SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Adeoque inhaerentes suffragiis tum Consultorum . tum Cardinalium . declaramus. inter Miracula tertii generis a Deo patrata intercessione Venerabilis Serati Dei HIERONYMI AEMILIANI esserccensendam instantaneam senationem Hieronymae Durighellae ab habituali scorbutico morbo , quem dirissimae convulsiones, maligna ulcera, &alia pessima symptomata sunt comitata. quibus per Plures annos vexata est, ita ut quatuor ultimos decumbens in lecto miserabiliter transegerit, & instantaneam sanationem Antonii Blanchini pueri septennis ab incurabili, & antiquato morbo comitiali, quo scepissime singulos dies usque ab ipsa nativitate miserrime labo

raverat .

Praesens autem Decretum approbationis dic torum Miraculorum Nos ipsi quoque propriis manibus consignamus memorato Thomae Patriarchae, ipsi mandantes, ut illud in ejusdem Congregationis Regesta inseri curet. Et haec omnia a Nobis expleta sunt die a 3. currentis mensis Aprilis anni I 47. die Dominica post celebratum Sacrum in Oratorio Collegii Clementini sub cura Patrum Congregationis Somaschae degentis , sacraque Communione refectos cuiadem Collegii Alumnos, Deum Optimum Maximum humillime deprecantes, ut qui pueritiam nostram in eodem Collegio sub eorumdem Patrum educatione transegimus. & juvenilem , & virilem aetatem dum in minoribus Advocati Conlistorialis. 8c deinde Promotoris Fidei munere fungentes, operam utcumque nostram in hac eadem Causa impendimus , ad Summum Pontificatum licet immerentes evecti . ultimamque senectutem ingressi , sormalis Beatificationis judicium complere valeamus . Datum hac die a 3. Aprilis ITAT.D. F Card. Tamburrinus Praefecti Loeo i Sigilli.

N. Patriarcha Hieroso mitanus S. C. Mere Hus.

X. DECRETUM

In Causa Beat Ocatoinis, ct Canonizationis

VEN. SER. DEI HIERONYMI AE MI LIA NI

liani decretum superius expositum edidissemus , quo duo miracula tertii generis approbateramus ; ut tamen ad ejus Beatiscationem tuto procederemus , non modica supererat superanda di ullas . Cum enim ejus usa proce set per viam Ordinariam non evittis; decretum autem approbativum virtvtum editum a Clemente XII. innixum diceretur probationibus subsidiariis; obsare videbatur decretum nosram editum die a 3. Aprilis 174. I. quosvIuimus, non duo, sed quatuor requiri miracula pro Beati jeatione

112쪽

DECRETUM X. 9s

eatione obtinenda in Causis Servorum Dei, quae per viam non euisus praeesserant, o in quibus per sisi reses de auditu approbata fuerunt Virta res . Verum cum legitime nobis confiterit, in Procobus tum ordinaria . tum Apostolica auctoritate confectis testis de visu inventos esse,qui derirentibiis testarentur; die ς. Augusi Is 7. sequeos edidimus decrerum , quo declaraυimus Causem praefati Seris Dei non essi sub memorata nosra lege eomprehensam, adeoque duo suspeere miracula ad oblinendam ejusdιm Sem vii Dei Beati Pationem.

En Decretum.

DECRETUM sUMMI PONTIFICIS BENEDICTI PP. XIV.

