Menologium Graecorum jussu Basilii imperatoris Graece olim editum, munificentia et liberalitate ... Benedicti 13. In tres partes divisum nunc primum Graece, et Latine prodit, studio et opera Annibalis ... card. Albani ... Pars prima tertia .. Pars te

발행: 1727년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ME NOLOGIUM GRAECORUNI

Et memoria Sanctae Elysati

Tia. . ' fantia sanctorum Patrum doctrinis obse- , seipsam religiosae exercitationis Iab ribus addixit. Unde gratiam curationum ad pia , cuiuscumque generis morbos sanabat . Plura autem alia praeclare gestit r pauperibus enim praesto filii: viduas adjuvitr orphanis alimenta subministravit r eos qui injurias patiebantur , ab eorum oppressoribus liberavit . Quovis etiam anni tempore una dumtaxat veste induta, frigoris rigorem sustinuit, etsi divino Spiritu fervebat. Toto vitae spatio eorpus suum aqua nunquam abluit: ac, ut olim magnus Moyses fecerat , quadraginta diebus jejunans ab omni prorsus cibo abstinuit. Trium annorum decursu Deum quidem mentis acie in coelo intuita est, corporis vero oculis eculum non aspexit . Pane non vescebatur t aliquando etiam ne oleum quidem degustabat . Cum autem sic vixisset, ac innumera miracula edidisset, obdormivit in Domino.

EODEM MENSE

Die Vigesima quinta. Certamen Sancti S Gamaehsae Marci.

s. Mi is, x Arcus divinus Christi Apostolus, post ascensonem Domini nostri Iesu Christi, in tota AEgypto, Lybia, & Pentapoli , imperante Tiberio Caesare , verbum Christi praedicavit . Scripsit etiam sanctum , quod eius nomen praeseri, Evangeliuin, Pctro Apostolorum Principe illud ei dictante . Ordinatus vero Alexandriae Episcopus , Christi

ecclesias ornavit , constituens per universam

En pti provinciam Episcopos, di fidei verbum

propagans. Cis in autem quadam die juxta mare populos edoceret , insidiose. ab idolorum cultoribus detentus , & iunibus constrictus , raptatus adeo fuit, ut carnes ejus saxis illita lacerarentur, &sanguis cjus terram irrigaret. Conjectus deinde fuit in carcerem, ubi D minus Και--Πες-Ε λισαβετ υς Sari isti .Hσσεα κου - καπυρως Ε λισαβιr S -τύν ανιων- ως κατα κολουθησασα , δὲ is: ασαπσεως πονοις εαυ- ω-α ου e

82쪽

Et certamen Sancti Mart is Sabae Ducis.

Abas Christi martyr, imperante Aureli eno , Ducis militum munere in urbe R ma fungebatur. Cum autem genere quiadem Gotthus esset , religione vero Christi nus, sanctos carceri inclusos invisere, eisque semulari consueverat. Ob illibatae insuper vitae tenorem , ac religiosas exercitationes, ex obsessis hominum corporibus malos spiritus ejiciebat . Delatus autem & comprehensus , atque ad Imperatorem adductus, baltheum militarem, quo cingebatur, coram eo projecit,& Chri in eonsessus est. Suspensus igitur ruit,& dilaniatus, & facibus ustulatus. Ex quibus tormentis clim miraculose sospes atque inc lumis evasisset , viros septuaginta ad Christi fidem evocavit , qui omnes illico capite o truncati suerunt. Posthac in carcerem coni ctus est , ubi eum Christus illi apparuisset , longe plus roboris ei concessit. Eductus demum e carcere , jussusque Christum abnegare, ae idolis sacrificare, clim id tacere nollet, sacrum eius eaput gladio abscissum fuit.

