장음표시 사용
191쪽
CHRONICA quotannis confessionem facere solitus erat, ad
hunc a Francisco Galloru rege extrusum ut de tradenda 1 bi in manum Papia cum eo ageret, futurum ut a rege magnam auri Vim,atque an Duos acciperet prouentus amplissimos. Prirmet duX egregius, quique fidem muneribus ante ferret. Te, inquit,monache cum tua isthac praeclara legatione laqueo vitam hodie finire iu- herem nisi cognita mihi esset in te morum pro vitas, vitaeque sanctimonia . Proinde abi, ne que de re huiusmodi post hac me adeas. Regi 1uo, qui huc te misit renunciabis Papiam Caesaris esse, quam si suam esse velit, armis Ed suos Tum sanguine nobis adimat oportet. Nihil res
misit per hos dies rerum omnium caritas. Iam Philippeo una emebatur Gallina,eoque pau inlatim res inualuit,Vt vix iam equinae Ed asinimae reperirentur. Quum obsessi pene quotidie in hostium castra excurrerent, eosque saepius Nihil tale metuentes adorirentur, Gallus ambigum urbis quantus esset,ωssa Sc vallo cingere festinat. Simul ne Papiensium exploratoribus siquando exissent facilis esset in urbem redirus ,neque auxiliares copiae ad obsessos ingresdi sine pugna valerent. Rumor enim in castra Gallica manauerat septem Germanorum mi Ita aduentare subsidio Caesareanis, easque co-Fias ad ciuitatem Laudensem profectas, Par rim intra muros, partim sub moenia consedita
se . Hac item causa rex Galliarum magnis sti
192쪽
pendijs, maioribus pollicitis, ad se accersitauit Ioannem mediceum bellicosum, acrem, atque in victorήS enntritum Viru-Qui in regia castra cum armata peditum manu perue rut pridie Nonas Decembres .Huius aduentus
spem victoriae magnam Gallorum ducibus, maiores Regi spiritus excitauit,qui sub appullum candida vexilla quindecim haud longe a ciuitatis muro disposita ostentat, it futurum ratus, Ut nouitate rei Sc spectaculo insolito perterrefaceret hostium animos . Dehinc eiusdem pedites, admotis ad urbem schalis, eam capere sunt conati. Sed accurrens rempestiue Germanus impetu facto, mi litem mediceum facile deiicit. Iterum stipcdia efflagitare Germani, quihus Rc strenuis, Ec in eo rerum statu necessariis militibus,ut per omnia satisfieret belli prudentissimus Imperator Antonius pecuniam quantam posset publice, priuatimq; Vt corraderet, a canonicis templi maioris mutuum accipit,fasces, insignia,vel argenteOS,Vt puto, baculoS, qui Ticinensis scholae rectori ad comitia vel
eunti alio praeferri consueuerant, etiam mutui nomine acceptos in nummum conflat. A singulis quoq; ciuibus aliqua pecuniae portio da ta est. Acceptis hinc stipendiis Germani, quo
cunque res vocaret,alacriter ire, nusquam imperia detrei hare,nulla non in re officii memores esse. Per hos dies multo erat annona carior, Ee cibariorum inopia maior . Nusquam nunc
193쪽
vidisses in foro venales perdices, turtures, MFasianos. Porrum 6c cepe in horum successerat locum. In macello tantii equina & asinina panis furfuraceus per omnia Vrbis loca venundahatur clam Dominici natalis aderant sesti dies, quo tepore Alphonis Ferrariae princeps main gnam tormentarii pulueris copiam transmisi ad regem Gallorum Franciscum . Hic puluis ut tuto castris inferri posset, Ioannes mediceus cum satis magna equitum manu ad septuaginta passuum milia contendit obviam. Advecto puluere,Gallus exultans minitabatur se colu hrinis,bombardis, omni armorum genere Paspiam breui oppugnaturum. Hic ingenS terror ac trepidatio ciuitatem inuaserat. Virgines, matronae, sacerdotes templa adire ac diuorum opem implorare iussi, pacemque per aras ex poscere. In tanto metu valde confirmati sunt