Bei tificationis , di Canonizationis

VENERABILIS SERVI DEI BlERONYMI AEMILIANI

Fundatoris Congregationis Somascia. IN Generali Congregatione Sacrorum Rituum coram Nobis habita die a a. Ianuarii currentis anni super pluribus Miraculis, quae intercessione Venerabilis Servi Dei HIERONYMI AEMILIANI Fundatoris Congregationis Somaschae patrata dicebantur, post perlecta Consultorum , dc audita Cardinalium suffragia , non solum palam ediximus, Nos esse proeli ves duorum miraculorum approba tioni , prout etiam demoni ravit eventus, adhibitis quippe secundis curis, & privato studio instaurato , nonnullisque novis peractis diligentiis . & quod caput est, saepius implorato Divino auxilio, die tandem a 3. Aprilis currentis pariter anni Decretum edidimus, iaquo bina Miracula approbavimus; Verum etiam in praedicta Congregatione addidimus , quod, obtenta duorum Miraculorum approbatione, non modica supererat superanda difficultas. ut tuto procedi posset ad Beatificationem Ven. Dei Servi, cum enim ejus Causa processisset per viam ordi nariam non cultus, & Decretum virtutum approbativum , edituma felicis recordationis Clemente XII. Praedecessore nostro die as. Augusti I 737. innixum diceretur probationibus subsidiariis, Testibus videlicet tantum de auditu , &Historicis, aliisque validis adminiculis , obstare videbatur Decretum nostrum editum die a 3. Aprilis 17 I., in quo statuimus , non duo, sed quatuor requiri Miracula pro Beatificatione obtinenda in Causis Servorum Dei, quae per viam non Cultus processerant, in quibus virtutes fuerunt approbatae per solos Testes de auditu . Et ad omnia de medio tollenda , quae savere possent Postulatorum intentioni, quos bene praevidebamus omnem Iapidem motu- Tos, ut praesentem Causam a censura nostri Decreti subtraherent, tum in memorata Congregatione, tum ipsis Postulatoribus, qui

Post

113쪽

post Congregationem ad Nos accesserunt, manifestum fecimus, nihil eorum intentioni prodesse posse, si a gereren i , Causam processisse quidem per viam non Cultus, sed ex rescripto felicis recodationis Benedicti XIII. edito die I 6. Aprilis Ira 6. eam suisse aequiparatam Causis procedentibus per viam casus excepti , quod ipsum fuit confirmatum a Congregatione pauiculari die IT. Septembris I 73o. annuente felicis recordationis Clemente Papa XII. in quibus Causis etsi Virtutes approbentur per solos Testes de auditu quatuor quidem

miracula in nostro Decreto edito die a 3. Aprilis II I. requiruntur, sed non pro obtinenda Beatificatione , quae modo tantum petitur in

Causa ven. Servi Dei HIERONYMI AEMILIANI, sed pro obtinenda Canon iratione, pro qua in praesenti nulla promovetur instantia; quidquid enim iactum est a Benedicto XIII. sinum est communicato nobiscum consilio, qui tunc in minoribus Promotoris Fidei munere langebamur , & quidquid resolutum suit in Congregatione Particu lari die II. Septembris I 3o. . resolutum fuit nobis ad cardinalitiam dignitatem evectis , praesentibus, & suffragantibus . qui testari ponsumus, & tellamur . hanc unam fuisse tum Benedicti , tum particularis Congregationis intentionem , ut in causa Servi Dei HlERONYMI AEMILIANI super puncto Virtutum . attentis nonnullis eircumstantiis hic inutiliter non repetendis procederetur per preba tiones subsidiarias, uti procedebatur in Causis, procedentibus per viam Casus excepti ; in Congregationibus quippe praecedentibus , di in quibus actum fuerat de Virtutibus Servi Dei. nonnulli dubitaverant , an , procedente Causa per viam non cultus, probationes

tantummodo subsidiariae possent admitti, & earum ope responsum edere super Virtutibus , uti passim fiebat in Causis procedentibus per viam Casus excepti et quibus p suppositis unusquisque facili negotio deprehendere potest, vim respcmsionis quocumque carere TO hore, di essicacia. Quo eodem desectu tandem dixJmus laboraturam esse responsionem serie dandam , & ex eo petitam , quod Causa Ven. Servi Dei HIERONYMI AEMILIANI utpote introducta longe ante annum 174 I. quo a nobis Decretum editum est , sub eodem comprehensa dici non posset, cum nostrae intentionis fuerit, quod decretum nedum futuras, sed etiam Causas longe ante introductas comis Prehenderet , expectantes tamen persectionem suam , di compli mentum a secto suturo finalis determinationis, prout ea est , de qua nunc agitur, quod a variis exemplis in nostro opere de Canonietati

me Sanctorum relatis comprobavimus.

