장음표시 사용
121쪽
rioris disciplinae Institutum in Congregatione Clericordm Regularium S. Pauli Barnabitarum nuncupata amplexus, omnium Religi sarum virtutum splendore longe, lateque praefulsit, Ac ad Pallorales ovium sibi commendatarum curas evocatus, ita se gessit, ut optimi Pastoris ossicio periunctum a Pastorum Principe Iesu Christo aeterna mercede donatum fuisse non dubitemus. Cum igitur mature, diligenterque discussis, atque perpensis per Congregationem Ven. Fra trum nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris ritibus Praepositorum processibus de Apostolicae Sed is licentia consectis super vitae sanctitate, & virtutibus tam Theologicis, quam moralibus, in gradu heroico, quibus idem Servus Dei Alexander Saulius multipliciter elaruisse , nec non miraculis, quae ad ejus intercessionem, & ad manifestandam hominibus ipsius sanetitatem , a Deo patrata fuisse assierebatur ; eadem Congregatio coram Nobis constituta , auditis etiam Consultorum suffragiis, uno spiritu, unaque voce censuerit. posse,
quandocumque Nobis videretur. praedictum Servum Dei Beatum declarari cum constretis Indultis; hinc est, quod Nos piis , atque enixis quamplurimorum ven. Fratrum Archiepiscoporum, & Episc porum , necnon dilectorum Filiorum Magistratuum , Procerum . &populorum , Italiae praesertim , ac totius insuper antedime Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli supplicationibus quas
olim etiam humiliter datas sel. record . Praedecessoribus nostris In nocentio Papae X. clar. mem. Ferdinandus Romanorum Rex in Imperatorem electus, Clementi Papae X. bon. mem. Emmanuel Sabaudiae Dux , di Innocentio Papae XI. Cosmus itidem bon. mem. Et rumriae sibi subjectae Magnus Dux . piarum suarum precum accessione roboraverant, & se l. pariter record . Clementi Papae XII. itidem
praedecessori nostro carissima in Christo Filia nostra Maria Amalia utriusque Siciliae, & Ierusalem Regina illustris . ac Nobis ipsis nuper dilecti Filii nobiles viri Dux , & Respublica Januensis renovarunt ) Nobis super hoc humiliter porrectis benigne inclinati, do
supradi me Congregationis consilio, & assensu , auetoritate Apostolica , tenore praesentium indulgemus, ut idem Dei Servus Alexander Saulius in posterum Beati nomine nuncupetur , ejusque corpus , ScReliquiae venerationi Fidelium non tamen in Processionibus circumierendae exponantur. Imagines quoque radiis, seu splendoribus exornentur , ac de eo quotannis die vigesima tertia mensis Aprilis recitetur Ossicium , & Missa de Communi Consessoris Pontificis cum Cratione a Nobis approbata juxta rubricas Breviarii & Mi Talia Romani; Porro recitationem Osscit. & Missae celehrationem hujusmodi fieri concedimus dumtaxat in universa Congregatione eorum dem Clericorum Regularium S. Pauli Barnabitarum . in civitate Mediolanensi , ubi natus, di Regularem emisit Prosessionem, in dioe
122쪽
esibus tam Aleriensi, quam Ticinens . quibus Episcopus praefuit, di in civitate Ianuens , unde Originem duxit. & ubi adhuc ejus nobilis gens . & familia perstat, ab omnibus utriusque sexus Christis-
delibus tam Secularibus, quam Regularibus, qui ad Horas Canonicas tenentur. & quantum ad Missas attinet, etiam ab omnibus Sacerdotibus ad ecclesias, in quibus festum peragetur, confluentibus. Praeterea primo dumtaxat anno a datis hisce litteris . di quoad In-dias a die, quo eaedem litterae illuc pervenerint, inchoando . in ec elesis Congregationis civitatum, & dioecesum antedictarum solem nia Beatificationis ipsius Servi Dei cum ossicio, & Missa sub ritu daplici majori, die ab ordinariis respective conlii tuta . postquam in basilica nostra S. Petri in Vaticano de Urbe celebrata fuerint eadem solemnia ipsa die a 3. currentis mensis Aprilis, pariter celebrandi facimus potestatem ; non obstantibus Constitutionibus,& Ordinationibus Apostolicis . ac Decretis de non cultu editis, Ceterisque comtrariis quibuscumque . Volumus autem . ut earumdem praesentium literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu Secretarii dictae Congregationis Cardinalium subscriptis. & sigillo Praesecti ejusdem Congregationis munitis eadem prorsus fides ab omnibus, & ubique , tam in judicio. quam extra illud habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si serent exhibitae, vel ostensae . Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die a3. Aprilis Iet r. Pontificatus nostri anno primo . D. Cardinalis Passioneus . Pro Beatificati e Veη. Serti D i Camilli de LEIlis
Romana , seu Theatina Beatificationis, & Canonietationis.
