Noctium Attellanarum libri 6. in quibus Ulpiani, Pomponii, Scaevolae, aliorumque Jurisconsultorum loca aliquot non passim obvia, collatis authorum veterum testimoniis, elucidantur Perillo Donato

발행: 1708년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

bellica sint, sive politica decerni nequaquam posse, nisi Tu sententiam

rogatus super iis responderes, irritar putans, inauspicataque ea omnia, quae Te inconsulto peragerentur. Fe lix ille nimium, si vel unum , atque alterum Tui similes rerum suarum Moderatores habeat, atque Admini

in Areopagum cooptari solitos olim scribit Isocrates, nempe eos , qui eXimii generis nobilitate, Vitae conspicuae integritate, &disciplinarum omnium peritia cunctos praestarent,n non numeris omnibus graVitatis, severitatis, fortitudinis, & constantiae essent abselutissimi; Quae omnia sicut non in unoquovis homine invenire facile est, ita in Te sivit supra modum uberrima. Magna quippe.& praeclara laus est unum Virum eo

12쪽

Virtutum numero fore , animique magnitudine, qui tot negotia, tantamque rerum ingentium molem substentare solus , & tanquam Rector in navi, sic in ista praegrandi Urbe, tractare gubernacula, & Clavum rectum tenere possidς Major, inquam , est, quam homines arbitrentur, & acutis simi quidem ingenii de summa rerum

pari fide, & prudentia posse sentem ctiam dicere ue exploratas, & prae manu semper habere judicandi partes si gulas , morem Majorum , leges Romanormn I iuri municipalia, Iudicia, iudicandi ritum per singula Europae

Praetoria, commoda Reipublicae eni Xe tueri, in omni judicio animo excubare, prospicere futura. meminicse praeterita , neque metu, neque spe

ulla ab utilitate publica, & Jure singulis debito removeri ; Ea namque constantia, & fide natus es, quam

h in

13쪽

in paucis non dicam deprehendimus; sed vel legimus, vel audivimus ue Sed quid moror e Nonne quilibet intellia

git Te unum esse, cujus consilio,& fortitudine, Patria nostra maXi. me sit aucta, ut putandum sit, non liunde , quam Divinae quodam munificentiae dono praestantissimarn illam Virtutem tuam oblatam esse Reipublicae, ad ejus utilitatem . Honorum tamen tuorum congeries etsi maximum Tibi decus, atque Orna mentum comparare videantur, non tantundem vero commendationii me.

reatur, quantum Mentis, Animique tui dotes proculdubio vindieant. Etenim tua . illa singularis domi in omnes Observantia , soris comitas , ad haec humanitas, & facilitas faciunt, ut Te non Mnquam unum de nostro Caelu , sed tanquam e Coelo demissum Heroa depraedicent cuncti,

14쪽

δc admirentur. Sed inter hasce tua.

rum virtutum opes maxime enitet .& prae omnibus sese extollit benigni-.tas illa, & insita Tibi erga literas , ii terarumque studiosos benivolentia.

quae Omnium animos ad virtutum , literarumque studium compulit. Uerum haec ego apud Te Virum modestia singulari praeditum parce , Vere cundeqUe recenseo, cum neque ingeniolum meum huic muneri obeundo

praesto sit, neque epistolaris ratio sinat . metam . tiansgredi , quanquam& haec modica , quae levi er sum prosequutus, nulli sunt proris incognita , communis namque sive optimatium , sive trivialium hominum consensus nihil, nisi praeclarum de Te . atque honorificum lange, Iat que dis undit. Illud restat, ut opel lam hanc, in qua nonnulla legum nO-grarum intimiora sensia, atque ab an-b a liquitMe .