His admoniti Postulatores, securioremque viam ingressi . iterum ad Nos accesserunt, exponentes, fuisse quidem anteactis tem

Poribua semper reputatum, quod in Causa Serri Dei deficerent

114쪽

DECRETUM X 97

omnino Testes de visu. quapropter nobis, dum in minoribus esse mus, Advocati Consistorialis ossicio fungentibus . nec adhue honestatis Promotoris Fidei ossicio, demandata fuit provincia, quam pro virium nostrarum tenuitate adimplere curavimus, demonstrandi , lassicere etiam in dubio virtutum Testes de auditu adminiculatos in Causa , in qua tarditas compilationis Processuum , non ex malitia, aut fraude Postulatorum , sed aliis legitimis rationibus contigerat, prout erat ea Servi Dei HIERONYMI AEMILIANI , ipsique praeterea Postulatores id adeo certum existimabant, ut supplices porrexerint Summis Pontificibus preces , ut obtinerent, prout obtinuerunt, ut in Causa Servi Dei super dubio virtutum Testes de auditu adminiculati admitterentur , uti passiin admittebantur in Causis Servorum Dei procedentibus per viam cultus immemorabilis super dubio virtutum , sed revera rem non ita se habuisse , cum tempore absentiae nostrae ab Urbe majori diligentia per-leetis , perpensisque Processibus tum auctoritate Ordinaria, tum A postolica confectis, plures Testes de visu de Virtutibus testantes inventi sint, iidemque fuerint exhibiti . cum coram selicis recordationis Clemente Papa XII. actum est de Virtutibus Servi Dei HIE

RONYMI AEMILIANI.

Potuissemus, & sorte etiam debuissemus dictis Postulatorum praestare fidem ; in Decreto quippe edito ab eodem Praedecessore nostro die as. Aug. 3737. Virtutes Servi Dei approbante dictum fuit, Constare de Virtutibus , qui rescribendi modus indicat, non fuisse Virtutes approbatas dependenter a solis Testibus de auditu adminiculatis , in hoc etenim rerum statu responsum suisset, ita eonsare de Virtutibus , ut tuto procedi phst ad examen Idiraculorum , prout a Nobis sese de monstratum est in nostro citato Opere de Canonitatione Sanctortim , sed cum in re tanti momenti nulla unquam diligentia uti superflua traduci possit, ad Nos deserri jussimus tum Pi oces Ius, tum Scripturas Congregationi exhibitas, cum in ea agebatur de Virtutum approbatione. Iussu itaque nostro tum Processibus , tum Scripturis ad Nos delatis, cum in Processu Apostolico Mediolanensi consecto de anno I 624. Testem de visu , constitutum in aetate annorum centum, examinatum viderimus, aliumque Testem pariter de visu examinatum in Processu Apostolico Bergomensi , constitutum in aetate annorum nonaginta quinque , & in Processit Ordinario Somaschensi alium Testem de visu constitutum in aetate annorum octoginta quinque, & in eodem Processu alium Testem de visu constitutum in aetate annorum octoginta duorum , & in Processu Ordinario Somaschensi , sive Mediolanensi Testem de visu constitutum in aetate annorum octoginta , & in Processu Ordinarim. VI. N rio

115쪽

tici Comensi alium Testem constitutum in aetate annorum nonagint . Cumque praeterea a Nobis animadversum sit, memoratos Ordinarios Processus suisse in processum Apostolicum compulsatos . eorumque validitatem fuisse discussiam , & approbatam in Congregatione die II. Iulii 17 34. , & primos quatuor Testes fuit se Congregationi exhibitos, cum de Virtutibus Servi Dei agebatur. &omnes demum Telles de gestis Servi Dei testari, cum . abjectis Seculi pompis, omnibus omnia iactus est . & orphanos undique collectos

in unum congregare increpit, ut eos Christo lucrifaceret, laboribusque , vigiliis, atque jejuniis, operibusque piis se Deo mancipavit . Ex his omnibus in eam sententiam adducti sumus, ut, salvo semper Decreto a Nobis edito anno I 64 I. fidenter edere possimus . prout in praesenti edimus, Decretum, per quod declaramus , causam Servi Dei HIERONYMI AEMILIANI. quae processi per viam

non cultus . non esse comprehensam sub lege . quae quatuor exposcit Miracula, ut ad Beat incationem procedatur in Caulis Servorum Dei, in quibus Virtutes fuerunt approbatae ex Tesibus tantum de auditu quand que a videntibus quandoque non , ct quortim fides roborata es adminiculis ad Ioriendam viro prudenti, ae de re gravi judicaturo auctoritatem . s fidem idoneis ; sed in dicta causa pro obtinenda Beatificatione bina Miracula satis esse debere , & alia duo, quae supervenerint, esse necessaria , ut ad Canonizationem procedatur .