83쪽

1 ME NOLOGIUM GRAECORUM

Certamen Sacrosancti Maruris Basset , αμὼ

rium autem subiit hune in modum. Ancilla quaedam uxoris Licinii, quae Glaphyra dicebatur , ut pudicitiae studio concubitum ipsius evitaret , dominae suae consilio cum ingenti nummorum copia occulte in Orientales Hagas aufiigiti & chm Amaseam venisset , ab Episcopo Bassim tamquam Christiana exe4ta fuit. Cuin autem id rei civisset Licinius, ambos coram se adduci mandavit. Sed Glaphyra, quae iam fato concesserat, ab ipsius manibus effugit. Basileus vero Episcopus vinctus Nieomediam adducitur: cumque Imperatorem reda guisset , capite obtruncatus est , & in mare projectus ; seorsim quidem corpus ejus , de seorsim caput. At Dei providentia ipsius corpus capiti coniunctum est, undisque supern tans, in Sinope urbe inventum frui, ac dein

Et certamen Sanai Maudiris

s. Palis Anctus hie Christi martyr Publius miles fuit , Licinii Imperatoris copiis adscriptus, & ab ipso plurimum dilectus, quod

in multis belli oceasionibus se strenue ac se liter gessisset. inando autem sacrosanctus maria tyr Basileus ex urbe Amasea vinctus coram Licinio adductus est , eumque generose redarguit , ac impurorum daemnum deceptionem de-tcstatus, quae spectant ad dispelisationem veri Dei & salvatoris nostri Iesu Christi , cnarra vit ι militari baltheo , quo erat praecinctus , atque amnis projectis, se Christianum esse profestus est, ac coelestis numinis servum & militem . In iram proinde excitatus Imperator , ac facie extemplo mutatus , primum quidem illum blanditiis ab hujusmodi mentis sententia amovere conatus est: at cum id assequi nequi-

84쪽

Die Vigesima septima.

Memoria Sanctorum Apostolorum Sosipatri,S Pasonis.

Asen , α Sosipater discipuli suerunt Ap stoli Pauli . Et Iason quidem natus est

Tarsi in Cilicia, cujus etiam civitatis Episeopus fuit: Sosii pater vero Patris in Achaia natus, Episcopus fuit Iconii. Clim autem per aliquot annos ecclesias suas gubernassent , in occidentem abierunt , ut aliquos juvarent . Cumque in Corcyram insulam venitent, sancti Stephani Protomartyris nomine occlesiam construxerunt . Haec cum Cercylinus insulae regulus intellexissct , contiet ipsos iussit in caiccrem : ubi cum eos vidissent septem I trones, qui ibidem inclusi erant, in Christum crediderunt i similiter & carceris custos Antonius , qui proinde capite obtruncatus filii. Posthaec cum ignis e coelo delapsus duos reguli filios, eiusque uxorem combullisset, vinculis soluti fuerunt sancti viri: qui clam mulistis prosuissent, demum in pace decesserunt.

Et certamen Sanctae M.trtyris Ceribare. Postquam delapso e coelo igne Core, lini

reguli filii & conjux pcri illent, ac prae- sati sancti viri vinculis soluti sitissint , eos comprehendit Carpimus in sesae praeses, ac reguli j uisu tormentis subjecit . Eiam autem cx senestra prospiceret ercyra iplius filia ,s .inctosque cruciatibus vexari videret, Cluisti fidem amplexa est, seque Christianam proficisa, coram patre suo adititit i a quo itissa c bri-st uiri abnegare , cum inon assensistet , traditactiam ipsa fuit praesidi. At praeses eam dedit cuidam Ethiopi, ut ipsam corrumperet. Dei autem nutu ursa aliunde sirperveniens, ab at-tcntato scelere AEt ἰii opem proli ibuit , virginem incorruptam custodivit. ino viii, pro-

85쪽

ME NOLOGIUM GRAECORUM

cum AEthiops ille Christi fidem suscepi det, ense obtruncatus fuit. At sancta Cercyra primum suspensa, de emistb ssimo exsupposito igne eruciata , dein sagittis transfixa ,

ae demum lapidibus obruta, martyrium com summavit .

