Dissertatio medica inauguralis, de lepra ...

발행: 1820년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INAUGURALIS,

PRAEFATIO. CUTI humanae singularis fabrica, munera compluria, quibus in vita animali fungi destinatur causae demum irritationis quibus nunquam non patet, eam innumeris pene affectibus morbosis obnoxiam praebent nec facile esset aliam morborum seligere Seriem, plura, vel momentosiora, vel quaerentis medici considerationem tam aequo jure flagitantia, exhibentem. Idcirco etiam a vetustissimis temporibus, hanc Pathologiae disciplinam professorum scientiae nostrae attentionem contemplationemque sibi vindicasse invenimus.-Neque

12쪽

2 DISSERTATIO EDICAneglecta neque inculta est magno illo Medicinae Parentes atque per Saecula post eum attraxit animadversionem, exercuit ingenium, otiam felicissimorum ex sequacibus ejus. Adhuc tamen hanc artis medendi partem miniis feliciter quam alias exploratam fuisse plerique fatentur atque illustrissimo nostrum viro temporum reservata erat gloria eandem laboribus suis elucidandi, monumem tumque suae famae aere perennius simul excitandi. Cutis morbi latissime tam indole tam, mento variant. Horum nonnulli, veluti eruptiones cum febre contagiosae, inter mala genus humanum vexantia, dirissima sunt; dum alii natura adeo leves sunt, ut aegre in Nosologiis locum mereantur Medium autem inter hos et varium admodum genus, existit, quod vitae quidem durationem haud reddit breviorem, neque functiones ejus multum impedit, corporis tamen foeditate, mentis in-

13쪽

quietudine quibus originem praebet, quam optimo jure medici et diligentiam et misera

tionem sibi vindicat. Inter hos ultimos cutis assectus, pertinacia sua foeditateque insignis, longe eminet Lepra, hujusce nimirum disceptationis nostrae materia.

HISTORICA. Breves tantummodo sparsasque Lepraementiones in Hippocratis scriptis reperimus, quam vero inter morbos recenset vernales, exque pituita corporis redundante provenire reputat i morborum atra bilest orientium sequelam alias dixit, vesicamque urinae Lepra, S ut videtur interpreti l laborare aliquando meminit.

14쪽

4, DISSERTATIO EDICALocum de Lepra ex Archigene conserhavit Aetius, ubi squamosam morbi indolem piscinae cuti ille manifeste comparabat, notaSque Lopram ab aliis cutis vitiis distinguentes indicabat. Memorabile tamen videtur quod idem, contra Actuarium et Paulum Aeginetam, formam macularum rotundam Sse neget. Disseri vero,' inquit, 'epra ab Impetigine Sylvestri, eo quod Impetigo orbiculatius Semper proserpat, Lepra vero non ita, nec eodem modo.

De Lepra multa minutiora simul et accuratiora in libris auli et Actuarii tradita sunt. Paulus haud alias quam Hippocrates atrae bili originem tribuit, λειχῆνες lue, vel impetigines, a miXtione succorum a se invicem alienorum in corpore orientes, in Lepram degenerare affirmat ' Hisce autem verbis describit malum Verum Lepra per profundita-

Aetii Tetrab. IV. Serm. I. Cap. CXXXviii.' Ubi serosi tenues et acres humores aliis crassis suceis admixti sunt, λε - id est Impetigines, generantur, quae brevi in Lepram et Scabiem transeunt. De Re Medica, Lib. IV. Cap. m.

15쪽

D LEPRA. 5tem corporum cutem depascitur orbiculatiore modo, una cum hoc quod squamas piscium squamis similes demittit. entionem simul injecit de abnormi varieque figurata macularum forma in morbo alio squamigero Psoriast, hunc a Lepra probe discriminante. Actuarius quoque una cum indole Squamosa, figuram quoque orbiculatam notavit: Ἀλλ' 1 ιεν λεπραῖα τὰ βαθύς, καὶ κυκλο- Scriptores vero Romani vetustiores sub Leprae nomine nullam accuratam morbi descriptionem reliquerunt etiamsi apud unum,t saeculi tamen inferioris, remedium in Lepram 3pec cum ut vocant, traditum legimus Celsus quidem plures ejus species sub Impetigines Vitiligineque i dedisse videretur.

4 Marcellus, de edicamentis, Cap. xlx.

Ipsiusque Celsi Impetig nihil aliud est quum

Lepra Graecorum. Vogel, Acad. Praelect de cognoscend et curand praecip. Corp. human assecl. p. l2.l Demedicina, cap. xxviii. I9.

16쪽

6 DISSERTATIO EDICA Arabes postea sub Leprae nomine Elephantiasin Graecorum perperam descripSerunt atque quoniam saecula inter barbaraliterae artesque asylum apud hunc populum

quaerere Coactae sunt, mirari non possumus

si aliquam adhuc partem eorundem errorum tempus, et latissima illius gentis auctoritas, victoriarum scilicet militarium Comes ConSecraverit. Hinc a literis Europae redivivis pene ad hoc temporis, scriptores de re medica hos diversissimos vixque non contrarios morbos miscuere. Rem ita se habere, necnon notiones de ea perplexas olim existentes evincere, satis erit consulere celeberrimorumnosologorum libros.

