Rerum gestarum a Brabantiae ducibus historia, conscripta per Adrianum Barlandum, vsque in annum vigesimum sextum, supra M.D. ... Catalogus insignium oppidorum Germaniae inferioris

발행: 1551년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

recuperauit, puellae cuiusdam auxilio . Harudi cta Ioanna viginti annos nata,regem adiens ideo se venisse constanter affirmauit, ut eum in regnum restitueret, deum ita decreuisse, ut se duce, Aurelianenses quos tum arcta preme hant obsidione Anglorum etaercitus,liberar cιtur,& Anglis tota GaIlia expulsis ipsa Remos Carolum perduceret, ubi more maiorii inun geretur, de quibus omnibus oracula diuinitus accepisse se dicebat. Haec Sc alia pleraque Ga guinus. Ego ad ea venio,quae post Brahantiae

susceptum principatum memoratu digna Philippus gesserit. DE OBSIDIONE c A LETI.ANno dominicae incarnationis millesimo

quadringentesimo tricesimo septimo ita enim inuenio Philippus quum non bene conuenirct inter eum Sc Anglorum regem, Caletum in Flandriae finibus situm oppidum quod tum Anglo parebat valida manu obsedit . Nullum hic inuenio memorabile facinus aeditum,&antequam urbs tentari coepta, obsidio soluta est,causam eius rei diximus in libello de Hollandiae omniti principum rebus gestis. Lego hac obsidione irritatos Anglos in fimes Brugensium excurrisse populabundos magis quam iusti more belli. Quos adorti Brugeses,sargant, M prope duo milia caedunt. DE REBELLIONE BRUGEN

sim aduersus Philippvi.

. Hane

72쪽

HAnc Victoriam sequuta est Brugensium

rebellio ob adempta priuilegia, quam eo progress am inuenio furoris, ut contra ipsum etiam principe non solum arma sumpserint, verumetiam gladio subiecerint eos, qui Philippum urbi exitium minantem iuuissent. In commentariis rerum nostratium lego, Principem, ubi Brugas obsiderecbnstituisset, simulasse se cum exercitu profecturum aduersus Hollandos,ut eam gentem aliquanto faceret obsequctiorerm Idq; ut facilius vulgo persuaderet mille, de quingentos armatOS praemisit Antuerpiam, qui inde statim in Hollandiae traiecturi videbantur. Interea ipse cum cstera manu in Brugensem agrum egressus, Ubi ap- Propinquare Oppido coepisset,adaequitanti sis

hi principi Lillidamo bcllicosissimo viro, dixisse fertur: Haec est illa Hollandia quam subigere constitui, Brugas digito commonstrans. Quod simul atq; Lillidamus intellexisset, animo inhorresccs,domine mi inquit, superi prohibeant,nolim te quicutale incipere,& nostro omnium malo experiri tumultuantis vulgi rahiem, si tamen ita fixum immotumq; sedet animo,nullum equide pro tua, hoc est, principis. mei salute periculii effugero.Haec ille. PhiIippus tanu cum suo milite in Hollandiam profecturus,intra urbem a Brugensibus qui nihil suspicabantur mali recipitur. Verum non multo

post ubi animaduersum esset omnia minus agi. ' E synce

73쪽

syncere, Brugenses clam arreptis armis Urbe media sese intra domos occuluere, certi nihil incipere, nihil mouere priusquam ducis milcahostilam ostenderet animum.Erant enim in Guentum circa forum dispositi armati cum in gentibus machinis, qxii in primum clamorem hostium omnem principisexercitu solo bom-hardarum sonitu in fugam egerunt. Ipse dux periculo proπimus, opera cuiuspiam fabri, qui a tergo portarum fores effregit, viae elapsus est. Postea vero ne propter VntUS rebellionem urbis nimium effunderetur humani sanguinis,alia via rebellem populum domare ac subigere cogitabat . Vetuit igitur omnibus

suis prouinciis recipi Brugenses, de pro hosti hus haberi voluit. Vnde factum t qui antea

Brugis negociatores velut emporio nostri or his versari consueuerant, urbe relicta alio habitatum concesserint. Hoc videntes Brugini cives, rabie tandem Posita, Pacem petunt.

Quam his legibus impetrasse dictitur, ut octos decimviris,quibus authoribus rebellatum fuerat, supplicio admotis tota ciuitas ad unam ferme milam extra urbem nudatis plantis duinci supplex occurreret. Quod cum ita factum esset, dux oppidum ingressus , haud aliter a que numen quoddam coelo demissum excipitur.

74쪽

NTOri multo post adfertur Luce urgensiuprincipem Elizabctam e vita excessis e sit ne liberis . Igitur Philippus ad quem Iege rediasse putabatur haereditas, cum satis nu meroso exercitu profectus, irrequieto ductu, Lucenburgum eius regionis primam urbem venit,quam totos quindecim dies perpetua fatigatam obsidione, tandem coepit opera Cor nelii nothi sui hellicosissimi viri,qui schalis intempesta nocte admotis muros conscendit, de caprum oppidum patri' aperuit. ONsTAMTINOPOLIs expugnatio.

