Menologium Graecorum jussu Basilii imperatoris Graece olim editum, munificentia et liberalitate ... Benedicti 13. In tres partes divisum nunc primum Graece, et Latine prodit, studio et opera Annibalis ... card. Albani ... Pars prima tertia .. Pars te

발행: 1727년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

MENOLOGIUM GRAECORUM

t Atan Anctus Pater noster Agapetus, Iustiniano imperante , in vetere Roma nariis, propter religiosae vitae exercitationes & retia quas virtutes ad sumini Pontificatus dignitatem ascendit. Fuit autem di editis miraculis clarus . Clim enim aliquando ex urbe Roma egressus, Constantinopolim navi.arct, ut Imperatorem inviseret, ac in Graeciam venisset, ibique hominem quemdam mulum N prae infirmitate immobilem invenisset, manu apprehensiim, incolumem reddidit. Deinde cisin auream Portam subiret , & in coecum quemdam ibi sedentem incidi si et, manu ei impotita , visum ipsi restituit . Unde apud Imperatorem & Senatum adeo venerabilis fuit, ut de Anthimum Traperuntis Episeopum , Eonstantinopolitano throno incubantem, ac Eutyclitana haeresi ii butum ejecerit , & illius loco sanctissimum Me nam ordinaverit . Posthaec infirmitate correptus , ex hac vita decedit , & in templo iam

ctorum Apostolorum sepulciu fuit .

D memoria Sanctae Antissae.

s. hiata .HAncta Anthusa filia fuit Constantini CG ballini, a quo jus a cuidam viro nubere, non allentit. Verum post illius obitum libertatem adepta , sias Omnes divitias distribuit: alias siquidem pauperibus dispersit, alias

in ecclesiarum coenobiorumque constructionem impendit , alias in captivorum redemptionem erogavit ; vclics vero aureas, quas ipsa habebat , in ccclesiarum ornamentum convertit . Fuit insuper plurium orphanorum mater: pr jceios enim infantes colligens , eos cducabat& instruebat; ac illos quidem, qui moriebantur , Dco commendabat eos vero, qui vivebant, in senum hospitio collocabat . Saepius aut cin vocata 1 rejigiosissima Irene , ejusque filio Constantino, ut una cum ipsis imperarct, constanter recusavit. Demum salictimonialis facta a salicio Tarasio, in monasterio Eumeniae migravit ad Dominum. Κα Μνημ. A si1 ς ηι ν άνα- πη re Γλα-.AΥαπη- Ο ανιας πατ, ημων , ἰῶ ιιεν

72쪽

APRILIS

EODEM MENSE

Die Decima octava

Cosinas salictissimus Pontifex & Christi S.Coimis

Consesses ex urbe Constantinopolitana cziae. ortum duxit . Ab ineunte vero aetate Deum amore prosecutus , mundum reliquit ,& abiens , monachus factus est. Cumque sc- ipsum religiosis exercitationibus ae reliquis virtutibus expurgasset, Deique domicilium evasisset, Chalcedonensis Episcopus ordinatus fuit, impiorum Iconomachorum tempore . Idcirco propter orthodoxam fidem plura sustinuit certamina . Impulsus cnim ab iis , qui tunc rerum potiebantur , abnegare cultum sacrarum te venerabilium imaginum, ciun ad id induci nequiret, in exilium ejectus fiuit, & plurimas pertulit calamitates. Sed ab exilio revocatus,& compulsus eorum haeresi consentire , cum ipsos neque audire vellet, multiplicibus arru nis subjectus fuit una cum sanilio Auxentio , eum quo eadem subivit certamina. Atque ita tentatus ac triumphans , migravit ad Domi

num a

Et memoria Sancti Damis δὲ stipuli S AEGregorii Decapolitae. SAnctus Pater noster Ioannes a teneris unias

guiculis mundum odio habuit: & Chrisium amore complexus , ad magnum Gregorium Decapolitam accessit, & ab eo m nachus factus, cxinde una cum ipso vitae ccr- tamina sustinuit, in omnibus Deo inserviens. Usque adeo autem in obedicialia celebris , in subjectione obsequens, & ad ministeria ciuaecumque paratissimus fuit , ut magnus Grcgorius de ipso maximi3 gauderet, Deumque glorificaret . Post mortem vero sancti Gregorii ipsiusque ad Deum transitum, abiit in rcgi nem longinquam & incognitam, quia & Dominus peregrinum egerat, atque apud extraneos fuerat natus, & multa sustinuit. Deinde sacra loca petens , in beati Charitonis lauriam se recepit, ibique seipsum pluribus virtutis excr- citationibus addixit. Atque ita cum recth vixisset, in pace ad Deum pacis, qvcm impense amaverat, emigravit.