VEN. SERVI DEI CAMILLI DE LELLIS
Fundatoris Clericor. Regular. Minis ηtium Infirmis.
CVm , paulo post Servi Dei obitum die r . Iulii I6I . iactis
auctoritate Ordinariorum Processibus, & per clarumem. Card. Millinum in Congregatione Sacrorum Rituum relatis. sel. rec. Uriabanus Papa VIII. anno I 6as. signata Commissione introductionis, manum Causae apposuerit; constructisque mox , & per cl. mem. Caes. Sacchetium relatis Processibus auctoritate Apostolica in spe- Cie , san. mem. Alexander Papa v II. die T. Sept. I 66a. signaverit Commissionem reassumptionis Causae in statu, & terminis , in quibus tunc reperiebatur; subindeque Sacra eadem Congregatio die 3 I. Julii 166 s. reserente clar. mem. Card, Aldobrandino, rescripserit:
123쪽
ro 6 CAP. VII. BULI AN ., ET BREV. BEAT
e suum Theatini, Neapolitani, Ianuenses , Florentini, Bononieasis , Ma litani, Perusini, ct Romani auctoritate Apostolica super isquisitione sp ciali confectorum , ct Teses fuisse rite, ct recte examinatas cte. ac die I 6. Febr. 1669. , audita relatione clari mem. Card. Celsi: Procidisse ad ulteriora. sante revisione Scripturaram , ct opusculorum Ven. Servi Dιi . in quibus nihil, quia retardare , ct obsare possit , repertum fiat spraemissisque deinceps pluribus, etiam quam fieri soleat. Congregationibus Ante praeparatoriis. & Praeparatoriis tum super Virtutibus . tum super Miraculis, tandem die Ps. Iunii I a 8. in Congregatione Generali coram sel. rec. Benedicto Papa XIII. , proposito per clar. mem. Card. Origum Dubio Virtutum . auditoque in kr,ptis, & in voce super hoc . atque alias non semel super ordinato. xiii judicii Sanctissimo Domino Nostro, tunc S. Fidei Promotore. die a4 eiusdem mensis prodierit Decretum : Consare de Virtutilus iam Theologalibus , scilicet Fide , Spe , er Garitare , quam Cardinat,bus . Prudeηtia , nsitio, Fortitudivo , ct Temperantia , earumque re θιctive annexis in gradu heroico , in casι, ct ad effectum, de quo vitur ἔatque in simili Congregati e coram SS. D. N. BENEDICTO PAPA XIV.die 26.Sept. 1741. . proposito per Eminentissimum D.Card. Bellugam Dubio Miraculorum, Sanctitas Sua die I g. Novembris Proxime praeteriti declaraverit. Ex novem propositis Miraculis consare de duobus in tertio genere , nimirum de Sextod Catharine Macirantie Pu Lia undennis a septimesri postpo viceraso, ac faetido . relae subucula Olim a Serυο Dei Isata sita duo agris naribus admota fιnt, dolore omni prat,nus cessante , nullique morbi relicto Sesitio sanata , Titerbii in Manass-rio S. citharinae Ord. Prad. , ubi educabatur ; exeunte μυembri IIax, ac Nono : citharinae DondoIa annorum circiter triginta , qna sexto gra
viditatis mensa maligna febri , non Metiram modo, sed θ pulmones infla
mante , toremque guttur ulcerante , in supremo Ditae , ac mo tis agrae cin-situta, ad simplicem hausum Aqua commisa pulsere Cubiculi Servi Dei se ac dum illι commendaretur, anima porrectae, abjecto prorsus omni moris, quin ct viribus receptis surgere . satim potuit, sanam se clamitans, ac probans, Roma te a 3. Januarii II 36. , ac postremo, die I 3. Ian a rii nuper elapsi, delato per eumdem D. Cardinalem , coram eodem Sanctiissimo in Congregatione ordinaria Sacrorum Rituum, sed cum interventu Consultorum quoad hoc , Dubio : Ansante approbatisvVirtutum , ct duorum pos obitum Servi Dei Miraculorum , tuto posses procedι ad ejus Beatificationem in casu cte. omnes frinative censuerint respondendum : Sanctitas Sua , hujusmodi Responsb, , adcoeleste ia-terim Lumen suis , aliorumque precibus implor ndum, tunc dila to ; nunc post Sacro anctum Missae Sacrificium, accitis coram se
R. P. Promotore Fidei si quid ulterius haberet opponendum me que infrascripto Secretario, sacrae Congregationis Sententiam gyDissilirso by Corale
124쪽
