Rerum gestarum a Brabantiae ducibus historia, conscripta per Adrianum Barlandum, vsque in annum vigesimum sextum, supra M.D. ... Catalogus insignium oppidorum Germaniae inferioris

발행: 1551년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

multuari coepit Sc conspirare aduersus eos,qui Principatum alique intra superiores fines Germaniae obtinerent.

Anno restitutae salutis M. Quingentesimo, xxv. Calend. Ianuariis, vulgus Campidoneuhastis, fustibus,gladhs, securibuS,& quae prae terea furor in arma conuertere solet., direptis, in Abbatem dominum re gubernatorem suu ferociter inuehitur . Principes alij hos placare Se compescere conati, omnino nihil effeceruta magis magisque saeuit animis ignobile vulgus. Iamque faces δc saxa volant, furor arma ministrat. Ab his initris adeo breui temporis spacio creuit hoc malit, ut nullus postea mcnsis fuerit, quo non alijs atque aliis locis rebellatum sit Lutheranae haeresis veneno imbuti ho mines ad libitum euagantes monasteria dirues hant eiectis , aut in cruciatu arreptis monachis Templa donariis, Sc praeciosissimo rerum apparatu spoliabant. Ad eundem modum occu- Patis, aut vi captis saecularium domibus prinacipum,aut etiam oppidis. Nam Ad haec tenta re sunt ausi, crudeliter diripiebant omnia, vefacile appareret praedandi magis studio quam aliam ob causam plurimos eXcurrere coepisse. Nunc mihi dicendum est,qui duces insanienti se obiecerunt multitudini. Vtinam dicere possem oppresserunt. QUARTA APRILIS. Pro Leipheim ad Danubium caesa sunt ii I. homi-

202쪽

hominum milia per Sueuicum exercitum. Per naulti quoque in amnem praecipitati. Quidam gladio iubiecti cum Parocho suo Lutheranae factionis homine. A XII. EIVS DE M. Marchio Casymirus occidit milia duo,multos cepit captiuos, plerosq; decollauit, nonnullos cum pago uniuerso concremari iussit. MAII π II. Iuniores Palatini vulgus adorti, inter secisseeta his traduntur quadringentos . EX captiuis gladio subiecisse xxiij. NIX.:EIVS DE M. Duκ Ludovicus comes Palatinus ex Hei delberga eductis copiis recepit, a vulgo sibi a demptos pagos. Recuperauit Bru sellam oppidum Spirensi Episcopo, fratri suo Germano, decollatis e vulgo, quos in potestatem redegerat,

EIUSDEM MENSIs x XVIII. Ab eodem iussi sunt gladio colla subiicere

tumultus authores xj. in quibus presbyteri erant Lutherani duo, x Apostata monachus Vanus. Eodem mense perierunt circiter mille,ocseisi a Diepol do Steynio. IN A LS AT IA XVIII. esus minensis. Prophana multitudo urbes indifferenter si Ue expugnatas, siue sponte deditas, hostiliter diripuit, direptas ruinis 5d incendio vastavit. De Lothoringia quoque iam occupanda cO

203쪽

gitabatur,quii prouinciae duκ Antonius,contractis exercitibus egressus quatuor milia occidit. Postridie alios adortus rapinis enim M latrociniis passim foedabant omnia confecit mi Ita sex. Mensis eiusdem die xx. Inter Tamhachum Se Skouylerum complures ab eodem fusa,fugati, caesi. Postremo apud Stetstadium

Ec Ortembergium eosdem proelio vicit memorabili. i primi de hoc tumultu comment rios emiserunt, ab Antonio colligunt inters cta xxvj.milia aut plus eo, Sc trecentOS c

ptiuis gladio percussos.

IN THURINGI A.

IN Turingia quoq; tumultuatum est a pro

phana multitudine. Ad cuius infringendos conatus, Fridericus Saxonis princeps dum re ipse validas contrahit copias, moritur die mali xij an cuius funere habitam vidimus elegantem orationem Philippi Melanthonis. Hassiae princeps Lanigrauium vocant illi centum homines Lutheri dogma sequutos se ro confecit, qui Sc Oppidum Vnum ceperant, Ed cuiusdam Abhatis diripuerat bona omnia. Idem alia quoque strenue perambulans Oppiis da , quotquot huius factionis viros inuenit, gladio traditur admouisse. Sed nulli hominii

generi infestior,quam Lutheranis Conciona roribus,quorum nonnullos ut audio, fuste capitibus illiso mactauit. H is ita peractis,ad postremum caeteris iunxit se principibus. Itaque a a sub