Examinandum juxta morem supererat dubium . an , stante duorum Miraculorum approbatione , tuto procedi posset ad Beatificationem, Nobisque pariter exhibitae fuerunt tum Fidei Promotoris Animadversiones, tum Responsiones Postulatorum super eodem dubio ; sed cum ex hoc nolito Decreto quaecumque dissicultas fuerit sublata , Postulatores absolvimus a praedicti dubii propositione . NNos ipsi pronunciamus, tuto ad Beatificationem, stante approbatione duorum Miraculorum , procedi posse . Tenuem hanc indulgentiam . di alia porro majoris momentia Nobis praestanda meretur ordo Somast horum de Nobis optime meritus, meretur justitia Cause tanto temporis spatio plusquam sussicienter discussa , meretur denique insgnis Postulatorum obedientia, qua Decretis Urbani VIII. debitum obsequium praestantes ab Altaribus amoverunt Servi Dei Imagines, & quemcumque Pu 'blicum Cultum inhibuerunt, etsi scientibus, & tolerantibus ordinariis praeiti tum spatio sere centum annorum ab iisdem Decretis praeservato, & subinde denegatae Cultus re integrationi acquie erunt , poliquam pro ea humillime inlleterant. Causamque prosecuti sunt per viam non Cultus . quae omnia enarrantur in nostro opere de Canonidatione Sanctorum . Hoc

116쪽

DECRETUM XL sy

Hoc autem nostrum Decretum Secretario Congregationis S erorum Rituum consignamus. ut illud inter acta ejusdem Congregationis referat. Datum apud Sanctam Mariam Majorem die ς. Augusti I 47. Pontificatus nostri Anno Septimo. D. F. Card. Tamburrinus Praesectus.

Loco 1' Sigilli. N. Patriareba Hierosit itavas S. u.C. Seeret.

XI. DECRETUM

In Causa Beatificationis Venerabilis Ser i Dei

PATRIS IOSEPH A MATRE DEI

Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Fundatoris. IN Congregatione Generali nerorum Ritvum habita eorum Nobis diea 3. Aprilis I 48. , pos felicem successum O rerationis Aut raparatoria, o Praeparatoria , propositum fuit, in Causa Ven. Servi Dei P. Ioseph a Matre Dei Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Harum Fundatoris . dubium '. an , di de quibus miraculis consaret in ea-D cte. ct ad oeeetum me. Nos , lactis cissustorum suoragiis , auditisque Cerbalibus P viatorum informationibus , ct Cardinalium si ragiis . litat comperissemus unanimem esse eortim sensum in approbandis secundo, ct tertia inter proposita miracula; disulimus tamen de more nostrum definitivum edere responsum . Tandem secuηdis adhibitis evris , Deique ope enixe imis plorata, die Io. Maji ejustim anni , ps Suerum in domesico nos a Saeelis

celebrarum , sequens edidimus decretum, quo memorata duo miraeula in tertio genere approbaυimuI .

DECRETUM SUMMI PONT. BENEDICTI PAPAE XIV.

In Causa Romana Beatificationis . ct Canonieationis

VEN. SERVI DEI PATRIs IOSEPHI A MATRE DEI

Cleric. Regul. Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Fundatoris Super Dubio . An , ct de quibus miraculis eonsot in easu cte. CAusa Beatificationis Venerabilis Servi Dei Patris JOSEPH A MATRE DEI Clericorum Regularium pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Fundatoris , pro qua, dum de ejus heroicis Virtutibus agebatur . in minoribus Advocati consistorialis munere sun- gentes , qalemcumque operam nostram praestitimus , in qua , translati ad ossicium Fidei Promotoris . non exiguos certε labores sustinuimus. ut praedictae Virtutes accurate discuterentur , in qua demum , sublatis oppositis dissicultatibus . favorabile nostrum tulimus pro Virtutum excellentia . seu heroicitate suffragium, postquam evecti ad Cardinatatus dignitatem intersuimus Congregationi Gene-N a rati