73쪽

61 ME NOLOGIUM GRAECORUM

Et certinen Sancti Mart ris I astris, S sociorum e M. Eo xempore, quo impius Imperator Di

cIctianus maximam illam S horribilem persectitionem adversus Claristianos excitavit, & comprcheia sus salietiis multorumque cretaminum c lirilli martyr Georgius multiplicibus subiectus sitit tormentis, ipsosque inter cruciatus longe admirabilia huitiani silue viribus majora cuulit prodigia; multi ca miracula videntes, in Dominum crodiderunt : & exliis alii quidem illico capite obtruncati sunt, vel igne cremati; alii vero in carceres detrus, ut postea torquerentur. Inter hos fuerunt sancti isti Christi Martyres Victor, Acindynus, Zoticiis, Zenon, & Severianus: qui cui a sanctum Georgium rotae alligatum, nec ullo modo Iaesum vidissent, Christi fidem amplexi sunt. Excand cscens itaque Diocletianus, primum illos diversis suppliciis torqueri jubet: cumque idolis sacrificare recusissent, decollati sunt.

Et memoria Mincti Georgii Confessoris. SAndius quoque Conseiser Christi Georgius

temporibus Iconcinachorum claruit . Et primum quidem ab infantia Deum amore prosecutus, di monachus factus, propter multos labores, & certamina, quae sustinuit, Spiritus sancti templum evasit. Deinde Episcopus Antiochiae ordinatus , creditum sibi gregem recte gubernavit. Postllaec malo Diaboli consilio lia rosis Iconomachorum cinersit, & omnes Episcopi per epistolas ab Imperatore convocati fuerunt, ut quamprimum Coia stant in polim advenirent . Accellit proinde & ipsc , rcgibus obc dire studens , juxta sancti Pauli praeccptum. At justus sacrarum imaginum cultum abiurare, clam non assznsisset, in exilium pulsus cst, in quo plurimis pro orthodoxa fide aerumnis toleratis, in pace quievit.

-MINI

74쪽

EODEM MENSE

Die Decima nona. ICertamen Tanai Mart is ciri Mari,

ει sociorum M. HI quoque tres eadem die , qua variis L Cis

tormentis cruciatus suit magnus Cluisti martyr Georgius, adstabant Imperatori , hastas terentes. At cum prodigia illa vidissent, non modb armis , sed & cingulis suis projectis , ante ipsum Imperatorem stetere , Christum profitentes. Comprehensi proinde , & catenis constricti, in careetem detrusi fuerunt . Sequenti vero die E earcere educti, &vinculis onusti, coram eodem Impcrator constituti sunt i ac primum quidem minis, deinde etiam mitioribus tormentis Christum deserere compulsi sunt . Sed cum immutabili in Christum animo persisterent, suspensi depexique fuerunt, facibusque in lateribus ustulati, ac deinde in careerem iter lim conjecti. Post-dire E carcere educti, denuo Christum abnegare, & idolis sacrificare jussi sunt. Nolentes autem obtemperare , in ignem iniecti , finem vivendi secerunt.

