoritatem hic Dux & auctor sibi apud indomitum vulgus ex eo peperit Vid. Brachel. lib. 6. Hist. nostr. temp. p. ΑΑ - Masaniellus porro edixerat, ne quid eduliorum in caltellum, in quo Pro-Rex erat, importaretur. In tanta igitur rerum per turbatione Cardinalis Philomarini urbis Archiepiscopus, exposito per omnes Ec clesias ubique venerabili Sacramenta universales preces indicens, Masaniellum impense orat, ut res ad quietem deduceretur. Annuit ille, si omnia vectigalia, quae post Ferdinandum Regem & Carolum via

Caes. irrepsissent, abrogarentur; eaque quae hactenus per tumultum acta sunt, condonarentur.Erant preces armatq; ideoque non tantum obtinuit, quod voluit, verum Masaniello promissum etiam.

menstruum donarium 2 oo. coronato

rum, quod tamen ille recusavit. Paccia insaniellus ab Archiepiscopo ad

78쪽

pro-Regem deducitur. Ibi,omnibus corroboratis ad populum regressus, quae acta fuerant, pronunciat; simulque ut modeste ac pacifice inter se agerent, severe edicit: Arma, autem retineri voluit .donec ab aula Hispanica, eorum, quae acta iliassent,confirmatio advenisset. Masaniellus tamen postea re, ut putabat, egregie perfecta, in delirium a stus est. Cum autem homo delirus imperium non deponeter, sed multa etiam praepostere, ac superiorum dierum edictis contraria juberet, apud suosmet in odium Venit, atque a 4. nobilibus hac occasone in tempore usis, interficitur. Caput a Lanione cultro ab sectum, & oblonge perticς impositum , reliquus truncus a scurris aliquot per publicas plateas palam tra chus , diu spectaculo fuit. Hunc exitum habuit Masaniellus decimo post die quam

rebellionem ceptaverat; repente ex imo ad summum favore vulgi elatus, & mox ea dem levitate e summo in miserabile cxitium dejectus Rex sesqui hcbdomadarius. Mortuo Masaniello Nobilitas , quae hactenus a plebe oppressa erat, respiravit, atque animos resumens, utpote ad quos ma-

Diuitia

79쪽

De RE a V s p. turbidis gna portio publicorum vectigalium perti

neret, adibant Pro-Regem, suosque clientes & familiarcs concitabant. Ita res pau

latim in civile bellum conversa est dum divisis inter se partibus plebs urbem, PIO-

Rex cum nobilitate arcem ac porrum tuetur. Populo quum Dux deesset tandem subvenit e Gallia Dux Guisius; itaque diu partes suas adversus Pro. Regem defendit. Caeterum subeunte paulatim belli tardio, amor & obsequium erga Regem rediit. Data venia poenitentibus , receptique ingratiam nomine Regis Moanne Austriaco ad quietem se composuere. Dux Guisi deprehensus e fuga in potestatem Hi spanorum pervenit. Brachel. l. 6. Hisb nostia temp. p. 447. Vid. eandem historiam fusi & eisdem fere verbis ap. Autor Continuat. Epit. Cluer. p. 816.817. Masaniellus ille praedictus crudelis admodum fuit: Sia quidem occisi sunt non modo omnium vectigalium exactores , plerique ex ministris Regis Hispaniarum,uerum etiam fratri Ducis Malalonie a lanione impune cultro caput prςcisum fuit; prsterea multς Bam

silicet te Palatia cum omni suppellectili in

cineres

80쪽

Sedundis. π'

cineres rodacta fuerunt. Causet illius furoris iunt si P quod populus diu duriter fuit habitus a Pro regibus sa) Sulpicio

aderat, quod hoc agant Hispani, ut Neapolitanos omnibus privilegiis exuerent, &in posterum illis ut mancipiis imperarent. Vt adeo verissimum sit: Qui nimium elicis Dbditorum secundum sanguinem , turbator corrumpit eorum sanguinem primum

hiimus, Ludovicus S sortia misso ad Ge- Iauenses Legato, qui magnam pecuniς vim vim ab eis exigeret, eoque prandio ab aliquo urbis optimate opipare excepto, fors tulit, ut ab accubatione epulari in hortis ambularet, & animadversa herba illa, quς Basilicus dicitur , ad Legatum inquit: Do mine herbam hanc leviter tracta & olfac; cui morem gerens Legatus, suaveolentem herbam deprehendit. Cui rursum convivator : Herbam manu jam preme, & Odo rare : cui & tunc acquiescens OdoIem admodum injucundum , & insuavem eo as

SEARCH

MENU NAVIGATION