204쪽

rio vulgo, quod in agro Franckenhusen cita enim nominant illi tumultuose consederat, congress , sex milia interimerunt,captis plurimis aliquot etiam securi percussis . Oppidum quoddam celebre Muthusen loco nomen est vulgus occupauerat . Quod diuersis loco a principibus Germaniae oppugnatum recupe- Tatur. Ciuibus ignotum,his legibus, ut Cle Tum in omne ius,censusq; pristinos restituant: muros, turres,aliaque urbis propugnacula soIo aequent: arma bombardas puluerem tormetarium principibus tradant . Sunt Sc alijs plerisque locis a Palatino electore, caeterisque rei militaris longe peritissimis ducibus rustici ve Iutv1Iisi1ma pecora ad facietatem caesi, milia centum Sc amplius soli principes,quos Germani ligam vocant occiderunt. Sic stultitia, imo verius amentia vulgi tam grauiter est hoc anno afflicta Germania, ac maioribus etiam de formata,foedataque cladibus quam unquam a Gothis M Vandalis Italia. Tantorii te causam esse malorum, sunt qui dicant Luthere. Vidi libros eorum etiam, qui sent tibi conterranei, quorum alius te monachum infamem,alius seditiosum,alius Cacodaemonem, nemo Christianum vocat. Ego tantum oro,ut resipiscas, ut in Viam redeas t eorum omnium quae co-tra Euangelicam veritatem inconsulte scriptasti, Palinodiam canas, ut sancte Se religiose vi

205쪽

uendo ad vitam illam peruenias , qua melius felicius optari nihil potest. MORS c LARISSIMI VIRI Martini Dorpij.

Sub hos Germanicos tumultus, graui moi ho correptus Lotianii Martinus Dorpius,insunis Theologus,pridie Calend. Iunias vita des fungitur. Plus in uno hoc viro amisit schola Lovaniensis, quam ut dici,aut istimari potest.

mire poetarum omnium fabulas tenebat, Oratorum βί historicorum libros omnes excusse rat. Dialecticorum argutias callebat . Phisices arcana pervestigauerat. In sacris literis nihil taarduum & disticile, de quo non subtiliter Maccurate disputarit. Quam Latinus Sc elegans, Planeque Romanus illi sermo . Quanta diui Dorum eruditio . Solebam ego illum officii

Causa non nunquam adire, ac fere pomeridianis horis,nunquam non studentem ac libris immussantem inueni . Sereno coelo descendebae mecum in pomarium Qquod aedibus suis adie ctum habebat. Nec ullus interim dum ambu Iatur, nisi de literis, recte instituenda iuuenis tute illi sermo erat, non ignaro id aetatis velut totius reliquae vitae iaci fundamenta. Quid de re singulari eius dicam innocentia ' Neminem

sciens laesit unquam. Nulli hominum inuidit. INihi l quod non sanctum M honestum esset apPetiuit. Mortui corpus coenobio Carthusianorum illatum,ibique sepultum est.

206쪽

NON multo post apud Buscumducis tu

multuatum a plebe aduersus magistratu. EXegerat ab oppidis Brabatiae pecuniam Princeps. Hanc quum ciues Busciducenses ne que ex publico aerario dare vellent, neque futurum putarent,ut ad publicam utilitatem daTetur, impetu facto in opulentiora sui oppidi monasteria,ab his eaetorquere, quod principidarent,conati sunt.Tenuit per dies aliquot hic tumultus, qui tandem, in urbem admi sta gubernatrice margareta resedit. Neque inde a

Diit princeps ipsa,nisi omni sublata materia. Vnde in futurum aliud excitari posset incendium.

REX GALLIA EUM CAPTIι um in Histunium auehitur. AD captiuum regem Galliarum nunc re uertor, qui menses aliquot in Italia cuia o stoditus ad Imperatorem auehitur in Hispania. Vbi non multis interiectis diebus,qua in febrim incidisset, grauiterq; discuberet v

nit ad eum Carolus Caesar.Quibus tum de re hus sint collocuti,nescio . Caesar captiuum Moegrotatem consolatus, iussit hono eise animo, Se curaturum,ut quae ad recuperandam vale tudinem necessaria essent, haberet omnia.