probando. ad majorem Dei Gloriam, atque ordinis a Ven. CAMILLO DE LELLIS sundati, & Ecclesiae Dei valde utilis, non oris namentum modo, sed & incitamentum . praesens Decretum Beatificationis ejus per Literas in serma Brevis, dc consuetis cum Indultis in Basilica Vaticana praestituto in iisdem Literis die selemni Ritu celebrandae expediri, ac publicari mandavit infra scripta die Purificatae Virgini Sacra: qua nimirum ille anno Is 7s. Divinae Graistiae lumine ex improviso illustratus, ad bonam vivendi frugem mi rabiliter conversus perhibetur. Die a. Febrnarii IIaa. Fr, Io: Antonius Card. Guad agni Pro Praefectus. Loeo i Sigilli.
T. Patriarcha Hiorosobmitanus Secretamur .
B ati allanis Beati CAMILLI De LELLIs Fundatoris clericorum Regularium Miniserantium Infirmis .
IN lvirtutibus, rebusque a Servo Dei CAMILLO DE LELLII
Congregationis Clericorum Regularium Minis rantium Infirmis Fundatore ad Divini honoris cultum promovendum. augendumque, di ad opportuna procurandae animarum Christi fidelium saluti commoda, ac remedia comparanda praeclare gestis, in quibus magnifi-xata est dextera Excelsi , & amplissime triumphavit virtus Spiritus Sancti , Divina ipsius misericordiarum Patris. qui mirabilis est in Servis suis . opera revelare, & confiteri non solum honorificum , sed in hac potissimum aspera temporum conditione salutare etiam. Cn cessarium esse ducimus, ut di uniuers Christis deles benignitatem Dei nostri . & divitias bonitatis ejus praedicantes, nova , atque tiberrima habeant ad imitationem exempla , &ipse servus Dei meritis honoribus decoratus in terris, certae caelis patrocinio suo in diebus nostris impetret perpetuae inter Christianos Principes pacis .eommunis populorum tranquillitatis , & aeternae salutis auspicia. atque praesidia . Erraverat ille quidem a semita . quam tenuerant Servi Dei. qua iter ad caelestem patriam intenditur, di ipsum sore persecuturum capta quaedam in nativitate auguria addicebant; sed peculiari miserentis Dei providentia in viam rectam in solemni die Purificationi Beatae Virginis Mariae immaculatae sacra revocatum eadem replevit spiritus timoris Domini, spisitus consilii, di sortit dinis, ut ejusdem amoris igne accensus, amare fleverit; atque arduum Chraitianae paenitentiae, de persectionis stadium ingressus. eurio a ricu-
125쪽
riculum omnium virtutum . relicto aliis, atque sui praesertim instituti alumnis ad praeeuntem impigre sectandum incitamento , co secerit, una a Bonorum omnium largitore Deo immortalis beatitudinis bravium accepisse, nullus ambigendi sit locus . Quamobrem nihil ad supremum. gravissimumque Apollolicae servitutis in Catholica Ecelesiae procuratione imbecillitati nostrae per ineffabilem Divinae
bonitatis abundantiam demandatum ministerium rite sancteque ob eundum intelligimus esse aptius, aut magis idoneum, quam ut,
quantum Nobis ex alto conceditur, ejusdem servi Dei CAMILLl de republiea Christiana , atque hac alma Urbe nostra, in qua maxime luculentissima suarum virtutum praese tulit specimina . & mortali vitae finem imposuit, bene merentissimi cultum, & venerationem ad omnipotentis Dei gloriam . Catholicae Ecclesiae decus, de Christiani populi utilitatem promoveamus. Cum itaque , mature , diligenterque discussis, atque perpensis per Congregationem Ven. Fratrum nostiorum S. R. E. Cardinalium sacris ritibus Praepositorum procensibus de Apostolicae Sed is licentia consectis, super vitae sancti in te , de virtutibus tam Theologicis, quam moralibus in gradu heroico,
quibus eumdem servum Dei CAMILLUM DE LELLIs multipliciter claruisse , nec non miraculis, quae ad ejus intercessionem . Ac ad
manifestandam hominibus ipsius sanctitatem a Deo patrata sui sis a Lserebatur , eadem Congregatio coram Nobis constituta , auditis etiam Consultorum suffragiis, uno spiritu . unaque voce censuerit.