EODEM MENSE

Die Vigesima. Memoria Sancti Patris nostri Tisodori, νῶ

Trictinas cognominatus est. SAnctus Pater noster Theodorus , cognomento Trichinas, hoe est, Pilosus, Coi 2 . stantinopoli natus & educatus ibit. Clim autem divitum parentum filius esset, illos una cum divitiis & gloria relinquens, in monasterium se recepit , quod ab ipso Trichinae ho- .men habuit , ibique monastieam vitam suscepit. Austeritati vero usque adeo se ipsuin addixit , ut prope mortuus cunctis vidcretur . Cunctas enim noctes diesque fiigori & glaciei obluctando, standoque inter preces traiisi-gebat , unica veste indutus , eaque rustica,

Diuitiaco by Corale

75쪽

& ex pilis contextat atque idcirco Trichinas, idest , Pilosus , vocatus fuit . Nudis itisuper pedibus absque esceis inecdcbat , neque caput ullo tegumento oportum habebat . Quapropter etiam in daemones potestatem accepit,& plurima patravit miracula; imo etiam post suae vitae finem prodigia edere non cessavit , ted a thuc curationes praebet omnibus ad ipsum accedentibus.

Et memoria Sancti Patris nori Anastasii Sinaitae.

. Ater noster Anastasius divino spiritu as- status, mundum & omnia quae in eo sunt, relinquens, suamque crucem tollens, juxta sacri Evangelii praeceptum, alacri animo secutus est Chi istum , de abiens ad quoddam moliasterium, ibidem factus est monachus. Cupiciis autem majora subire certamina, & per-ketiorem adipisci virtutem, Hierosolyma petiit . Climque sancta ac veneranda loca ad rasset , abiit in montem Sinai: ubi cum sanctos viros invenisset monasticam vitam exercentes, apud ipsos permansit, obediens eis , & prompto animo inserviens. Ob sui ver δ animi demissionem accepit a Deo donum scientiae & multiplicis sapientiae. Unde & sanet rium Patrum vitas conscripsit , & multos ad animarum prosectum sermones composuit: quorum plures deinde reperti, discendi studiosis propositi sunt in animarum salutem & utilit tem . Post haec Deo placens & gratus , in pace decessit.

GRAECORUM

EODEM M ENSE

2 1. Die Vigesima prima.

Certamen Sancte Mart is Alexandrae Imperatricis.

s. Alta,m. I exand: a Christi martyr, uxor fuit Dio- is se M A elctiani Imperatoris. Cumque etiam ipsa sanet mn Georgium vidisset tormentis c cruciari, hastili scilicet in ventre percussum, nec tamen ullo modo lael una ; deinde rotae cxacutis sertis compositae alligatum , & auxilio desupetr immisit, vinculis exiblutum : corpore insuper in frutia diffecto, denuo sospitein redditum , 5 coram Iinperatore , qui idolis sa-ci ilicabat, intrepide consistentem, tamque mirabili

76쪽

rabili spectaculo fures ad Christi fidem evocantem, quorum aliqui extra civitatem dccollati sunt, alii vero in carcerem detrusi. Clim haec , inquam , Alexandra vidisset , imperii gloriam abjiciens, etiam ipsa in Christumer aedit, & eoram Imperatore se Christianam csse consessa est. Iubente igitur Diocletiano in carcerem conjecta suit. Deinde vero lata se tentia, ut simul Georgius di Alexandra capitibus obtruncarentur, cum id ipsa didicisset, in carcere preces ad Deum fundens, animam

Et memoria Sancti Pro ph, Michaeae.

Loriosus ac magnus Propheta Michaeas, LM e maunus ex sexdecim Prophetis , fiat ex tribu Ephraim . Clim autem regem Achab redargueret ob plura ac multiplicia ejus scelera, odio quidem ab eo habitus, sed minime interfectus est , eo quod rex Deum ti meret , ac Prophetae virtutem revereretur . Adhuc tamen metu perculsus , se subduxit , ae diu in montibus commoratus est , ne cre bro praebens sese Regi conspiciendum , eumque redarguens , ad sitam caedem perpetrandam illius animum excitaret. Post mortem vero Achab, cum ipsius filium Ioram ob similes iniquitates aeque increparet, nec ille Pr phetae objurgationem aequo animo perferret , comprehensius fuit, & in carcerem detrusus :ubi eum longo temporis intervallo permanssinser, aerumnas ac molestias plurimas constanter pertulit. Deinde e carcere eductus, de praerupta rupe praeceps actus est a lietoribus i &elim animam Deo tradidisset, sepultus fuit.

