장음표시 사용
11쪽
seu Tatiam tentas Venusnά barbiton arto Proveniunt Latia carmina digna bra. Seu cantes elegos : Luo dicat Apolline Naso Implevit numeros iste poeta meos rseu Deus increpuit thurso graviore furentem, Ut vulgare sonas: omnia pondus habent. Oermo fuit purus, priscoque smillimus auro, , Et quem Roma vetus non neget esse suum. Pars operis quacumque tui , quacumque legetur Pagina, me verum dicere testis eris. Curarum interea pretium tibi vile tuarum est, SI te nil aliud, quam labor ipse iuvat. Admonuἱ quoties, Debes tua carmina fama :Fama tuum expectat non patienter opus. sis ego: sed mihi tu , Musisque monentibus, aures Obstruis , o paucos poscere earmen ais. Luid cisam extenuas ' non excusabilis illa est. Lua labor est meritus praemia ferre , ferat. fuit, nisi mentis inops, ipsi jam dives ab Indis Dum redit, advectas tu mare mittat opes ZNum quia Erythrao quas legit litore conchas, Rursus Erythrao litore condit Arabs pctuta tibi , quid Superis obsas, tantumque recusas
fuaxtima optare solea, nec tua vota capis 'Ergo terra tuum cum corpore nomen habebit pEt qui te tumrius , ωm bona scripta teget e Sit rni mens melior, nec postero nesciat aetas, Nec tua , te priscis vat bus esse parem. Marmoγa Usippus , vivosque imitantia mulans, Non tulit in caco rina latere oecu. Nec Venerem Cous postquam plaxisset Aselles, Passus in obscuro dεlitu4se loco est. Tu tua scripta premes ' potioiaque marmore O are Ingenii perdes tot monumenta tui rSi furor antiquis placuisset vatibus idem,
12쪽
Mia Maro, quid Flaccus, quid mouo Naso Ioret, 'Hac eadem magno s mens vendi et Homero, Quis malum Aoniis ora rigasset aquis ZFinibus exfguis virtus , ct inertia distant, Obruta si virtus semper, ut illa, latet. Si Calamis nocti tantum tenebrisque laboret, Exacctos Calamis quid mihi factet. quos ZIlla S)racosi totἰes laudata Myronis
Lucula , qua domino , qua fibi fama fuit,
Plus prope, quam domino, luci debere fatetur ;Hac vitam , hac famam contulit , ille manum. Ille dedit saxo vitam, lucemque mereri:
Luod vivat, quod adhuc nota sit, illa dedit At tibi, s lateas, quid proderit esse poetam 'Si renuis laurum , quid merui Fe juvat ictuid desbitas , nimtamque times tua eredere fama Carmina e nil illis cura quod addat habet Aude , quid trepidas ' en cum lauroque tubaque Fama tuas pridem constitit ante fores. Hoc aude versiare tuos in pulvere currus:
Ne dubita, vinces : palma parata tibi est. Sape aliquis laurosque coniis, ederasque precam' Implorάtque omnes , sollicItάtque Deas.
Nec venἰunt edera , nec circum tempora lauri,
Nec mIbero Fhoebus , Pieridesque favent. 'At tibi quos et imo promittit Fama triumphos , Paucis post cineres vatibus aqua deait. I sa tibi defert Pindi de meriἱce laurum, Serta que temporibus Calliopeia tuis. Ecce tibi assurgit Phoebi chorus omnis , is oratri te respἰcias , ct quod es , esse velis. Sarmaticas horrens Nasonἰs ritus umbras
Dum fugit, is nostram lustrat st ambit humum,
Repperit heredem , domino que avoque puterse Incidit insenIo , mune poem, . trest. Hunc
13쪽
Hunc tu, quem nec hiem Scythia, nec CasaHs ira Perdidit, hunc in te non superesse sues 'Hoc tus facies, tum te de marmore dicam Excisum e Sothicis pectus habere jugis.