Ei certamen sancti Mart diris Saturnini,

sociorum ejus.

s. s. ω.LV I sancti septem latronum principes sue runt, qui in carcere ob doctrinam sanactorum Apostolorum Iasonis & Sosip tri Christo nomen dederunt, ac una cum iis, qui postea Christianam religionem per sanctam Cerciram amplexi sunt , post huius obitum e carcere educti, ipsi quidem septem e tra civitatem abducti , in icberes pice, cera, oleoque repletos atque effervefactos injecti , martyrium consummarunt . Reliqui vero fi tres vi quamdam parvam insulam cieportati, divinis precibus vacabant. Cum vero id resuis Ius scivisset , conscenso navigio, ad illos interimendos propcrans, in mare demersus fuit. Alius autem regulus , qui post ipsum insulae dominium obtinuit , in candentem fornacem sanctos injici mandavit. At ciam eos inde i columes egretas vidisset , Christo eredidit , inutato nomine Sebastianus nuncupatus: & exinde Christum praedicavit una cum sanctis Ap stolis: cum quibus vita rccte transacta, in pace decessit. ΕΟ- χει παtέpωκω α -- Αιλοπί mri . ali

86쪽

APRILIS

. Die Vigesima octava.

Certamen Sancti Mart is Dadae, oesociorum ejus.

MArtyres Christi Dadas, Maximus, & LmδM. in Quintilianus ex urbe Dorostolo in Macedonia fuerunt , Maximiano Imperatore , & Tarquinio Consule . Et Maximus uidem sanctissimae Dei ecclesiae Lector fuit, ivinarum Scripturarum optimus interpres, &in Christi nomine docens . Dadas vero , &Quintilianus erant ejus discipuli , & amici . Denunciati proinde civitatis Praesidi, & comprehensi , coram ipso adducti fuerunt: atque ab eo interrogati, elim Christum libere eo fessi fuissent , in carcerem detrusi sunt r ex quo deinde educti , atque idolis saetificare jussi, clam constanter respuissent, denudati priamum , & super humum extensi , ex quatuor partibus ligati , caesi sunt i ac demum capite obtruncati . Eorum reliquiae inde translatae , Constantinopoli depositae suerunt.

Et certamen Sancti Mart is Zenonis,

sociorum ejus. Enon Christi martyr , una cum sanctis sa- - α Eusebio , Neone , & Vitalio , fuit Corcyrae insula. Instructi autem a sanctis Apostoli Iasone, & Sosipatro , Christo crediderunt. Delati igitur apud Cercylinum insulae regulum , & comprehensi , gravibusque catenis ab idololatris constricti , coram ipso adducti sunt . Clim vero ab eo interrogati , Christum proselli essent, vestibus primum de nudati , ac super huimuia extensi, funibusque manibus ac pedibus alligati, per plures horas

virgis caesi sunt, ut cogerentur Christum abnegare, & idolis sacrificare . Sed clim id constanter recusassent , ac ne verbo quidem daemoniis sacrificare consensi sciat , in carcerem

proph mortui detrusi fuerunt. Demum ingenti ignis fornace accensa , E carcere educti , in Κ a illanti

87쪽

MENOLOGIUM GRAECORUM

cerunt.

Et memoria Sancti Petris nostri Memnonis

Thaumaturgi.

'Anctus Pater noster Memnon Thaumatur gus cum haec sancti Evangelii verba au- u Κ ε . Qui reliquerit patrem , vel matrem, vel fratres, vel sorores, vel domos, vel agros , non potest meus esse discipulus i corde compunctus, relictis omnibus, lecutus est Christum . Atque ita in virtutum exercitationibus contendit, ut purissimum plane d iiiicilium , ac dignissimum Spiritus sancti habitaculum evaserit . Clim etenim carnem Dercontinentitan animique demissionem spiritui subjecisset, & in omnes carnis animique assectus imperium obtinuisset, monachorum praeses factus est: vitamque pene Angclicam traducens, etiain miraculorum dono a Deo ditatus suit. Morbos enim prorsus immedicabiles curavit . Demum clim animam lacrymarum fluentis expiasset, ex arido & sicco loco aquas precibus profluere fecit: aliisque plurimis miraculis p uatis, in pace obdormivit.