posse , quandocumque Nobis videretur, praedictum Servum Dei Beatum declarari cum consuetis Indultis: Hinc est . quod Nos piis, atque enixis antedictae Congregationis Clericorum Regularium Mianistiantium Infirmis jamdudum saepius porrectis supplicationibus, quibus olim suas , & esar. ruem. Hispaniarium Reges Catholi ei, tum Philippus III. tum Philippus IV. ad seI. rec. Paulum PP. V., Gr gorium P P. XV., & Alexandrum P P. VII. praedecessores nostros , dc utriusque sexus Principes , ac Duces, nec non nobiles viri electi civitatis Neapolitanae, aliique ex ordine Ecclesiastico preces, devota conjunxerant. Nobis nuper iterum porrectis benigne inclinati de supra dictae Congregationis consilio, dc assiensa. auctoritate APostolica. tenore praesentium indulgemus, ut idem Servus Dei CAMILLUS DE LELLIS in posterum Beati nomine nuncupetur, ejus que eorpus, & Reliquiae Venerationi Fidei tum non tamen in Processionibus circumserendae exponantur; Imagines quoque radiis, seu splendoribus exornentur , ac de eo quotannis die xv. mensis Iulii recitetur Ossicium , dc Missa de Communi Consetaris non Pontificis eum oratione a Nobis approbata juxta rubricas Brevi irii. de Missalis Romani. Porro recitationem ossicii, Ac Missae celebrationem hujusmodi fieri coacedimus dumtaxat in universa Congregatione eo
126쪽
BREVE BEAT.V. S. D. CAMILLI DE LELLIS Iov
rumdem Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis, & in civitate , ae dioecesi Theatina , ubi natus, ab omnibus utriusque sexus Christi fidelibus tam Secularibus, quam Regularibus. qui ad horas Canonicas tenentur, & quantum ad Missas attinet, etiam ab omnibus Sacerdotibus ad ecclesias, in quibus festum peragetur, confluentibus. Praeterea primo dumtaxat anno a datis hisce literis,& quoad Indias a die, quo eaedem litterae illuc pervenerint, inchoando ; in ecclesiis Congregationis, ei vitatis. & dioecesis antedictae solemnia Beatificationis ipsius Servi Dei eum ossicio,& Missa subritu duplici majori , die ab ordinariis respective constituta , postquam in basilica nostra s. Petri in Vaticano celeebrata suerint eadem solemnia Dominica secunda post Pascha Resurrectionis D. N. IESU CHRISTI currentis anni MDCCXLII., pariter celebrandi sa-cimus potestatem . Non obstantibus Constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis, ac Decretis de non cultu editis, ceterisque eo trariis quibuscumque. Volumus autem , ut earumdem praesentium literarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu Secretarii dictae Congregationis Cardinalium subseriptis, & sigillo Praesecti ejusdem Congregationis munitis eadem prorsus fides ab omnibus , & ubique , tam in judicio, quam extra illud habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur . si forent exhibitae , vel ostensiae . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die v II. Aprilia MDCCXLII. Pontificatus nostrii anno se
D. Card. Passioneus. Pro Beatis ratione Venerabilis Servi Dei
CUm in Cassa Beatificaerionis Vm. Somi Tei Μαοπmi miliani duo ex propositis miraetilis approbata a Nobis fuissent; dubium supererat de more examinandum , an tuto procedi posset ad ejus Beatificationem . Veram nos in decreto edito die s. Augusti I7 7. quod superius cap. 6.d er. I . retulimus , a radicti dubii propositione Postulatores absoluimus, , tuto ad beatificationem , stante duorum miraeularum approbation e , procedi posse pronunciavimus. Rures ad id eausa nos impulerunt , sed poti mum insignis Postulatorum obedientia, qua Deeretis Urbani VIII. debitum obsequium praefantes, ab altaribus amoυerunt Servi Dei Imagines , ct quemcumque publicum cultum inhibuerunt, etsi scientibus , ct tolerantibus Ordinariis prasitum spatio fere Ioo. annoram ab iisem decretis praeservara , ct subinde denegata cilius reintegrationi aequi erunt, postquam pro ea humillime insteterant.Causamque per viam non eultus prosecutisunt. Sequem ira proinde litera in forma brevium pro ejus Beatiscatione expedita sunt. BEM