Hoc tu si facies , fam de supplice vindex. Cornua jam sums : dum licet, illa cave.
Indice me neque enim nomen culpamque tacebo, Nec mea cum laueis j uncta querela venit Indice me, donec vates, ederaque vigebunt, Diceris populi publicus ore reus. Cedis p an obduras ' nec te mea vota, nec ira, Nec te Parnas numina magna movent piam feror in pugnam : neque me reverentia vertet, Aut pudor, aut, tanti causa furoris, amor. Nec vani assultus, nee erunt me viribus ira: Pierides nobis , o dolor arma dabunt. Trans ego Pyreneu, trans altas audiar Alpes,
Inna mihi felix fit modo , parque tua. Solis ab occasu mea vox pertinget ad ortum, Nec te posteritas nesciet esse reum.
sed puto , flecteris : s falles, pagina testis
mc maneat culpa tempus in omne tuis.
14쪽
V M inu A M mihi consilium fuit,Amice Lector, libellos poematum scribere, nedum publica de iis iudicia experiri. Verum cum Musas sive naturae quadam inductione, sive earum elegantia atque suavitate captus sic amarem, ub illae me vicissim non omnino negligerent,& cum ita res ferret, tentanti dictarent aliquid,
quod legi posset, factum est , ut me prius inter Poetas ccnseri posse animadverterem, quam ipse me poetam esse crederem. Nimirum ut illi interdum , qui utiles herbas in montibus lcgunt, legendi studio in eorum fastigio consistere se
prius vident, quam eodem eniti constituerant: ita dum haec studia me oblectant, & nunc mea sponte , nunc amicorum rogatu elaboro aliquid, eo me paullatim dies , & nonnulla sedulitas inscientem deduxerunt, quo vix me pervenire posse speraveram. Quae igitur diversis temporibus vario argumento a me scripta fuerant, cum ejus artis periti legerent probarentque , eadem ut in publicum prodire permitterem , impetrarunt con- vitio paene quotidiano, sed amoris & commendationis pleno , quale in superiore Elegia expressum vides. Veritati quidem aliquid , plus amicitiae ab iis tribui facile suspicabar : tamen utriquc locum dedi. Et, amabo , quae pulcritudinem unquam suam audivit comi ndari, nec credidit Forma, ut pessima sit, nulli sua non placet. Nam quid hic multa excusem , qui, si excusandum ascriptore quidpiam sit, semper cx stimavi id unas litura
15쪽
litura potius quam verbis confici oportere : in poesi praecipue, in qua si optimo scribendi & judicandi magistro standum est, mediocribus esse non licet. Neque tamen mihi non aliquid subinde in mentem venit, quod hujus qualiscumque libelli editionem inhiberet, hoc praesertim sesculo &erudito , & culto , & quo vix totidem rudes receperias , quot olim sapientes repertos fuisse ac-pimus. Sed cum eruditionem fere omnem ad utilitatem & quaestum plerique conserant, granum etiam, unde victitent, si fas est credere, prae gemma habituri, inutilia haec , ut ipsi quidem loquuntur , & inania Musarum oblectamenta haud magni putant, quia coena duci sine illis pqtest. Quo fit, ut si quem poesis delectet, necesse propemodum sit, ut bene vivat, & lateat ; quorum alterum conscientiar, alterum arti excolendae tribuat , ampla graviorum studiorum praemia aliis relicturus. Ad haec, dum quidam ingenio suo, bono quidem, sed praefidenti tamen, & quod misera te fortunatius sibi esse credunt, plusculum favent , illico si in libellum novum inciderint, fastidio nescio quo evicti pulcrum putant non pauca carpere. Cur, inquiunt, hoc omisitὶ cur illud plenius non tractavit 3 in isto quid necesse erat ita multis immorari λ illud, & illud quam amplam &rei convenientem materiam dabat 3 Sic nonnum quam tecto aedificiis imposito notantur & perstringuntur multa : hoc angultum, illud amplum nimis r hoc non assurgit satis di iniquo soli istud obversum : aliud non quo debebat loco situm;& sexcenta ejusmodi. Haec judicia ut vitare quispiam velit, vix est ut possit. Neque dubitant ingeniosi illi, quin haud paullὁ meliora, qualia sibi semper comminiscuntur, scripturi sint dummodo aut otii tantillum a se impetrent, aut patientiae,