militum pariter Sc ciuium animi, quum insignis dux Antonius in Senatu literas recitasset, quibus a vice rege Neapolitano certiores fieis reni,cum octo Germanorum milibus, re seκ- centis e Burgundia equitibus in Veronensem agrum veni me ducem Bor niae, adfuturum que eum propediem. Extitit paulo ante hos dies frigus atrocius. Ut rursum nece sie fuerit ex civium aedibus , ligna ac trabes ad ignis usum reuellere. Nonis Ianuariis Galli turrim quamdam in moenibus sitam , machinis &tormen iis aeneis quatere incipiunt, biduo tamen con
194쪽
rinenter quassata,partim concidit. Hosti prae
ter spem haec res euenit . Constituerant enim si sota corruisset,per ruinas eius in urbem ingresdi,id quod factu non difficile misi ei. Nulla e nim fossa ad eam erat vibis parte Haud multos post dies arcem quandam strenue magis quam solliciter oppugnare adorti magna suos xum strage a fossis moenibusque sunt repulsi.
Quanquam nec Germanis, qui arcem defensi rabant incruenta haec fuit victoria.. Postridie Hispani cum Germanis vallum conscendunt, magnoque impetu in tormentorum custodes illai i, praelium committunt. Caess plerisq; , alios in urbem captiuos ducunt . Hic edocti dGallis & Italis, Gallica signa sequentibus, regem de oppugnanda iterii Papia mutasse se
tentiam. Constituisse tamen in obsidione cum omnibus copiis totoque apparatu bellico per seuerare. Quod per exploratores quum intra urbem norit copias militares rei frumentaria Ed extrema pene cibariorum inopia laborare Decreuit hac rati ne comeatu intercluso ad
deditionem illos cogere. Narrant quidam hoc eodem tempore in stabulo quodam Papis
inuentos equos, qui quum nihil haberent, quo latrantem possent placare ventrem Ligna comederint, lapides roserint. Hoc ut parum credibile adscripturus nori eram nisi in eius com
mentariis reperissem qui ipsum per totum hoc lepus Papis fuit,quo obsidebatur Iam tertium
195쪽
stipendia petentibus, Germanis decretum es 'vi cupedinarij lanii,pharmacopolae,csteriquectu es,qui opificio manuario quaestum faceret, aliquam darent aeris portionem . Antonius ipse ut nusquam non esset sui similis,quod gestabat aureum monile cossauit. Hispani armorum duces quidam opulentiores,mutuum de derunt. Hac pecunia placatus miles , ducibus suis Per omnia paruit. Hic taceo crebras Ticinensium in Gallos eruptiones Sc pugnas, L les Mia pleraque inita certamina,quibuS nunc coe si multi, nunc multi etiam capti. Sexto Calen. Februarias dux Borbonius, vir fortis δc multis rebus gestis clarus,repente cum valida ma rati apparuit in agro Laudensi. Haec res ad Gallum ubi manasset, postridie mane tormenta Omnia, quae urbiS moenia spectabant,auehen da curauit ad locum,qua venturas putauit hos stium copias, ita prohibiturus,ne propius accederent. Militem quoq; in urbeculaS,qUaSOccupauerat hyemantem , ad castra vocavit.
Quae per totum Februarium mensem Sc Ticioni,& in hostium castris acta sunt, non tam praetermitto, quam ad maiorem scribendi reseruo diligentiam in eo opere,quod nobis de Brabariae principibus elucubratur. Borbonius vero, Ec vicerm Neapolitantis,ubi iam Gallos adoriri statu i ssent, rati quod postea successit, superiores se futuros,cum suis iam propius accesserat exercitibus. Iamq; dies venerat,qui sextus
196쪽
est ante Calend. Martias, quo tempore in loco castro meminentiore Papiensibus,qui plus quatuor iam menses inclusi tenebatur belli data signa. Quod Ubi intellexit copiarum Caesas ris in urbe obsessa prafectus mire exultans: bona enim spes habebat animum eiuS futurae viis ctoi toe,conuocatis suis: Nunc animis opus est milites, inquit, vocari nOS fortuna sequamur. macti virtute estote, qua me euntem videtis
sequimini ducem. Haec ubi dixit, relictis qui
nium tribus locis est racto arietibus castrorum muro, qui Gallicas acies egregie tuebatur,Caesariani vallum irrumpunt. Rex ubi hostem intra munitiones esIe audiuit,sub auroram erae enim dies mathiae Apostolo sacer, qui est Fe-hruarii quartus Ad vigesimus iubet una cum hellicis machinis obuiam ire armatos qui resi stant & Caesareanos prohibeant . Itiar, Pugna committitur varia,atrox,cruenta. Et iam Galli nost ratium bellica instrumenta maiora obtinuerant.Caesareani pedem rc trahebant,quum Alphon sus Marchio Vuasticiasas, Virconserendis manibus audacior, in Gallicas penetrauit acies. Cuius aduentu resumptis animis, nostri in hostem erat hic Heluctius) redeunt . voces pugnam tristaurantium Caesareanortam eXaudiebantur: Cadite gladiis, figite hastis, sterni te iaculis .Hactenus ita praelusum est futurae pu
197쪽
bellicis rebus cuilibet fere veterum comparandus,ita suos paucis quidem, sed efficacibus' verbis hortatus dicitur . Nihil refert viri fortissimi,quot peditum, quot equitu milia GaIlus ad Papiam adduxerit, quando cum longe maioribus copijs saepius ac prospere semper coflixeritis. Adhibete modo animos alacritatis' ac fiduciae plenos.Haud enim in limine vestrorum laborum, sed in exitu statis allorum ut spero victores domu reuersuri,si paulum ad huc niti volueritis.Credite, vos ad praedam re gloriam, non proelium vocatos . Digni estis
qui talibus , quibus abundant hostium castra in patriam onusti redeatis. Ad quae ducis optimi verba sequutus ingens militum clamor se omnino paratos esse,dicentium Imperatorem suum per aequa re iniqua sequi. Libenter ituros ad unum omnes quo ipsius sortuna duceret. Iam in mingau alius aderat uiuerex Ne poli. Is quoque militem hortari,ut acriter pus gnaret, sciret illius victoriam diei Galliarum maximas opes Caesareanis in praedam datura.
Haec isse,& alia similia, quae in tali discriminea facundi s Imperatoribus adhiberi solent. Exaduerso stabant δc instructae aduersarum pamtiu acies. Et iam signis canere incipientibus,re nouatu est praelium,magnis et infensis utrinq; animis,nec spe militu dissimili Cssareanis sua virtute,hostibus militu copia fretis. Marchio Piscariae Caesareanus,ante suoru nunc ora fer' ri,nune
198쪽
i,nimc hostem inuadere, peditem immittere, hortari voce,manibus significare sociii adesse se periculoru omnium atq; adiutore. Vidisses de hic Borhoniti seriente caedentem,in hoste incut rente, vulneratos eae acie subduci iuben-le,integros submittententi multi utrinq; vulis
nerabantur equi ix Viri,pediti pedes, quiti e ques, singuli pene singulis aut ense aut hasta s1-hi aduersi pugnabat.Rex Galliarum vir miliis
tari disciplina,tum corporis, tu animi viribus sque clar us,& ipse fortiter dimicans,vnius vexiliserum legionis Germanicae an Hispanicae incertum est, sua manu confodit. Horam fere unam dubius fuit, Sc anceps pugnae euentUS, quum repente suoru casu pedites Galli consternati, primu loco cedere mox terga simul veristere coeperunt. In proelio trucidati a Germano
milite Sueui prope omnes, Se qui pro Gallo steterant Itali . EX Heluet is mille quingenti,
Duces quoque Francicorum exercituum prae
stantissimia In quibus classis praefectus una cusilio, dux Monfortius, princepSTremoliuS, Busius,Chiamonius,Buhansius. Iacebant ii
mi passim equis effusi nobiles pariter atque ignobiles.Quidam adhuc palpitantes alii ut suo
vestitu obriguerant aut ensetN aut Parmam tesDenres. Crudelis ubiq; luctus, ubiq; pauor de plurima mortis imago.Stabat iam rex Gallias rum undiq; telis expositus,quum suis hortatis Dus, ut re iam inclinata e praelio excederer. on
199쪽
Non faciam, inquit. Hic extingui pulchrum lmihi re laudabile existimo. Ea sum stirpe, hs
maioribus ortus , ut non tam longam vitam, quam nominis aeternitatem optare debeam.