127쪽
BEATIFICATIO VEN. SERVI DEI HIERONYMI AEMILIANI
Fundatoris Congregationis Somaschae
Ad perpetuam rei memoriam. ν . ,-;.is. T N Castris Militantis Ecclesiae Illi tantum contra insensissimo, - . hostes, elato crucis Vexillo triunphum agunt, dilaurea donantur aeterna , qui ad coercendos lapsae naturae impetus , arduum Christianae periectionis iter , Christi sanguine undequaque conspersum, alacriter arripientes , violentiam, ne concidant, sibi jugiter inserunt, atque inexpiabili, & pertinaci bello vitiis indicto, in obtinendis virtutibus sortissime decertant. Cum autem eorum C dibus penitus haereant A postol i monita, Christi oraculis comprobata , finem praecepti esse charitatem , adeo ut absque illa , corpore uel flammis tradito, haberentur dubio procul tanquam aes sonans , aut cymbalum tinniens , hoc maximum in lege mandatum , Spiritus nis .is,. i. sanes. Duce , quantum sacere , enitique possunt. exequi . di ex-Fώννiores summa. haurire contendunt. In gravissimo utriusque disciplinae Instituto f η plurimum laboravit, & mirificε excelluit venerabilis Dei Servus Hieronymus a milianus, qui lubricam juventutis uiam ingressius , animum prava licentia in secit, moresque liberiores Familiae nobilitate auctos. confirmavit militia . cui nomen dederat, ut Venetae Reipublicae durissimo Cameracensis foederis bello implicitae, tamquam Matri in extrema sortuna laboranti, opem ferret, utque Civis Togatus ex gente Patricia ob rem bene gestam amplissimis honoribus cumularetur. verum Arce Castri Novi in Marchia Tarvi sina ab hostibus per vim expugnata , Hieronymus, qui ei tunc praeerat . ferreis manicis, & compedibus devinctus , in foedissimum carcerem conjectus est . Eo loci cum extrema quaeque sibi impendere animad--verteret, acriores de aeterna animae jaetura , quam de intercepta ibertate, injecto mortis terrore . stimulos sensit, atque ex peccato rum conscientia eos hostes potissimum pertimescere coepit, qui se majori supplicio dignum , vinculis aeternis conli rictum praecipitem ψn in seros agere possent. Attamen Beatissimae Virginis ope , cui se plurimum commendaverat, incolumis iactus, caelesti ejus patroci Mio, quam tunc repente assecutus es , sempiterna beneficii memoria , retalit libertatem . Deinde Venetias repetens, deposita toga,
abdicatisque Dignitatibus, nuntium secula remisit, christianae me innitentiae operibus, ossiciisque pietatis usquequaque addictus. Hinc miris, S suavissimia modis intus agente Divina Gratia , illico intellexit, dilectionem proximi, quae legis plenitudo est, non ignavo , di inerti amore compleri , sed in maximis rebus gerendis, N
128쪽
sustinendis torum versari. Quamobrcae pueros , qui ingenti numero, Parentibus serro, iame, lueque sublatis, per compita, &sora misere vagabantur . Divino afflante numine , tecto sua pecunia locato, idoneisque Magistris conductis, incolumes recepit, serva'vitque. Neque huic tam eximiae sollieitudini finem fecit, sed certeris exemplae factus, id primus aggressus est . ut mulieres malaesamae a turpi qaaestu ad poenitentiam conversae , intra septa Domus Fidelium eleemosinis comparata . ad eluendas proiligatissimae vitae
maculas continerentur. Praeterea Venerabilis Dei Servus, ne lovannorum labor pro animarum salute susceptus , humanarum rerum 'vitio . quae fIuxae semper , di caducae esse solent, obsolesceret, re interiret, novae , Religiosaeque Familiae, in exiguo Bergomensis Agri oppido Somascha , unde nomen sortita et , fundamenta jecit, ut quae in publicam utilitatem ab ipso suerant instituta . firmis deinde radicibus defixa . & quod caput est . hujus Apostolicae Sanctae