15쪽

tiquitate non abhorrentia illustrare studui, collatis Authorum supremae latinitatis testimoniis , minime re spuas, id mihi in statis sori cessationi. bus , si quando quid otii esset, conficere grave non fuit. Hoc est munusculum meum, quod veluti mei in Teobsequii dulcem nequaquam Te rejecturum confido , quandoquidem. Scolim Graeculus ille, quoniam in sui laudem ab Augusto Caesore acroama quoddam fuerat porrectum , demissa in peram pauperem manu, exiguum aeris pondus protiniit , ut Augusto traderet, iis plane verbis, quibus & ego Te quoque hodie alloquor : Mη--

Exiguum sane est, cujus me maxime pudet , sed habenda mihi tot tuarum

16쪽

Dccupationum ratio fuit quae in

hisce obeundis , quibus te merito Rex auctum voluit, nisi permagnae esse non possunt ό Neque e contra nescius ego sum Te , ne per momentum quidem a lit eris abesse , nullumque Tibi Occurrere subcisivum tempus,quin id quidem legendo, scribendoque totum procudas . Sed hoc quantumcunque est , quod peregi, quod sentio quam sit exiguum , & mediocre, nolo amplius verbis i commendare , quam TC- ipsis est,. idque omne tuo in primis judicio subnisti . ut quaecumque Videantur obelo transfigas , note'Reasterisco. At si illud assequar, ut periquam erudito tuo gustu haec laboris mei cura aliquantulum probetur, primos hos adolescentiae.meae fructus exuberanti praemio compensatos j dicabo , & erit ratio , cur una cum aetatis augmento ad majora quaedam,

17쪽

& praestantiora Τe Auspice, ac Duce deveniam. Vale diutissime Italiae de ,

Cus unicum, literarum , & Literat rum honos , PRΑΕsΕs opΤiME , B rumque nostrum praesentia tua per Petuo ex Orna. Neapoli Idibus Octo

bribus, Anno OG. D. CC. XIIX.

18쪽

VITA LIANUS

J.C. Neapolitanull

iam imperitia- . qui communi ramum, stamnue omnibus patebant , ea sumseruat ad emplicandum ; quae vero obscura ct ambigua multa eranι , nec sine magno labore O ingenio exstinari poterant . intassa reliquerant. Quis etiam saepisme in eos incidimur Isterpretes, - ρηε

19쪽

jui eam saviri Iacum aliquam aut Musa re explanatione conati sunt . co verum nus.

m/3 anserentiae macuias inquinarunt. Sed neque res stra , ut in tot castisque Scriptoribusr tuendas, esticandisque, absolvi omnino pos

me mar . qua hoc etiam rempore is eam ca--- νncumbunt, quive eandem rem aggressi V

rerum simonem pro mis visibas faciliorem red- ut . Hanc vera lacu utissimus Me noster Sernpris ρο ν nil us provinciam sibi Iusterit - . , ut quae capta diffe/mma tum multorum Scriptorum , tum Iuris, ad explicandum selegis , as ν . . RV m , O M soriam conjecturam ena lato Antiquνtatis soritia captam , diligem Usime aeeommodaverit. Sed meam nos fert is dationem Ainoras is stria et Da QD Domo Laudat- . sos alterius indiget testimonio. Duodue a 3esum etiam testimonium oe psules, OAx-mox1mum, habet laudatissimi Viri; cuser pravo Iacando laus est, ut quae ab re profici., γε 'admirabili laude .ivit, ct insuli ο-psis Noe gradu magistratus iocatur

20쪽

NOCTIUM

. ATELLANARUM. LIBER L

. A. i P. I. ,

Alpheni uri onsilii locus deludo pilae perpensus ' o

I ΡΗΕNus sy Jurisconsultus hanc sp ciem eXhibet: Cum pila complures luderent, quidam exii ervulum, cum iam recipere conaretur , impulit, Serous cecidit, re crus fregit. siua rebatur , an dominus fervuli, lege . . Aquilia cum eo , cujus impulsu ceci

derat , agere posseti Respondi non

SEARCH

MENU NAVIGATION