Noctium Attellanarum libri 6. in quibus Ulpiani, Pomponii, Scaevolae, aliorumque Jurisconsultorum loca aliquot non passim obvia, collatis authorum veterum testimoniis, elucidantur Perillo Donato

발행: 1708년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i NOCTIUM ATELLANARUM,

posse, cum magis casu, quam culpa videretu actum. Rectene , an secus de controversia responsum est Z Recte quidem, illum etenim impulsium, de quo meminit Jurisconsultus , de ludi ratione fuisse, adeoque fortuito ,

non autem impellentis Culpa crus esi se confractum, satis compertum est. Antiquitus itaque tria in pilae lusiti Observabantur , raptim scilicet, datatim , expulsim ludere . Primum erat, cum labentes pilae e pulvere tollebantur , & postquam aream cucurrerant, saltuque assurreXerant, revocabaritur , quod Lucano est:

....pilam revocare cadentem.& Novius lepide significat servos molendum inter aliquid polentae surripere, & invicem alios aliis dare his verbis sa :In

22쪽

D molis non ludunt raptim pila, dat utina mors. Hujusmodi ludus in harpasto non infrequens erat , harpastum Vero, Polluce Authore, fiebat, cum ludentes in duas distincti turbas, intra lineas consistestant, positoque in m dio harpasto, quod volubili rotum ditate in solo iactatur , quisque niteretur in alterius lineae gJrum pen trare , quod ubi contigerat, Victores erant. Martialis Seu lentum ceroma teris,lepidum que trigo . Sive harpasa manu pulverulenta rapis.

Alterum in ludo pilae suit datatim

ludere, eratque , cum inter plures in Crona , Vel choro positos ita luditur,ut alius alii pilam det,& etiam non Α α TR

23쪽

4 NOCTIUM ATELLANARUM, raro fallat, nam , cum gestu uni dare simulet, in alium tamen revera jacit, qui in choro securus est : ex his Verodatatim colludentibus alii Datores ,

Factores alii dicebantur ue illi, qui pilam dabant, hi qui pilam faciebant, id est seriebant, qui in factiones erant divisi. Ad rem Plautus tu et misi, qui ludunt datatim Sese

viscurrarum in via . Datores, re Factores omne ub-

damsub solum.

Hinc illa Ennii translatio de muliere , quae sui copiam faciebat: . . quas in choro pila Ludens datatim datfe, re communem citalium tenet, alii nutat, alibi ma

o occupata ...... . ubi

24쪽

LIBER I. subi persunctorie monuerim,in obscaenis Verbum , Dare, numerari: Author P riapejorum.

Ob ure poteram tibi dicere, da mihi quod tu Des licet assidue, nil tamen inde

perit.

Da mihi quod cupier frusra dare

forstan olim, Dum tenet obessas invida baria

genara

Tertium erat expulsim ludere, quod Iurisconsultus A lphenus hic innuit, quando , jacta pila, invicem lusores nitebantur illam remittere, seque mutuo impellebant. Varro :Purgatum Acito , quoniam videbis Romae In foro ante lanienas pila evnL sim ludere. Ani

25쪽

ε NDCTIUM ATELLANARUM,

Animadversione tamen non indignum existimo,eundem hunc Alphenum a sori , studiorumque remis sionibus pila identidem lusisse, cum nempe mentem serensibus curis sat,gatam alio dividere intendebat. CA P. I LGndisorium. Cadaveε in inpogaeo postum graeco more. Lumen In monumento. Facies unguibus iecta. Crine ver cada ver injecti, apud Petronium

F Umolpus ille Petronianus, dum in

navi esset ut Gnythoni, Triphae- Lycae , reliquisque in navigionae commorantibUS rem gratam ageret,

26쪽

LIBER L

Ephesina , quae viri sui funus tot planctibus est prosequuta, ut etiam in

monumentum abierit,ibique tres dies, noctesque manserit cibo, potuque abstinens. Tum , cum juXta monumen tum fuissent cruci sussixi duo latrones , miles, qui horum cadavera asservabat, matronam stupicatus ad coe nam Vehementer hortatus est , quae

repetitis emollita precibus jentaculose tandem resecit , deinde paulatim viti oblita militi primum spem , ρομstremo se quoque nuptui dedit ; cumque ob militis absentiam alter eX crinciariis noctu fuerit surreptus, & ille Iudicis sententiain in caput exhorreret , passa est matrona viri sui cada. ver suffigi cruci illi, quae ob crucia rium Iublatum vacabat: Hanc non fobulam, sed historiam dicit Salisberiensis in, eamque vere contigisse, & matronam

27쪽

8 NOCTIUM ATELLANARUM,

tronam sceleris luem morte expiasse scriptum est , in libro, qui inscribitur: De Caesare Diocletiano, ejus lis,& VII. Sapientibus. Sed Eumolpum audiamus : In conditorium etiam prosequuta es defunctum, postum que in sypogaeo , graeco mstre. Conditorium est subterraneum Senub

chrum, quare Arnobius Conae ios dixit sepultos. 'in Hypogaeum t men cella fuit subterranea arcuato opere instructa, paVimento strata, ac parietibus circumsepta, in quam per gradus aliquot erat destensus, ideo autem subdit, graeco more , eo quod Graecorum in mos fuit defuncta co pora humi condere, nequaquam Vero comburere, quod ab AEgyptiis hauserunt, qui mortuos cremare nefas putabant, verum arte medicata intra

28쪽

penetralia asservabant. Prosequitur Eumolpus: Ad debat ancilla, quae quoties defecerat 'situm in monumento lumen, renovabat. Modestinus: Servi mei liberi iunio Oimo. numento meo alternis mensis olennia mortis fecerint δε idem Rieracchus fervus meus ,- chia, re Irene ancillae meae omnes sub hac conditio. ne literi sunto, ut monumento meo a ternis mensebus lucernam accendant,

olennia insepulchro meo peragat. Apulejus , ubi ad cadaver custodiendum se contulit: Iube , inquit,' domina cuncta, quae sunt usui necessaria nobis exhiberi: At quae, inquit,isafunt 8 Lucerna, ais, praegrandis, re oleum ad lucem luci in ciens . Persius .

29쪽

io NOCTIUM ATELLANARUM, Hine tuba, candelae, tandemque beatulus alto 'Compostus iacto . Subjungit deinde: Considoromit m les faciem unguibus sectam: Va ro ait mulieres ideo in luctu genas laniasse, quia moris fuit inexequiis, - ptivorum vel gladiatorum iangumemetander , cujus cum Copia non esset, illae ex genis supponebant;id tamen ve

tuum estedicto.XIIIabdiubi i): --lier faciem ne carpito , & Solonis quoque legibus interdi etiam , Sequuntur postremo haec Verba: At illa ruptos erin supra pectus acentis imposuit. Sci mus consuevisse barbaros in funere, adversaque istuna virm comam tomdere, mulieres cupita degla are,quod in Germanici funere factitatum quinque

30쪽

LIBER L

que tradit Suetonius si Euripides φ):

Et Statius Papinius ina. inemque a uto montes pulti Pone super tumulum.

C A P. III.

O E CANEM in januis inscripta

formula expenditur. Urisperiti si monent non Vacare cubq pa putatorem, qui ramum ex arbOre caesum in Viam, qua vulgo iter fit, dejiciens, hominem occiderit, ni priuspr amaverit. Hinc olim , qui rabidos , mordacesque canes domi asserva-B a bant,

SEARCH

MENU NAVIGATION