N a. Scio

207쪽

Scio praeterea tentatam esse pacem, magno- Tum interuentu principum. Sed res ad exitum perduci nondum potuit,Gallus ad ea quae re

petit C AROLUS, minime inclinanti

GERMANIAE INFERIOR Is VRsbium, er aliarum quae initimae inferiori Germania

nunc parent cAR OLO Imperatori huiιus nominis quinto,per Hadrianum Bariundum Sequitur cas . talogus.

HADRIANVS BAM

LANDVS HADRIANO

Ariuulo alumno suo S.

a Voties hic inter ambuIandum aut a

Iias cogito de studiosis iuuenibus,omnium tu mihi videre fortunatissimus Adriane, cui eximio illo viro Erasmo Rote rodamo conuiuere, eundemque quotidie tam docte, tamque facunde loquentem audire con tigerit. Pro meo igitur in te amore non Pota sum non istam tibi tam raram felicitatem gratulari. Duas abs te accepi epistolas, non scri-haiu

208쪽

BRAB. DUCUM. IOIbam quam elegantes, mihi certe fuerunt Ioniage gratissimae . Iam consederam posteriori, imo utrique responsurus, Ec ecce repente vocor Affligineum ad studia eius coenobii admi nistratoris,quem nunc iuuenem in literis poli tioribus sesquiannum institui. Louanto disce, dens optimum virum Gasparem a Rivulo pastruum tuum rogaui, Vt me tibi purgaret . Tu vero me purgabis Erasmo . Utriq; enim scri psissem,si Louanti manere licuisset.Μitto tibi opusculum quoddam proNimis Iutri colori-hus a me conscriptum, de claris urbibus inferioris Germaniae,& quorundam aliarum. In quibus Ec tuam cernes A niuerpiam. merito Gnim tuam dico,quae te primum nascentem exisceperit . In locis vero nostratibus descri-hendis singula persequuti non sumus,sed rerum summas, ct ex

his illustrissima quaeq; Ii-' hauimus. Vale ex

209쪽

GERMANIAE

INFERIORIS URBIUM,

ET ALIARUM Q VAE FINITI-mae inferiori Germanii nunc parent C rolo Imperatori,huius nominis quinto, Catalogus per H drianum Bariandum. coLONIA. E inferiore Germania quae

frugiferarum aut laetarum ars horum ferax terra est, mag

nisque re nauigabilibus fluis minu alueis irrigatur,& qui busda alias finitimis urbibus literis aliquid mandaturus incipiam a Colonia Agrippina, quae&situ αfiumine Sc populo clara ea, & magnificenter

aedificata atque elegans. Hic urbe media tem plum videtur magnificum, ubi trium corpo ra magorum seruantur, qui Christo in Beth leem recenS nato munera obtulerunt. Habet

Archiepiscopum,qui sit unus e septem princis Pibus,ad quos eleetio pertinet Romani Imperatoris. Habet magni illius Alberti sepulchri Tot habet sanctorum reliquias. Hic V rsula ictu sagittae transverberata cum tot virginum milibus.

210쪽

BRAB. DUCUM. IO2 milibus cum tot victricibus turmis ad coeli palatium purpureo sanguine laureata migrauit. Hic gymnasium est liberalium artium, in quo permulti Sc eloquentes Se docti viri bonas literas sunt professia A VIS GRANUM.

Distat hinc aliquot milis Aquilaranum

insigne oppidum monumento Caroli magni Imperatoris, quod in templo illic marmoreo visitur. Est Sc venerabile sanctorum reliquiis,

quas idem CAROLVS ex diuersis locis hie

esse voluit.

LEODIVM. Descendo nunc ad Leodium, quae urbs a moenissimo extructa loco, de sacris aedibus, Canonicorum collegiis longe superat alias o mnes, quae sunt in nostra Germania . Ad haee Ornamenta Episcopum habet,quo no alius est locorum, quibus imperat multitudine potentior. Praecipue bonitatatis est M vini ferax Leodinorum ager.

TRAIEc TVM. Traiectum,quod superius nominant,ad eius differentiam ciuitatis , quae in Hollandia est eiusdem nominis, oppidum Sc natura loci , munitionibusque Se populi frequentia, de Oedificiis Sc Canonicorum collegio nobile,speciem prsbet urbium duarum,coniungente eas

ponte longiusculo .Huius incolae,quanu Leo

SEARCH

MENU NAVIGATION