MAximianus Christi Pontifex ex antiqua Roma ortum duxit, divitum ae e ciunobilium parentum filius . Cum autem ob negotium quoddam Roma discessisset, Constantinopolim venit: ubi propter suam h nam indolem, & multiplicem doctrinam, nec non exactam vitae rectitudinem , sanctae Constantinopolitatis Ecclesiae Presbyter initiatus sui ta Sisinnio celeberrimo Patriarcha: cujus probitatem in omnibus plane virtutibus exprimens, in eo instituto perduravit , donec damnatus

I fuit

77쪽

suit Nestorius haereticus, qui sanctissimo Sisi nio successerat. At post ipsitus haeretici Nest rii depositionem Maximianus tamquam fidelis di Orthodoxus, communi Imperatoris, Cleri,ae totius populi suffragio, Constantinopolita . nus Patriarcha esectus suit . Clim vero rect ac religiosh Eregem Christi subernasset , &ecclesiam a scandalis tutam servasset , eique per annos duos , & menses quinque praelais.set, in pace requievit .

Es certamen sancti Marmis I9atii,

oesociorum ejus. v I tres sancti marmes Isaac ius , Apolum lo, &Codratus famuli fuerunt Alexan-A drae Imperatricis r quam clim vidissent caduca hujus aevi gloria, corruptibili imperio,& mortali Imperatore contemptis , ad Christum accurrere, eique tamquam immortali atque aeterno credere, & pro eo mortcm subinre ι etiam ipsi Christi fidem amplexi sunt i &maxima libertate loquentes, Imperatorem increparunt , impium, crudelem ac ferum ipsum appellantes, quod conjugio sibi junctae mulieris , ex qua etiam liberos susceperat , misertus non esset . Unde in iram excitatus Imperator lictoribus praecepit, ut eos comprehenderent, ac in carcerem conjicerent. c. o peracto , tota nocte ipse Imperator cogitabat , quomodo cos interimeretr ingenti enim furore advers lis illos accensus erat i ideoque sequenti die eos eoram se adduci jussit , &, ut Christum abnegarent, compellere conatus est . Sed elim id ipsis suadere non valuitat , capite eos plecti mandavit. ΕΟ- πιν - αὐῖά -πάσας ίρε ους δ' ιηρκεσε μεχρι καν 'εσεως Nεςo'ου Ioip αιρε si υ , Ιου ε ανιωαπν Σιδνιον. με -καθαρε ν MolpIou ωρ Πικου Na ριφυ, οὐ Κληρον, καὶ Ιου πυ- , II -

78쪽

EODEM ME N SE

Die Vigesima secunda. 2 2. Memoria Sancti Patris nostri Theo diri

Tirotae. Heodorus Christi Pontifex, ae magnus Thauniatur gus, natus est in regione Ga- .latiae in oppido, quod Sicaeon appellatur, Iustiniano seniore imperante. Genitus v ro suit in taberna diversoria, ubi mater ipsius Maria eximia oris sui pulchritudine ad eum

progignendum attraxerat virum quemdam n mine Cosimam, qui inter Imperatoris cursores adscriptus erat . Eadem porro ejus mater Uidit in somnis fidus E coelo delabi , atque in suum sinum decidere: quod sane sidus suturam

pueri virtutem pra nunciabat. Adeo enim ipse ab ineunte aetate virtutis studiosus atque amans fuit, ut sanctum Georgium amicum sibi comparaverit , qui & palam cum eo colloqui, &irequonter convenire , atque ad omne opus bonum ipsum perducere consueverat . Unde innumera edidit miracula. Cum vero monasticam vitam suscepisset, Episcopus Anastasiopo

lis ordinatus cst. Domum clim apud Impera torcs , ac universum terrarum orbem plurimis editis miraculis celebris evasisset, in pace ad Dominum migravit . .

Et memoria Sancti Apostoli ossa Elis.

