Rerum gestarum a Brabantiae ducibus historia, conscripta per Adrianum Barlandum, vsque in annum vigesimum sextum, supra M.D. ... Catalogus insignium oppidorum Germaniae inferioris

발행: 1551년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

REuersus ab imperatore Carolus, Me i

nix curam initituit, quae non erat alia in

orbe Christiano celebrior futura, si Melicitex inchoatum a Carolo principe concilium insequentes duces pari cura fouere , Ornare, atque ampliare studoissent. Haec curia praelata caete ris,constituta erat causarum omnis generis tu sta ac legitima disceptatrix, omni adempta prouocandi potestate litigantibus. Consilia xij numerum tricesimum explebant omnes vi

xi docti, perspicaces. circumspecti, acri iudi cio, iusti Sc sobrii . Dixisses Areopagitarum

cocilium illud esse,ea grauitate,doeti in a,prus dentiaque lites dirimebant, suum cuique red dentes. Ad locum audiendis controuersius de stinatum equites ibant, aliter eni in no licchara Curiam ingressis,paratum erat lacruman hoc precahatur sacerdos,uti optimus deus eiusmo di suis mentem daret, ut eo die concilio pro desse alijs Ec possent Ec vellent. Sacro facto locum tractandis reipublicae negoths constituith ingrediebantur. Vnde post horas aliquot sub meridiem egressus eos excipiebat .licrum fa, crificus alterum facturus sacrum, in quo detina Precaretur,ut eius diei consilia,commodo esse vellet reipublicae. Ad haec honoris ademptio nem his fuerat interminatus Carolus, si quid per socorcsiam praeteriassent,quod ad reipub- Iicae commodum pertinere videretur . Adeo

nihil hic princeps,nisi de publico cogitabar. His

102쪽

His itaque sic ordinatis, ad parentum suorum sepulturam animum adiecit. Vtriusque igitur Patris matrisque corpus, longis itineribus in Burgundiam deportatum, sepelitur in Ca thuliensium monasterio , quod extra Digium vinem visitur, non incelebre. Singulis pene oppidis,qua erat iter faciendum, lebrati exequiae,nullo adhibit honoribus modo.

DE OBSIDIONE NOVE SIL

niensium ArchiepiscopuS,multum est aspud Carolum Burgundum cognatum suum quaestus, magno conatu obstare Colonienses,& oppida circumiecta,quo minus ipse debitos sibi annuos prouentus eκ locis illis reciperet.Quo audito Burgundus,ut Rupero aslii habent Rohertob praeter cognationi S vinculum , etiam charissimo subueniret, constri pio ingenti equitum ac peditum exercitu , Mnes ditionis suae egressus, ad bellum Coloniis ensium , Sc finitimis inferendum Properatar Iovesium Coloniaevicinum dicitur vulgo Nutia coeptum est obsideri medijs Iulii caloribus . Aduexerat secum princepS immensae molis hombardas i quibus non uno loco ditaiecta murorum parte multum &vrbis aedifi- cijs damni illatum, Sc magna incolarum facta strages . Lego vi hcm multa vi oppugnatam,

103쪽

aliquanto etiam maiore praesidio a ciuibus defensam. Erat praesidη praefectus Hermannus quidam comitis Hesi emi frater, cuius virtute

oppidum incolume manlit,inter maXim S terrores. Nam ut caetera obsidionis mala praetorem,ab his etiam qui intus erant fame ac re rum omnium tanta inopia laboratum est, ut

equi, instrumenta militiae,pluribus viduli fuerint. Apud quosdam inuenio, paucis diebus in

alimoniam ciuium absumptos cccc.equos.Hic

nihil dico de prsi's quae durante obsidione inter obsessos re Burgundii fuere . EX multis emduntaxat insignia consector . Assidebat nostri homines Novesiu, quum imperator Frideric Agrippina venisset,ut cum Burgundo vel c5sigeret vel obsidione Novesiit liberaret.Hoc

audito Carolus,tantum abfuit,ut fuga circumspexerit, aut de soluenda obsidione cogitarit, ut instruetos suos etiam produxerit,auiduS certaminis. Verqm continuit sese intra septa Fri-dericus imperator,vel non ausus dimicare,Vel quia speraret futurum, ut imperatoris aduentu

Perterritus Burgundus,inde subito discederet. Quum nihil tale post dies aliquot euenisset,videreturque dux in incoepto bello perseueraturus,est inter eum ac imperatorium militem satis atrociter pugnatum, Vicitque Burgundus tanto gloria maiore,quanto bellicosiorem fu derat hoste-Et hanc victoriam potius virtuti quam fortunae debuit,nam de aciem periti sime

104쪽

Iime instruxerat, Ec promptissime omnes pugnauerant . Non est post eum diem Romanus Princeps ausus cum Carolo manum consere reataque de pace agi coeptum per summi pontificis legatum Alexandrum antistitem Foro liuiensem,qui noetes diesque principes horta ri, Ut arma exuerent, Burgundus Novesio discederet,quoad de re maturius cognosceretur, essetque pontificis maximi ea cognitio .Hisus trinque acceptis, pax sancita est,quam excepit Gallicum hellum.

DE BELLO ADVERSVs GAL

lorum regem.

NAm Ludovicus rex Gallorum Arthesam Sc Picardiam ingressus, plurima Caroli ducis oppida Vi capta, diripuit. Quo successit elatus, de Atrebato etiam oppugnando cogitauit. Verum huc tempestiue missum prssidium Galli conatus irritos fecit.Prius tamen quam Ludovicus ex his locis militem abduceret,pugnatum lego inter eum, ac duces, quos miserat Carolus ad tuendum Atrebatum. Vi cit Gallus,qui ut erat numero militii superior, ita cum longius abesset Carolus, multo etiam plus animi secum attulerat. DE ADVEN T V ED VARDI regis Angliae ad curolum ducem, Cr de 1nducijs cum Gallo.

Q VB hanc pugnam,ab Novesii longa obsi- .

Odione domum reuerso Carolo nunciatur,

105쪽

appuli sti Calisiam Eduardum Anglorum rogem, cui eius tam laboriosi itineris causa suit, ut cum Caro lo , qui ruisis ingentem contra Nerat exercitum,suaS copias iungeretata enim prius inter eos couenerat. Una igitur Galliam ingressi,tantum terroris Ludovico incusserui, ut is repente conuocatis regni primoribus, eos veluti in re trepida anxius consuluerint, quo

pacto esset infestissimo hosti resistendum. Placuitque tum legatos mitti, qui pacem pete rent. Auditi legati, non pacem, sed nouem annorum inducias impetrarunt. Hic tam in speratus rei exitus, ut incredibili Gallum la titia affecit, ita A nglorum principes male ha-huit,quibus immodica vastandae Galliae cupiaditas incesserat.

DE BELLO GESTO IN LOTHOs

EDuardus undecim hebdomadibus in Caroli prouinciis comoratus, ad suos transmisit inense Septembri,quo tempore, Carolus Namurcum venit:vnde cum ingenti mi Iitum numero ante exitum eius mensis in Lo thoringiam,ob foedera sibi non seruata,profectus,impetu primo Vrbeculas aliquot vi cepit, captas,praesidio muniuit . Quo successu ducis perterritus R enatus eius terrae princepS, ann natus circiter viginti, cum aliquot nobiliori-hus viris in Galliam fugit, ne vivus in hostili

106쪽

potestatem veniret . Fuga principis adeo λι-cti sunt omnium animi,ut effusus Caroli exercitus, paucis diebus loca plurima occuparita oti tisi me obsessum Nantium longe muni- . tissimum oppidum,tenuit obsidio illa nouem hebdomadas . Vrbs interea multu st renue de fensa tandem fame domatur. Itaq; sacta deditione,ciues Vita donati,prster duos tresue, ivltimo sunt affecti supplicio . Animaduersio ni s huius causa n5 traditur a scriptorihusuer hem deditam Carolus praesidio firmauit, atq; inde digressus,totam Lothoringiam breui ad obsequium redegit. Fuit haec ultima eius Victoria. Vulgo creditum est, omni fauore numinis destitutum eum,postea nunquam sceliciter pugnasse cum hoste, quod eodem tempore multo grauissimis exactionihus clerum one rasset, quanquam. expedit nonnunquam quoiadam ad frugalitate Vocare, modo satis iusti ad id faciendum rationes accesserint.

DE BELLO EIUS c ONTRA

Helvetios.

Q 'hactis Lothoringis non diu in odio susto Carolus, sed bellicam gloriam augendi cupidior, trastulit inde bellum in Helvetios, quod hi populi no multo ante Sabaudia vhi

Praeerat neptis eius tumultuose ingressi omnia terroris ac praedae compleuerant . Itaque

primum sunt missi ab Helvetiis legati, quos Princeps Carolus vix auditos iussit confestima a siste

107쪽

CHRONICA

abscedere,atque ipse eodem tempore sequutus in urbe Gransonia , quam nonnulli dicunt ab eo tum etaptignatam, plures Helvetios in crucem sustulit . Quo facto comota re irritata gesPugnatior,contracto exercitu hostem Burgundum adoritur certa spe aut occidendi eius aut fugandi. Helvetiorii impetu degrauatus Caroli miles primo auertitur, inde fusus fugatusq; multa cum csde dissipatur.Fuisset in eo praelio

captus princeps,nisi relictis suis loco discessisset fugienti similis . Sunt qui scribant hic portisse opes Caroli ducis, tantum vasorum aureorum argenteorumque ac vestium omnis generis ab hoste deportatum, amissus Se omnis hellicus apparatus, DE IISDEM.

EXprimi verbis non potest quatum ex hac

inimicae gentis victoria dolorem animo conceperit victus Burgundio,qui Vincere semper antea consueuerat . V ir alto spiritu ac nimium quietis impatiens,neque die, neq; nos ctu somniii capere potuit. Itaq; reparato eXerscim,iterum Helvetios adoritur,cum quibus in scelicissime nuper dimicauerat. Hic quoq; Viscit ac superior fuit Heluetius, quippe qui numero militum praestabat. Pars multo maxima Burgundionum aut capta aut caesa,nullus fere clari nominis fuit ex nostris, qui non illic ce ciderit praeter ipsum ducem, qui re perdita ac

Profligata cum paucis fugi comitibus, fuga

108쪽

seruatus est Aoanni baptistae dies fuit quo Helvetii re Burgundiones tanta animorum perti - natia construere, qui huic proximus dies illii Nit facile declaravit,quam tetra sit ibi loci sedita caedes,numerata ei sunt a quibusdam,XXvj.

m. occisorum,

DE REc VPERATO NANTI Oper renatui π eiusdem urbis obstidiosne per carolum ducem. HAC clade suorum consternatus Carolus

in maκimum luctum ac moerore incidit, nunc secum reputans quatum hominum

proximis duobus prael is, sua temeritate orco demisisset, nunc eκistimans nihil esse turpius, quam vinci eum ducem,qui toties ipse fortita simos populos ad obsequium redegisset . Caeterum Caroli malis &tam nobili Helvetiorii victoria erecti plures populi consociatis viri hus ut unum hominem extinguant . Ad arma concurrui,ac ductu renati principis Lothorin giae, Nantium Vbi a Carolo praesidium fuerat relictum obsidione cingunt, nec multis inter politis diebus idem oppidum prius eXPugnat, quam Burgundus eo cum suis cophs accurrere potuit. Expectabat enim ex Brabantia, & finitimis locis nouum eXercitum,quo accepto Properans in Lothoringiam, Nantium iterum obsedit. His locis ab hoste quod minime futura verebatur circumclusus,tanta rerum omnium inopia laborauit,ut in eius exercitu plures fa-

109쪽

me sint extincti Ata indignantium militii voces passim exauditae,satius fuisse dictitantium, in patria manere,ubi cohiugibussi is ac liberis assidentes,nulla interim neq; cibi neque potus inopia praemerentur. Abductos se in ea hoca quibus aut procul a patriae conspectu morien-clum sit, aut quod morte miserius est ac tristius inseruitute vivendum Hae militum querelae non dubium est,quin principem suoru amantissimum commouerint, verum in eo statu reserat,ut mederi tantis malis non potuerit.

DE PRAELIO ANTE NANTIUM er e.e de Caroli ducis.

HAud multo post Lothoringus ad pu

gnam euocat Burgundum, qui Vna pars - te copiarum in obsidione retusta, stat i mvenit ad locum certamini constitutum, acie dimicaturus cum paucis aduersus tam mul ros. Hic suos perterritos hortatus dicitur ut ais 1acres irent Sc gloriam a maioribus acceptam Posteris relinquerent, adeo non esse formidandum hosterm Helvetium qui pauore Burgun- dici agminis haud sua virtute bis folliciter an tea dimicasset, numero militum vincere Hel Metium sed non raro modicis copiis praepotes fusos esse exercitus An hanc sententia ubi pauca nequicquam dixisset, canentibus signis Ronati miles cum tanto fremitu Ec clamore in hostem procurrit, ut statim turbatum eum loco

summoueritaNel difficile admodum erat,pu

110쪽

vCVM.gnabant enim cum recentibus Sc integrIs,debiles macie confecti. Primum igitur facta fuga, deinde innumeri caesi ac primo impetu obtriti ex nostris. Quis tam beata rerum ac verbo rum copia instructus ut cladem eius multi plicem, deuictorum foedissimam fugam,caede nunc singulorum,nunc uniuersorii merito deploreis Vidisses alios qua breuissima patebat via trepidos fugere, alios per praecipitia nunc saxis aspera nunc obducta sentihus, loca petere,quae hostibus ignota putarent. Fatigata, siti Propemodum enecta Sc saucia passim corpora iacebant. E proximis vero locis,virorum clasmor Sc foeminarum ululatus audiebatur. Hae

pugna Carolus ipse qui eo die Sc sspe alias maiore animo quam consilio dimicauerat, tribus plagis media iacentiu strage confossus interiit, pridie Epiphaniae.Hic finis fuit principis Oim qui ea tepestate fueriit bellicosissimi. Annus ille,quo dux ta nobilis ante Nantium caesus est, fuit humanae salutis Μ . cccc . lxxvj. ita colli git Sabellicus. Alii duos adficiunt, rursus alii quin subtrahunt annos . Varietatε hanc de

miror in re adhuc recenti, cum Sabellico vuligus consentit,consentiunt natu grandes, quorum memoria res accidit.

DE CAROLI SEPULTURA, ET sermone qui de eo iam mortuo fuerit. AB illa pugna exacto iam triduo, Caroli corpus certissimis signis agnitu sepelitur

SEARCH

MENU NAVIGATION