16쪽
Gentiae, ut cum Musis in gratiam redeant, & ad pluteum paullisper meditabundi consideant .Quos ego quidem tam magnifice & sentire de se, &loqui facile patior ; hoc minus aeque, quod, cum non etiam nihil possint, & tamen de Hippocrene, uti canes de Nilo , biberent fugerintque, ad judicii sui laudem , & reconditioris doctrinae existimationem interesse putent, palam efferre, quam nihil aut parum sit, quodcumque diuturnus aliorum labor extruserit. Sed, si dicenda res est, eorum quisquei sudet multum, frustrάque laboret
Ausus dem. Quanto illi rectius, qui, cum disciplinae alicujus arcana penitus se introspicere existimant, ex eo potius laudem sibi conficiunt, quod, quae in aliis bona sunt, expendere suis momentis, & commendare explicando possint Z Domum a perito architecto constructam ingressiis, quis non ex Vitruvianis regulis , si modo eas ipse calleat, & observatas videat, laudet potius, quam, ut nihil est ab omni parte perfectum, arguat nescio quid, dumque in eo totus est, tot alia concinne elegante que disposta velut inobservata praetereat 3 S c d querelis ne tum quidem , cum necessariae sunt, est locus : ab hac certe praefatione alienae prorsus videantur , in qua bonis & comibus verbis Lectorem ad hos libellos percurrendos invitare convenientius sit. Quare cum nihil aeque animum conciliet, quam reverenter alterum habere,volui,
Erudite Lector, si miniis id praestiti, . convenit te mihi ignoscere , volui sane eum tibi honorem tribuere , quem hospes hospiti, cujus gratia, si forte cum eo convivere lubeat, nihil, quod ad epulas, aut addita epulis oblectamenta pertinet, sumtuli Horat. de Arte POEA
17쪽
sumtui parcit. Nequid igitur tibi aut inspidum
aut ingratum offerrem, impensam, quam quidem opes meae ferre potuerunt, lubens volensque sustinui. Nam cur indignum putem cum Oratorum Principe fateri, me, quo minus ingenio postum, subsidio mihi diligentiam comparasse ' Detinuit me saepius epistolae ad Atticum insignis omnino locus , . in quo magnus ille dicendi scribendique artifex prodidit, quantum studii, curae, judiciique conferret ad delectum proprietatemque verborum , suavissimam ad capiendos legentium animos illecebram. Scripserat librum nescio quem nam & ille injuria temporum intercidito &, ut
cum Attico illi erant omnia communia, comm nem cum eo fecerat. Legit enimverὁ librum Atticus diligenter : nec dubitavit vir prudentissimus eloquentiae patrem per literas de voce una commonere. Dixerat ille , α fustinere remos inhibere, arridebat Attico magis. Et ille quidem amici primum judicio suum submittere : verbum postea excutere : excusso sententiae suae priori adhaerescere. Satisne hoc homini diligenti fuit 3 etiam Attico praecipere , Varroni similiter , verbum, si sorte submovissent, loco suo restituerent. Quid praeterea Z laudare Lucilium & Carneadem si e locutos : causam etiam , cur ita sentiret, reddere : ad extremum non 8iffiteri, hoc a se diligentius curatum esse , quam quod ad publicas
privatasque res pertineret. Tantane vocis unius mutandae retinendaeve cura virum maximum in