Sed is beneficio confirmata . eonstanter perleverarent. & usquequaque, quod , Domino incrementum largiente . evenit, propagarentur . Demum cum annos quinquaginta sex inter vivos egisset, duobus ab hinc oc amplius seculis, praeclarissimam vitam, diutur- .nis semper, magnisque laboribus distentam, cum pretiosa morte in conspectu Domini commutavit. Tot itaque, tantisque viri me ritis . longe, lateque fama pervulgatis. Processus tum ordinaria , tum Apostolica auctoritate pluribus in locis de Virtutibus, & Miraculis, ut instruerentur . curatum et . Quae quidem virtutes , di Miracula apud tunc existentes Causarum Palatii Apostolici Auditores Primum, ut moris tunc temporis erat, excussa, ad tunc itidem existentium Satietae Romanae Ecclesiae Cardinalium Congreg tionem Sacris ritibus praepositorum deinde pernoscenda suerunt tradita. At interim felic. recor. Urbani Papae VIII. Praedecessoris Nostri decretis intercedentibus. Causae Postulatores ab instituto cessarunt, hujusce S. Sed is auctoritati usquequaque obsecuti. Triginta vero abhinc circiter annis apud eamdem Cardinalium Congregationems cum in minoribus coniti tuti ejusdem Causae patrocinium suscepimus iterum de Virtutibus quaestio redintegrata est, quas in pol terum pluries, diligenterque perpensas, recol. me. Clemens Papa XII. Praedecessior quoque Noster octavo Kalendas Augusti i 37. suo De creto approbavit, & ia gradu heroico collocatas asseruit. Polim dum coram Nobis in hoc Supremae dignitatis fastigio quamquam immerito col Iocatis , ad Miracula deventum est, quorum duo . com munibus tum eorumdem Cardinalium , tum memoratae Congrega
tionis Consultorum curis . atque suffragiis perspecta, discussa , atque approbata . nono Kalend. Maji Decreto noltro firmavimus. Il- Iud tandem investigandum maxime lupererat: Num virtutibus , ac
129쪽
duobus tantummodo Miraculis probatis, idem Servus Dei Beae rum fastis posset adscribi. Verum rebus a Nobis accuratissime pervolutis , ultro, Iubenterque assensi sumus, nuper que Decreto nostro amplissimo nonis Augusti Causam absolvimus. Quae cum ita se habeant, precibus tum dilectorum Filiorum Nobilium Virorum . Ducis. & Dominii Venetorum, tum dilectorum etiam Filiorum
Clericorum Regularium Congregationis de Somascha. paterna be nignitate annuentes, de supradictae Cardinalium Congregationis consilio , &assensu, auctoritate Apostolica tenore praesentium induIgemus, ut idem Dei Servus Hieronymus AE milianus in posterum 3 ηε v BEATI nomine nuncupetur, ejusque corpus, & reliquiae venerationi Fidelium non tamen in processionibus circumferendae expo nantur ἔ Imagines quoque radiis. seu splendoribus exornentur : a de eo quotannis die instava Februarii, qua ε vivis feliciter cessit. reeitetur Ossicium , &Missa de communi Consessoris non Pontificis . cum oratione a Nobis approbata , juxta rubricas Breviarii , & Minsalis Romani. Porro recitationem ossicii, & Missae celebrationem hujusmodi fieri concedimus tum in unversa Clericorum Regularium hujusmodi Congregatione, tum in Urbe Venetiarum , ubi Vir ille magnus primam lucem aspexit, tum in memorato oppido Soma schae , ubi supremum diem clausit, tum in toto Bergomensi terri torto , ubi diu versatus est, ab universis Christi fidelibus tam Secularibus, quam Regularibus, qui ad horas canonicas tenentur r& quantum ad Missas attinet, etiam ab omnibus Sacerdotibus ad Ecclesias, in quibus Festum peragetur , confluentibus. Praeterea