117쪽

rali Sacrorum Rituum habitae coram felicis recordationis Benedicto Papa XIII nostro Benefactore die T. Septembris I 728. . qui De re tum edidit , in quo pronuntiavit. Conflare de Virtutibus heroicis Servi Dei, post lapsum tandem aliorum sere viginti annorum . in quorum decursu compilati, recogniti . & approbati fuerunt Processus auctoritate Apostolica consecti super Miraculis. quae ejus interia cessione a Deo patrata dicebantur, nostru in , qui immerentes ad Ecclesiae Catholicae regimen a Deo vocati sumus , tandem subiit judicium in Congregatione Generali Sacrorum Rituum coram Nobis habita die a 3. pneteriti mensis Aprilis , in qua ι juxta morem , praemissis duabus Congregationibus Antepraeparatoria, & praeparatoria .

disputationi propositum fuit Dubium sequens; An , ct de quibus miracuIis eouset in casu , ct ad sectum, de quo agitur . Antequam autem ad eam Congregationem accederemus, Pollulatorum, Fideique Promotoris scripta , nec non suffragia perlegimus triginta Conluviorum Congregationis , scriptis exarata ; audivimus verbales informationes Postulatorum ἰ & Congregationem ingressi, auribus

excepimus luculenta suffragia sexdecim Cardinalium . Et licet tum Conlultorum, tum Cardinalium suffragia in unam conspirassent sententiam , approbationis videlicet secundi . & tertii Miraculi inter proposita a Post ut a toribus , Nosque ipsi, nostro privato studio

ad dueti, in eumdem sensum collimaremus; nullum tamen tunc definitivum responsum edidimus, tum ut divinam opem in re tanti momenti iteratis precibus imploraremus, tum ut secundis curis idem negotium novo examini supponeremus. Quibus tandem abundanter impletis, abruptaque quacumque alia mora, ut etiam Clerici Regulares Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum , alumni venerabilis Servi Dei . qui expleto in Urbe Capitulo Generali , a

suas quam primum reversari regiones, certum favorabilis Decreti monumentum , spiritualem laetitiam tum ipsis, tum sociis absentibus allaturi. secum deserre possint, hac ipsa die, post celebratum

in domestico nostro Sacello Sacrum, accitis secretario Congregationis Sacrorum Rituum , & Fidei Promotore , Decretum hoc , inter Acta Congregationis asservandum , edimus, in quo inhaerentes sunfragiis tum Consultorum, tum Cardinalium , declaramus, constλrede miraculosa sanatione in tertio genere, secundo Ioco proposita, sororis Christinae Ceccherinae, quae , contracta ex complicatione quam plurium internorum morborum anno II 33. aegritudine, eademque protracta usque ad annum I 74o. postquam immobilis spatio decem , & septem mensium permanserat. ejusque sanitas fuerata Medicis proclamata. invocato Dei Servo, incontinenti nedum

liberata suit a doloribus , quibus angebatur . sed , stupentibus omnibus , libero gressu, viribusque recuperatis processit, & ce

tera.

118쪽

DECRETUM XI. IOI

tera peregit, perinde ac si nullo morbo vexata suisset, & in eadem firma valetudine usque ad praesens permansit; necnon Constare demiraculo a sanatione in tertio genere, tertio loco proposita , Margaritae Tanteri, quae, communi Medicorum , & Chirurgorum judicio, aneurismate sensibus obvio , & ab ipsis reputato insanabili , Iaborans, poliquam, ab anno IT 29. usque ad annum II 39. gravi Dsimis symptomatibus laboraverat , di ab anno II 34. usque ad annum II 39. in lecto decubuerat, nullis per totum dictum tempus adhibitis remediis, invocato Dei Servo , laeta , & bene valens, recuperatis momento viribus , e cubili surrexit, & accedente persecta a neu rismatis sanatione, paucas post horas iterum a cubili surgens, ad quod, ut somnum Caperet, reversa suerat. se persecte sanatam comprobavit, ea omnia faciendo , quae fecisset, si nullo morbo affecta suisset, in quo se lici liatu etiam ex post, & usque ad praesens perititit. Datum hac die I o. Maii I 44. D. F. Carb. Τamburrinus Praefectus. Loco i Sigilli.