cesserit i Atqui scribendi & loquendi leges auctoritate sua figere ac refigere posse videbatur. In soro, in curia , in judiciis dominabatur, ac triumphabat : nec Jam Oratoris , sed Eloquentiae
uomen sibi comparaucrat. Et tamen non se nugas agere
18쪽
agere credidit, cum de verbo uno laboravit. Riserit aliquis , si parum proprie dictum esse contendero , valetudini Meliter inservire : at risum ipse merebitur, si quam Tiro 3 Ciceronis libertus reveritus suit , censuram defugeri . Quid hic
ego nunc de Poetarum nostrorum cura loquar,
quando optimi magistri praecepto jubemur carmen hoc ipso reprehendere , quod perfectum cum fuerit, decies praeterea ad unguem usque castigatum non sit Z Alia profecto in judicum subselliis , alia in Musarum sacrariis exercentur iudicia. Illic capitales homines & pestiferos decem poena eximi potius Videas, quam multari probum unum: hic, ne Versiculus unus incultior servetur, obliterantur elegantes decem : quasi his ad noxam satis sit sententia cum illo cohaerere. Quam judicii & emendationis severitatem cum quotidie magis magisque animadverteremus in paucis illis ac praecipuis , quorum tantum exempla intuiti sumus , crevit in nobis illorum venexatio , & cum ea studium, & animus, & spes scribendi aliquid, quod qui legeret, ab iis non abiret. Porro ut pictores interdum imagines suas, sic nos libellos nostros singulis singulos inscripsimus. Quod etsi veteri recentique more a me
saetirm est, vereor tamen ne non rerum mearum
exiguitas cum eorum quos ad id delegimus amplitudine convenire videatur. Cum esset, ut Cicero refert, 4 apud se ad Lavernium Scipio', ac forte allatus illi esset acipenser piscis in primis nobilis, unum & alterum ex iis qui eum salutatum venerant, invitavit, pluresque etiam ii vitaturus videbatur , cum in aurem Pontius :
ipio , vide quid agas : acipenser se paucorum 3 Lib. I s. s. I T.
19쪽
hominum est. Poterat & mihi Pontianum illud quispiam insusurrare, qui vidisset ad rem omnino modicam tot ac tantos a me evocari. Neque
ego in illius sententiam non lubens volensque convenissem , nisi credidissem fore, ut artium nostrarum cultores fautoresque rem etiam parvam pro sua humanitate non parvo aestimarent. Hortorum cultores exiguas in illis areas describunt,& hic floribus, illic peregrinis plantis, alibi arboribus consitas suis spatiis ac septis ad elegantiam aliquam includunt : cur ab his exemplum mihi non liceret capere 3 Ego vero cepi, & libellos Π os paucos & exiles non inconcinna partitione distinxit & si mihi quidem tam ambitioso est e fas sit, ut cum Cyro Persarum Rege me componam , ut ille Lysandrum , Lacedaemonium, virum lummae virtutis, ita ego non unum auctoritate & eruditione praestantem in hortulos meos
deduxi. Ingredere &tu, Amice Lector, si curae tuae sinunt ; & otii tui secessum hic aliquem cape. Siquid fuerit, quod in iis te teneat, si ejus te delectet sollertia a quo scilicet omnia dimenta atque descripta sint, erit quod te amem in isto tuo judicio; & cum eodem Rege, pari sensu, non absimili vultus hilaritate tibi dicam : Atqui ego ista sum dimensust mei sunt ordines , mea descriptio : nihil istarum, quas hic videS, rerum non meo elaboratum ingenio, non mea digestum industria.
20쪽
cum a Fontarabiana victoria venerabilem Eucharimam Madrdi enis ad sacellum Rehium
deduceret anno 16 39. IOOminis Austi iaci colamen,' gemianique Philippe , Orbis amor, Divumque genus, cui
pectore cura Prima sedet clauso Europam componere Iano, Et Gangem s reper,ac domiti latera ultima mundi, Oceanique vias Romana extendere sacra.