EODEM MENSE

cognominati Iudae.

s. Imon magnus Christi Apostolus suit ex Cana Galil adi, ubi Dominus ac Deus noster ad nuptias vocatus una cum intemerata ejus genitrice , ae discipulis , deficiente vino, miraculis initium daturus, ejusdem suae genitricis rogatu, aquam in vinum convertit. Factus est itaque Simon ipsius discipulus , ac praedicationis minister : & una cum reliquis Apostolis Christum sequens, illius doctrinae pabulo perfruebatur . At post ejus assumptionem& ascentionem in eoelum , Edessam petiit rubi cum multos ex idololatris verbum verit iis edocuisset, illos ad Dominum convertit . Posthaec autem Mesopotamiam peragrans , libere Christi nomen annunciavit r iterumque Edes-

88쪽

Edessim regressus , eum multa ad Dei gloriam miracula edidisset, in pace decessit. Et certamen Sanssorum novem Marurum

Aneti Christi martyres Theognides, Ru-M.α fus , Antipater , Eutyches , Artemas , di 'Magnus, Theodotus, Thaumasius, & Philemon, ex diversis regionibus ortum duxere: simul autem eo tempore , quo persecutio excitata fuerat , in urbe CyZico convenerunt rubi Christum praedicantes , comprehelisi sunt ab idololatris, & ad civitatis praesidem adducti. Ac primam quaestionem labeuntes, crud liter caesi, & in carcerem detrusi fuerunt. Postea E earcere educti, Christum abnegare iussi sunt, & idolis sacrificare. Clim vero non aia sensistent, sed potius idolorum deceptionem vanumque cultum despexissent, ipsumque praesidem conlcmpsissent, sacris evitibus abscissis martyrium consummarunt. Illorum reliquiae in urbe Cyzico depositae , multas curationes ad Christi gloriam tribuunt.

EODEM MENSE

Die Triges . 3Certamen Sancti Apostoli Parili

fratris Domini. JAcobus magnus Apostolus, filius Iose

phi Sponsi , fiater autem Domini secun-α, ερο dum carnem , a quo & primus Hieros lymorum Episcopus ordinatus est . Cum veropius esset, & continens, nec non misericors ,& miserator , cognominatus est Iustus. Hinc nonnulli, quorum Ananus Iudaeorum sacerdos dux erat, consilio, quod adversus Paulum inierant , Dustrati, quippe qui Romam prosectus suerat: paratas insidias adversus Iac bum

89쪽

bum converterunt . Cum igitur ipsum comprehendissent , a Christo eum avertere c nati sunt . Deinde supra templi pinnaculum ipsum deserentes : Die nobis, inquiunt, elata

voce , o Iuste i ina nam est ostium Iesu Ille ver5 ait: Quid me de Iesu interrogatis

Ipse enim est , qui in coelis sedet ad dexteram Patris , & iterum venturus est iudicare mundum universum in justitia. Porro illictim haec audissent, exclamarunt: heu, heu, etiam Iustus oravit r illumque ex templi culmine deorsum praecipitem egerunt: cumque animam adhuc agerct, quidam fullo ligno cum percutiens interemit.

90쪽

MENOLOGII GRAECORUM

Ieremias electus Deil Propheta filii ex Judaea regioner &muum ξη mi ta quidem vaticin m-tal ius est ; praesertim ve- -ro Hierosolymoriimia tu expugnationcm. Qin1-

propter Arcam legis, di lacra omnia, quae M in ea erant , accipiens, in petra abscondit: illos qui aderant, sic allocutus . Migravit Dominus ex Sina inc um , ac rursus veniet in Sina cum potestate ι signumque vobis erit adventus ipsius , quando gentes omncs lignum adorabunt. cum dixisset, illico super eam petram, in qua Aream absconderat , nubes apparuit , locum ilium usque in prasentem diem obumbrans . Plures deinde aerumnas a Iuci eis sustulit, quod eorum iniquitates redargueret. Cum vero in Risti tum abiissct , praedixit fore , ut corum suauiacra concutorciatur, & concidercnt propicr Salvatorem puerum ex virgine in stabu-

SEARCH

MENU NAVIGATION