HVius principatu anno quinquagesimo

secundo ut Sabellicus,vi Gaguinus tradit,tertio,supra millesimu δc quadrin sentesimum nostrae salutis , a Turcarum rege achomere capta direptaque est Constantinopolis. Cuius urbis alienatio, uniuersae Christianoru genti grauis, Genuesibus vero ac Venetis longe fuit grauissima .Quibus cum erepta, Constantinopoli in Pontum Sc Scythiam n uigandi omnis adempta facultas videbatur. DE Eta Ac TlONE FAcTA INHOllandia.

Odem fere tepore P hilippus , nescio quo Ita praetextu ingentem ab Hollandis pecuniam exegit. Quae primum negara a Waterstandis sunt ij populi Hollandia0 magnos iterum tumultus excitauit. Respondetibus enim

75쪽

CHRONICAeaeterarum Hollandiae urbium munificentiae respondere possentallico missi sunt a principe legati, qui Vel inuitos ac renitentes eos ad id Pecuniae persoluendum traherent,quumq; nec eo modo quicquam proficissent, iussu principis eo immissi armati opulentissimos quosque

abduxerunt Hagam comitis. Qua violentia tantum pecuniae extortum est , ut praeter eam quae exigentium Sc recipientium sitim exple re potuit,mulium etiam superfiterit ad luxum ac delitias aulicorum. Et Vtinam a superiorum

Principum consiliariis omnino pestilens indusetum exemplum hodie non tanto studio imis

tarentur omnes.

DE EXAcTIONE IN G AND A nonses, π rc bellione eiusdem populi.

SExennio post Philippus quum esset adhue

animo satis in senso in Gandaueses propter solutam nuper horum ambitione obsidionem Calysiae,grauissimis exactionibus eos di uexare statuit. Proinde quum nihil impetracset eorum quae petierat,armis utrinque agi coeptum Princeps apprehendere & in custo diam ac vincula coniicere Gandauenses ac ho vii fautores . Ediuerso illi omnes qui Philippi Partibus fauebat, indignis modi stractare sint ausi . Est praeterea saepius inter eos collatis v Nillis acie decertatu, nunc his, nuc illis victori Dus,obsessum viribus Gandauesium Audenar

cu, sed frustra obsessum. Prius enim a in ta

76쪽

to apparatu gestum est quicquam mervioria dignum,Gandauenses in fugam conuersi multos e suis amisere. Ad Philippum interim defece runt omnia pene Flandriae oppida, quq rerum mutatio tantum abest,ut Gandauensibus sero isci hominum generi quicquam animi ademe rit, Vt non multis post diebus etiam Teneramada Flandriae satis munitum oppidum sit ab iis tentatum,sed infoeliciter ut exitus docuit rei sistatum . Illic enim hostilibus oppressi insidiis multi occisi sunt qui pugni superfuerunt,ii postea cum Teneramundanis iterum congressi, prospere dimicauerui cssis hostibus. Nec multum inde dierum intercessit, quum Vtrinq; no. - coacto exercitu, iterum infestis signis concursum est. Quo proelio Cornelius Philippi nothus cuius alio loco memini occubuit, se pulchro illatus postea Bruκellae in templo D. Gudulae. Pater huius tam strenui filii praematura morte vehementer commotus, Hollandorum implorauit ope. A quibus Philippo missus exercitus,primo conleptui fuit ac Iudibrio Gandauensibus.Caeterum ubi serio agi coepta est,Holl ndi superiores fuere. Quibus ob strenue nauatam in ea pugna operam,gratiis actis, Philippus ad expugnandas tres Gandaucsium arces concessit, quae natura δύ opere multo e rant munitissim GCaptis breui spatio duabus, tertiam adoritur.Quod ubi esset Gandaui re nunciatum,continuo egressis illis cum forens

77쪽

tIssimo eVercitu, princeps improuisus Oem rit. Certamen fuit utrinque cruentum . Sed Philippus egregie vicit sexdecim,ut inuenio, Ganclauorum milibus occisis. Hac demum clade fracti Sc consternati Gandauenses pacem supplices petunt, qua data, Princeps urbem ingressiis maxima cum Veneratione etacipitur, Gandaviana magnificentia tractatur, sanetissi

ina fide dimittitur. DE PHILIPPI FILIO DAVID mugurato Traiectenstrum episeopatu

er obsidione D tuentris.

Post haec Philippus omnibus modis egre A gius princeps de filio suo David episcopastui Traiecten. inaugurado cogitare coepit. Qua re intellecta Traiecten. qui Gisberto tum electo magis fauebant,certis argumentis ostendere coeperunt, haud placere sibi quod ageret

Philippus.Causabantur enim non esse idonesi Burgundi filium, quod constaret eum eta concubina aeditu Quibus cit Philippus respo disset se habere apostolica super ea re dispensatione ut vocant nec sic quide placare eos potuit Agitur fit via vi,& armis tetari res coepta, Breui eo deducta est,utque canonici elegerant maximis allectus promissis,Burgundo episco Patum cesserit,atq; it Traiecti pacatis de copositis rebus oes belli reliquiae in Dauentrienses conuersae,qui noui antistitis imperium aperte detrectabantan bos Philippus educta non con

ten is

78쪽

B R AB. DUCUM. remptibili manu totas octo hebdomadas urbe

eorum frustra obsedit, pluuio enim coelo dies coplures luculentus exercitus circa fossas εc palades nihil agere insigne potuit . Interea Ioannes dux Cliuensium nihil praetermittenS eoria, quae ad pacem inter principem dc Dauentrios

componendam atti nerent,xo rem deduxit, ut

impetrata pace,nouum reciperet Episcopum. Id quod haud grauatefecerunt,iam incommodis longe obsidionis edocti, inscitiam esse ad uersus stimulum calcitrare. Ita et abductis inde

militibus suis, Philippus in Brabantiam reuertitur circa festum diem Archangeli Michaelis. DE FUGA LUDOVI cI DEDphisi e Gailijs ad Philippum Burgundumer eiusd Ludovisi in Gallis

reductione.

Vis iam redierat,vita iam resperare coeperat a bellicis curis, atque negotiis princeps,quum Ludovicus Delphinus,cui cum patre Carolo Galliarum rege inimicitiae erant, nostra Ioca ingressus, ad eum se contulit fretus affinitate, quae cum illo intercedebat arcti sit ma . Nepotem igitur destitutum fauore suo rum Philippus ea veneratione,eo excepit Mneetii,ut facile declararit se in amnem gerere animum parentis propim. Itaq; exacto quinquennio in comitatu Burgundi,vsq; ad patris Obis . tum, cum ingenti exercitu a Philippo in Gab has reductus , fratre natu minore, cui P '

79쪽

ter re oriens Ludovici odio, regnum Galliaruxestam cto reliquerat, ultro annis ac aetati cedε te, rex inungitur. Sabellicus Antonius, qui in Parte operis sui postrema reru a Philippo ge harum comeminit author est , apud quosdam in suspitionem venisse,Ludovicii veneno ne cati fratris iunioris . Quae quidem res illi Ad in Didiam cossauerit, Ed bellum pepererit, in quo tam infestum habuerit hoste Fhilippum Buris

Sundum,quam antea senserit amicum .

DE EXPEDITIONE EIVS

i A Nno salutis nostrae quarto Sc sexagesi a P rno supra mille limum Sc quatercentei

mum Pontifex Pius secundus, quum nuntios literas per omne Europam misisset, quibus Id bellum Turcis inferendum ,regeS ac popu-Ii inuitabantur, Philippo quoque Burgundo Pontificiae literae sunt redditae, quibus rogabas ur,Vt ad tam pium,quam necessarium bellum sese pararet, paratus in tempora, adesset una cum caeteris principibus Christianis quam primum transmissurus in ea loca,quae per id tem, Pus fidei hostis nostrorum ignauia principum Cccupauerat. Acceptis his literis,optimus princeps non distulit, quantum potuit militum ex omnibus suis prouinc's conuocare, cum in structo exercitu ipse haud dubie profecturus,

nisi partim senio praepeditus, partim ali is implicitus malis, domi manere coactus fili sit.

80쪽

set. Emisit igitur Antonium nothum suum ingenti animo ac fortitudine virum qui copias duceret. Is ex Brahantia profectus, quum in Gallias venisset, longius procedere non est ausus,propter ostensas sibi literas , quihuS inerat, iussisse patrem PhiIippum , ut interficeretur. Hae literae ut postea comperisi est, non a patre cui unice charus erat Antonius. sed ab nutus consiliariis aliquot, scriptae fuerant in gratiam Ludovici Gallorum regis,cui soli cum Pontifice parum conueniebat. DE NOVA DI sc ORDIA apud Hollandos. A Nno post Christum in terris natum, M. IAcccc.xliiii. initium cepisse discordia i raditur, quae per longum tempus fuit inter

eos qui ab hamo,& alios qui a pisce asello no

minati sunt.

DE MORTE ET MORD

OBiit Philippus aetatis anno septuagesimo

tertio,regni tricesimo septimo, Domini cae natiuitatis millesimo quadringentesi

mo sexagesimo septimo, ad xvii. Calen. Iuth. Fuit hic princeps,quod non paucis incredibi se videatur, pacis ac helli eta aequo Midiosus,

insignite pius,in omnesheneficus,humanUS Ut superiorum principum nullus. In re bellica fortior ne an felicior etati terit, nescias. moderationem&clementiam toto administrati onis

SEARCH

MENU NAVIGATION