Bullae Canonietationis , & Brevia Beatificationis. Piniquam Diυina Iauitate ad ApVLIicam Sedem , licet immerentes ,eυecti simus , plures Canonieationis Bul Ias, ct plura Beatificationis

Brevia edidimus , ut honoris , quo Sancta Mater Ecclesia homines heroica morum sanctimonia praesantes, ac miro prodigiorum fulgore nitentes πο- sequitur , perennis , atque authenticis firmata documentis extet recordatio.

Canonietationis quidem Bulla sunt omnino sex. Earum prior edita a Nobis es die s. Mase i τό a. pro Canonietatione S. Elisabetha Lusitanorum Regina , quam Iicet Urbanus VIII. solemni ritu Sanctorum fastis adscripsisset, decretatim tamen EpisOIam, qua de hujusmodi Canonidatione poseris consaret indubie, non eυti a Derat. Nostram hane cinisitutionem inferemus tom. T. pag. 9s, Alia quinque Litera decretales edita a Nobis sunt pro G non iratione Beatorum Fidelis a Sigmaringa ordinis Minorum S. Francisci Capuecinorum , Camilli de Lellis Clericorum Regularium Ministrautitim Infirmis Fundatoris, Petri Regalati Min. Observa n. S. Francisci, Ιορ- phi a Leonissa ordinis Minorum S. Francisci Capuccinoriam, O citharina de Rieriis Sanctimonialis Professa ordinis S. Dominici, quos anno Reparata Salutis I 746. Pontificatus nosni anno sexto , die acy. Iunii Sy ΡοβοIis Petro, s Paulo hujus Alina Urbis Principalibus Patronis dicata , in Tasilica Vaticana maximo spectatorum concursu solamniter inter Sanctos adnumeravimus. o super hac nosra definitiva sententia Literas AposοIi

119쪽

eas informa BuIla expediri decrevimus. Illarum exemplar extat tom. ς. a pag. s16. In eo etiam pag. 4. s. 6. Iς. , ct I 6. habentur decreta, qua pro eorumdem Beatorum Canmietatione antea edideramus , Cum itaque

haec, aliaque plura ad memoratam Canonietationem spectantia fuse ibidem scripta sint, in hae Collectione ab iis repetendis absinemus. Quattuor tauisitim hacte nus Beatificationis Servorum Dei Literae in forma Brevium a bis Emanarunt. Fas hie subnectimus νηa cum decretis antea editis , quibus declaratum a Tobis fuerat ad eorumdem Servorum Dei Beatificationem tuto deveniri posse . di quibus memoratas literas in forma Breυium expediri jusseramus. In his recensendis temporum ordinem sertabimus . Pro Beatificatione Hen. Servi Alexandri Saulit.

DECRETU M

Alerien . , seu Papie n. Beatificationis, & Canonigationis

VEN: SERVI DEI ALEXANDRI SAULII

Ex Clerico Regulari Congregationis Sancti Patili, Barnabitarum nuncupata , Episcopi Alerieu., ct deinde Papien. CVm alias , habita solitis cum Praeparatoriis triplici Congregatione Generali Sacrorum Rituum , prima sub die 9. Decem -hris I 3 a. super Dubio virtutum in Causa Venerab. Servi Dei Alexandri Saulii ex Clerico Regulari Congregationis S. Pauli, Barnabitarum nuncupatae, F piscopi Alerien . . ac deinde Papi en . . sel, re . Clemens Papa XII. die Nativitatis Domini a s. ejusdem Mensis , &Anni declaraverit Consare de Virititibus TheοIualibus , ct Cardina Iibus . aliisque annexis in gradu heroico , in casti , edi ad effectum e c. . . Secunda vero sub die a . Septembris Anni proxime praeteriti IT o. super Dubio Miraculorum ad ejus intercessionem a Deo patratorum ,

Sanctissimus Dominus Noster BENEDICTUS Papa XIV. die Conversionis bancti Pauli praedictae Congregationis Patroni as. Januarii currentis Anni 174 I. duo ex illis in tertio genere approbaverit via delicet Sextum : Fr. Laurentii Maria Obet Laici Professi ejusrim tam gregationis Septuagenarii, qui cum ex Febri Maligna , ct pnsulis an mam jam ageret, superposito rin: Discipi Rociato , satim sanarus odie 3 I. Augusi I 674. Et Decimum : Caroli BerDI Militis Sexagenarii. qui ut is hali pro Febre Tocheti ejusdem impositioηe depulsa gratias ageret, ad Ven: Episcopi Sepulchram in sella gesatoria delatus, ac super Iapidem status a sexennali etiam crurium debilitate tiberatus , repente sum gens, Domum stiis pedibus rediit die Ia. Decembris r678. Ac tertia dein mum sub die ai. Martii proxime praeteriti proposito per Reveren dissimum Dominum Cardinalem Sacri pantem Dubio . . An sanie sp prebatione Virtutum, se duorum Miraculorum tuto procedi posset ad Bε tiscationem m easti cte. Omnes assirmative censuerint rescribendum, idem Sanctissimus Responso, ad implorandum interim suis, alio

120쪽

BRE V. BEAT. S. D. ALEX. SAUL. I 3

rumque precibus Coeleste Lumen. tunc dilato, post sacrosanctum Missae Sacrificium , accitis coram se R. P. Promotore Fidei si quid ulterius haberet opponendum ) Meque instascripto Sacrae Congregationis Secretario , ad majorem Dei gloriam , ac Ecclesiae quidem universae, sed praesertim ordinis tum Regularis . tum Episcopalis. quem tanta cum laude Servus Dei prosessus est, ornamentum , ac decus, praesens Decretum Beatificationis Ven: Episcopi Alexandri Saulii per Literas in serma Brevis, & consuetis cum Indultis in Ba silica Vaticana praestituta in iisdem Literis die solemni Ritu celebrandae expediri, ac publicari mandavit. Hac die Domini ea in Albis 9. Aprilis II I. F. I. A. Card. Guadagni Pro-Praesectus. Loco i Sigilli .

Beatificatio Servi Dei ALEXANDRI SAUL Ir ex Clericis Regularibus S. Pauli Barnabitis nuncupatis, primum Aleria,

deinde Papia Episcopi. BENEDICTUS PAPA XIV.

Enignitatem Dei nostri, & divitias bonitatis ejus in Servi Dei Alexandri Saulii, primum Aleriae, deinde Papiae Antistis virtutibus . ac meritis extollere, & praedicare, non religionis modo debitum esse ducimus ossicium ; sed nihil etiam intelligimus in hac temporum conditione esse opportunius , quam ut universis Christi fidelibus . & animarum maxime Pastoribus uberiora suppetant ad imitationem exempla ἔ atque in ejusdem patrocinio, factisque admirandis praesidia . ad pacem , tranquillitatem, & salutem tam inter Christianos omnes, quam inter eos potissimum populos procurandam . quos ab illo per viginti, di amplius annos, non tamquam solius Aleriae Episcopo, sed totius Corsicae Apostolo , olim salutaribus moniistis, ac legibus instructos, & moribus correctis , extinctis odiis, conciliatis animis, resormatisque Clericis, viam mandatorum Dei currere edoctos ipsa rerum humanarum,divinarumque perturbatio jam dudum inibi exorta a tradita sanctissima disciplina alienos tenet. Ea Propter inter praecipuas partes Apostolici muneris, quod altissimo Divinae sapientiae consilio infirmitati nostrae impositum est , illam ministerio nostro rite, sancteque obeundo magis congruentem reputamus, ut ad caelestem Nobis promerendam opem studeamus, qua

tum Nobis ex alto conceditur, ad omnipotentis Dei gloriam . Catholicae Ecclesiae decus, bonumque Christiani populi exemplum, Promovere cultum,& venerationem ejusdem Servi Dei, qui pueritiae curriculo summa cum pietatis,dc doctrinarum laude consecto , seve

. . I

SEARCH

MENU NAVIGATION