DEFINITIONES. Lepra a innae his verbis definitur:

Pustulae, eschara sicca, Colorata, Cum O-

Quem Elephantiasin Graeci vocant, affectum iunc Arabes Lepram nominant Lorrn De Morbis utaneis, p. 363.

17쪽

DE LEPRA. 7

di immersis mobilibus indolentibus, fuscis, rhagadibusque. Hanc illustrissimi a-turae historici descriptionem ad morbum squamosum nihil pertinere manifestum est. Priore quidem parte comprehenditur Impetigo quam nostrates 'UΝΝ1NG ΕΤΤΕR nuncupant, posteriore autem Elephantiasis Tuberculosa, seu Lepra Arabum. Sativagesius quoque generi Leprae, Elephantiasis transtulit signa:- lepra Graecorum cognoscitur ex duris furfuraceisque tuberculis verrucosis, Seu verruca CraSSas referentibus, subrubentibus, sine dolore faciem, manus totum quandoque corpus assicientibus quae sensu carent vicinia tamen pruriginosa Saepe cutis vicina est suboedeniatosa, sensu fere destituta tibiae phlegmasia tumidae. V ' Addit porro Hic morbus apud nostrates vix unquam videtur, nisi aegri ex Hispania, ex Oriente, aut ex America

huc accesserint. Gen. Morb. l. i. Ord. rv. Gen. 262.-Amoenit. Academ Vol vi p. 679.1 Nosol Meth. l. X. Ord. v. Gen. 27. Edit Amst. 1 63.

18쪽

8 DISSERTATI MEDICASaga sub titulo Leprae plura comprehendit et diversa morborum genera. Ita enim

Lepram Graecorum definit: - Tubercula furfuracea Verrucosa, Crassa, rubra, inSenSibilia, seu sensu carentia, faciem, manUS, C. occupantia, constituunt hanc speciem.''

Plench, cujus ordinatio morborum cutis summa laude est digna, inter Elephantiasin tamen Lepramque Graecorum discrimen idoneum interponere parum aluit. Leprae enim synonyma Tuberculosam adjecit, atque

sic descripsit: Forma tubercula verru- Coin, Crassa, rubra et insensilia, quae faciem, manus et Corpus Occupant. '

Signa jam data Elephantiasis sunt, morbi nimirum insanabilis, qui hodie endemicus frequenter saevit per plurima aris Mediterranei ad orientem littora, per regiones quasdam Hispaniae Lusitaniaeque, necnon in Insula Madeira ad quem tamen nisi nomine male permutato, ne quidquam pertinet Lepra. Culleni clarissimi definitio Leprae hisce

19쪽

graviolibus vitiis utique libera est; verum non est omnino accurata, nec satis distincta Cutis escharis albis, furfuraceis, rimosis aspera, aliquando subtus humida, pruriginosa.

Cum Lepra soriasin atque Impetiginem una includere videtur Vogel, cujus definitio

haec est: ertinacissima scabies, totius corporis vel partis, sicca, dura, Spera, Sempentibus pustulis furfuracea. Doctissimus Aliberi, cujus in morbis cutis investigandis labores notissimi sunt, Lepram Europa pene incognitam esse confirmat;

nihilominus sub ordine numerosissimo suo Dari res eam pro genere imo descripsisse videtur. Verba sunt;- ille forme surciapeau desilaques circulaires ou arron dies, doniles bord soni plus rudes et plus eleves que Iemiliou. a Darire Furfurace arrondi se manifeste de preferetice auibras au jambos,

Synops Nosol Meth. l. III Ord. III. Gen. LXXxiv. ' Definit. Gen. orb. Cl. VIII. Gen. CCCXX.

20쪽

10 DISSERTATIO EDICA particulierement ala volsinage des articulations di coiade et u genou. Desinitioni clarissimi Willani nulli ex his erroribus objici possunt, atque cum succincta sit, simulque perspicua, accuratissimisque primorum scriptorum historiis consona, nihil

est Curiam Usurpare haereremus. lepra,

inquit, cis characterige by cal patcheso disserent siges, ut aviniat ways early a circula form. ' Addi forsitan potuit non coniugi0Sam, quamquam saepe haereditariam

MORBI SIGNA. Leprae in Britannia nostra tres Observatae sunt species, quibus Doct Willanus quem sequi destinavi haecce dedit nomina, nimirum, Lepram Vulgarem, Lepram Alphoidem, Lepram Nigricantem. L LEPRA VULGARIs.-Haec quae species est frequentissima, primum se ostendit exiguis,

SEARCH

MENU NAVIGATION