primo dumtaxat anno a datis hisce literis inchoando , in Ecclesiis Congregationis de Somascha . Civitatis, Oppidi. & territorii antedicti, solemnia Beatificationis ipsus Servi Dei cum ossicio . &Missa sub ritu duplici majori, die ab Ordinariis respective consti tuta , postquam in Basilica nostra sancti Petri in Vaticano celebrata
suerint eadem solemnia tertio Kalendas Octobris currentis anni , pariter celebrandi facimus potestatem . Non obstantibus Constitutionibus, & Ordinationibus Apostolicis , ac decretis de non cultu
editis , ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem , ut earumdem praesentium Literarum transumptis, seu exemplis , etiam
impressis, manu Secretarii dieita Congregationis Cardinalium subscriptis, & sigillo Praefecti ejusdem Congregationis munitis, eadem prorsus fides tam in judicio , quam extra illud adhibeatur , quae ipsis praesentibus adhiberetur , si forent exhibitae,
vel ostensae. - ν ii ad iij- Cum autem ad cultum Sam horum quam maxime intersit, in ,ris, Meza -- py ςὶδ i eo um gestis cogitationes omnes, nedum oculos defigere.
o pari retia . uta excusso tempore, nostram improperantes desidiam , & ab eo
130쪽
runa earitate , & poenitentia quam longissime abesse recogitantes, ad Evangelicae doctrinae normam mores nostros componemus , plurima in Hieronymo Aimiliano, eademque ad imitandum luculenti sima suppetunt virtutum exempla, ut ejusdem vestigiis inhaerentes, assequamur & praemia . Hic enim Dei Servus , quamvis clarissima Familia ortus, juvenili tamen licentia in vitia turpiter delapsus , ut Deo satisfaceret, arciamque salutis viam ingrederetur, non generis nobilitatem , non mollem , & delicatam juventutem, non commoda vitae. non Magistratus jacturam, non assinium querelas, non hominum ludibria praetexuit, sed illecebrarum corruptelis animum irretitum. & diris vulneribus confossum, congruis curavit remediis, idque potissimum praecavit . ne imbecillior medicina
sciret, quam morbus. Prae ceteris autem ejus virtutibus . carita
tem praestat aemulari. quae per dilectionem operata est , & qua ille totus in proximos deflagravit; ut in hoc primo, di maximo Evam
gelicae legis mandato excolendo egregiam semper navemus operam . probe memores iis tantum , qui multum dilexerunt. multa quoque peccata fore remittenda . Lapsi porro, quibus incumbit improbam vitae consuetudinem, corruptosque mores emendare: non qualemcumque poenitentiam in hoc indulgentissimo Seculo tot verborum lenociniis delini tam , sibi satis esse confidant, sed hujus Servi Dei moneantur eXemplo. ad gravia expianda delicta, ad flectendam Omnipotentis iram , & ad instaurandam spiritus novitatem , qua MBeatus Hieronymus Rimilianus assecutus est, & quae ipsi tantam peperit gloriam, sine magnis nostris fletibus, & laboribus, divina id exigente justitia, pervenire nequaquam posse. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xx II. Septembria MDCCXLVII. Pontificatus Nostri Anno octavo. D. Card. Pas nev1. Pro Beatificatione Uen. Servi Dei
Ordinis Seholarum Piarum Fundatoris. Cum in Causa Beatificationis V. S. D. Iosephi a A latre Dei Seholarum
Piuram Fundatoris duo Miracula consueto decreta approbata a Nobis fuissent di, alierum discutiendum in Congregatione supererat is more dubium et ansante Vprobatione tum Virititum, tum Miraculorum tuto prccedi posset ad Beatificationem: Vertim cum Generali , ct Religio universa Scholarum Martim enixe a Nobisperiissent dspensationem a dubii hujus examine . ut die IS. August 1748. feret ejusdem Servii Dei Beatificatio , ae solamne proinde triduum inchoari posset in eorum Ecclesia S. Pantaleonis die as. inrigvsi ejisdem anni, qua erat anniversaria centum annomis ab obitu