Haec ita loquutus,cum suis iam ad salutem magis, quam in spem vietoriae, aduersus hostem dimicat. Verum ubi extrema acies a Caesareanis est equitibus circumueta,& a fronte alii urgebant infestius rex Franciscus viribus, auxi Iioque destitutus,capitur,&meo reX Natram Ne,aliique plurimi nobiles viri,Ponti ficis Romani legatus, Princeps Μamoransius,Floren ges, Lestu, Bonaualle, Turantius, Bosula, Brion,Valmontius,ObenignUS,SatememiUS, Camesien sis,Lorges, Naures, Riaus,ali j q; permulti. EX militibus gregarijs, qui profligata acie effugere sunt conati, multoS cum totiS ar mis in Ticinum desilientes,rapidus amnis ab sorpsit. Alij ab occursantibus media planicie equitibus interfecti,capti sunt alii. Horum tanta multitudo, ut capientium numerum vice rint. Quos omnes postea armis exutos, Borbonius incolumes dimisit . Caesorum in praelio Numerum,quidam ad septem, quidam ad decε milia redigunt. Nec tamen incruenta haec ste tit victoria Caesari,in cuius exercitu praeter insignes aliquot duces octingenti fere desiderati. Alanaeonius princeps Gallicarum partium vis dens suoru stragem, quadringentis cum equistibus e manibus hostiu elapsus, Gallia versus
200쪽
quam maxime citato cursu,contendit,& Luguduni febricula correptus,periit. Hanc victoria
cum qua nullius unquam veterum Imperato rum,nec laureaS,nec auratos currus posse comparari existimo.Caesariani adepti cum praeda, captiuisque regibus,ac tota fere Galliarum regni nobilitate, Papiam ouantes reperunt, magna ciuium quoque laetitia Sc gratulantium acclamationibus,urbem longa iam obsidione liheratam ingres Hic si unquam alias,nihil osmnino esse res hominum cernere licuit, quum rex paulo ante copiis egregie ad belli vis, tu armis,tum exercituum ductoribus,ac bellandi peritia instructissimus.'taliam ingressus,repente omnibus,& cophs, re armiS exutus, inpote statem hostium venit.
TUMULTUS GERMANORUM. DIcam nunc de rebus Germanicis,quae Peridem fere tempus acciderunt LUtherus
palam in cocionibus, ad quas audiendas semper confluebant ingenS turba mortalium, multa in principes, in praelatos, in episcopos quum diceret,Caesarem vermium saccu, Principes tyrannos, Prudentiorem esse Turcam,&meliorem quam Christianae reipub.guberna tores, Ed alia id genus permulta, scriheretque in opusculis Se libris: Deus libera nos ab his tyrannis.Tolle quaeso e medio amarissimos pariter ac superbissimos ecclesiae proceres. Populus his accensus dictis, tandem insurgere ac tu-N mul