Athanael Christi amicus & Apostolus s. suit ex Cana civitate Galil eae, ubi Christiis Deus noster ad nuptias vocatus una cum intemerata ejus genitrice , & sacris discipulis, primum cdidit miraculum , aquam in vinum convertens . Expectabat autem &ipse, quod legis peritus csset, adventum Christi , qui apud iplbs Melsas dicebatur. Quare elimineum incidisset Philippus Apostolus, qui erat a Bethsaida civitate sanctorum Apostol rum Andreae & Petri, sciretque Christi advenatum ab ipso expectari, summa cum laetitia est illi to Nathanael: quem scripsit Moyses in lege,& Prophetae , invenimus Iesum filium Ioidplia Nadaret. Abiens itaque, clim Christum vidisset, illique credidisset , secutus est eum . Post illius vero passionem atque ascentionem, praedicans ipsum Deum esse, in pace decessit. I a EO-

79쪽

68 ME NOLOGIUM GRAECORUM

Certamen Sa i Magni Mart is

Γεωργιου. s. .. ih. Eorgius Christi martyr filii imperante .. Diocletiano ex regione Cappadocis , illustri genere , ac dignitate Comes . Perseeutione autem adversus Christianos cxcitata, elim illi diebus singulis mactarentur, ipse coram trianno intrepide se sistetis, eum redarguit . Idcirco hastili in ventre percussus , &rotae acutis undique ferreis circumseptae cuspidibus alligatus , superne exfblutus fruit. Deinde in frusta dissectus , itertim incolumis o siti atque insperato Imperatorem conveniens, multos ad Christi fidem amplectendam induxit. Posthare variis tormentis iterum excruciatus , Magnentio signum aliquod exposcente, virum quemdam , qui longe antea mortuus fuerat , ad vitam revocavit. Unde similiter plures Christo nomen dederunt , inter quos suit quidam nomine Glycerius, cujus mortuum bovem san eius Georgius vitae restituerat, qui etiam capite plexus est . Ipsi vero sancto Georgio, climidola preeibus iubvertisset, gladio caput amputatum suit.

EODEM MENSE

Certamen Tanaorum Mart rum Pascratis,

Valent .ss νά- , V Artyres Christi Pasierates, & Valen. I.:i: suerunt ex civitate Dorostolo MN. in Macedonia, milites quidem , sed tamen Christiani. Unde clim viderent ab id lolatris lapides animo eventes adorari , Zelo commoti , palam ac libere Christum solum Deum esse , idola vero res esse omnis sensus expertes , professi sunt . Comprehensi proin-dc, coram Praeside adducti fuerunt e idoloque Apollinis eis exhibito , ut illi sacrificarent , currens Pascrates in illud exspuit. At acce

80쪽

dens ad eumdem Passeratem ipsius frater, qui

paulo ante tormentorum metu a Christo de cerat, ei suadere conabatur, ut adoraret, atque ita tormenta evitaret . Ille vero fratrem

repulit, sua cognatione eum indignum appel-Ians. Interrogatus deinde sanctus Valentinus, eadem cum Pasicrate sentire se respondit: ac proinde ambo summa cum laetitia pretiosis capitibus plexi sunt, cum & ipsa Pasicratis mater praesens esset, filiumque ad martyrium ala eriter iubeundum adhortaretur .

Et certamen Sancti Marmis Eusebii,

OsΤ mortem sancti magni Martyris Geor- Eus lat. gii, praecepit Diocletianus, ut omnes , M, 'qui ubique terrarum Chriniani invenirentur , ac praesertim ii , qui propter ipsum sanctum Georgium in carceres detrusi fueransi vel falsis diis sacrificantes, ε vinculis liber rentur , di incolumes dimitterentur ι aut, si id praestare recusarent, crudeliter primum excruciarentur , ac demum mortis poena damn rentur. Idcirco hi sancti viri, qui ctim edita a magno Martyre Georgio miracula vidissent,& in Christum eredidissent, in carcerem conjecti fuerant, inde egressi, & coram tyranno adducti, justi sunt Christum abnegare, &id lis sacrificare . Cum vero non assensissent , primum quidem denudati, depexi sunt, usque dum eorum carnes in humum diffluerent: d inde suspensi, atrociter verberati sunt, quo usque eorum intestina apparerenti ac demum sacris capitibus obtruncati fuerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION