Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius opera, quae ad naturalem philosophiam spectare videbantur ..

발행: 1566년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

ARISTOTELIS

ME TE OROLOα

In Trima tractat de Mari. In Secunda de ventis. In Tertia de Terra motu. In quarta de om-siatione,ct Tonitruo. Summa Prima caput Tramum.De Maris ge

neratione , ct essentia, Gntiquorum opiniones , ac earum consutationer. Et cur ipsum suere videatur.

Desiodi ο E Mari autem , & quae natura ipsius , & propter quam causam est salsa tanta aquae multitudo, adhuc autem de ea, quae a principio, generatione dicamus. Antiqui igi--tur, & versantes circa Theo-ogias faciunt ipsius sontes, ut ipsis sunt princinio de Oragi pia,& radices terrae, & maris. Magis tragicum ne maris. enim sic , & venerabilius existimauerunt sorte esse, quod dicitur,taquam magna quaedam haec pars totius existens,& reliquum coelum totum' di circa hunc locum consistere , & huius gratia, nanquam existentem honorati sit mu m, & principium. Sapientiores autem humana sapientia iaciunt ipsius generationem. Esse enim primo

humi

512쪽

Liber secundus.

humidum omnem locum, qui circa terram est: a Sole autem cum exiccatur, quod quidem eua- orauit, spiritus,& versiones solis, & Lunae at ut acere , reliquum autem mare esse . quapropter& minus exiccari putant ,& tandem fore aliquando totum siccum. Quidam autem ipsorum aiunt cum calefiet a Sole terra, veluti sudorem fieri. quapropter dc salsum esse. etenim sudor salsus. Quidam autem salse dinis causam terram esse aiunt. quemadmodum enim dc quae per cinerem colatur aqua salsa fit, eode modo de hoc salsum esse, mista ipsi tali terra. Quod igitur fontes macta impossibile sit esse, per existentia iam con syderare oportet. Aquarum enim, quae circa terram sunt, hae quidem fluxibiles, existunt, hae autem stabiles. Fluxibiles igitur omnes, fontanae. De sontibus autem diximus prius, quod oportet intelligere , non tanquam quod ex vase dispensetur principium esse sontem, sed ad quod semper flues,lc cofluens occurrit primum.

Stabilium autem hae quidem collectitiae dc subsidentes, veluti paludosae , dc quaecunque sunt stagnates, multitudine, & paucitate differentes,

hae autem fontanae, hae autem Omnes manufactae . dico autem veluti puteales Vocatae: omnium

enim oportet superius fontem esse fluxu. quapropter hae quidem spontaneae fluunt , fontanae,& fluuiales: hae autem arte indigent operante. Disserentiae igitur tot, & tales aquarum sunt. His autem sic determinatis , impossibile est sontes esse maris. in neutro enim horum generum possibile est esse ipsum. neque enim em ibile

est, neque manufactiam. fontanae autem omnes horum alterum passae sunt. spontaneam autem

stabilem latum multitudinem nullam videmus quod.

513쪽

MeteoroIogicorum

quod sontana fiat. Adhuc autem pIura sunt maria adinvicem , quae non com miscentur secun-Mur R dum ullum locum . quorum Rubrum quidem ιμφ' videtur secundum modicum communicas cum com 'ε eo mari , quod extra columnas est. Hyrcanicum Πς ' autem,& Caspium,& separata ab hoc,&circu- ν' ς Ha ' habitata in circuitu. quare non Utique laterent lante, si secundum aliquem Iocum ipsorum

essent. i Fluens autem mare videtur secundum angustias , sicubi propter adiacentem terram inmodicum ex magno coaictatur pelago , propterea quod libratur huc A muc saepe . Hoc autem in magna multitudine maris immanifestuest. qua autem Petoptes angustiam terrae modi. cum obtinet locum , necessarium est eam, quae in lato est , modicam liberationem ibi apparere magnam. Quod autem intra Herculeas colum. nas est , totum secundum te Irae concauitatem fuit. & fluuiorum multitudinem. Maeotis enim in Pontum fuit: iste autem in Aegaeum. Omnia autem praeter haec, maria minus faciunt hoc euidenter. illis autem & propter fluviorum multitudinem accidit hoc plures enim fluuij in Euxinum fluunt. & Maeotin, quam in ampliorem regionem ipsius di propter breuitatem prosun- . ditatis. Semper enim adhuc piolandius videtur H qtμ' esse mare , & Maeotide quidem POC. tus , hoc au-πρη - tem Aegaeum. Aegaeo autem Siculum. Sardoni- Q eum autem & Tyrrhenicum profundissima sunt 4 μ ηφ' omnium. Quae autem extra columnas sunt, bre-D re i- uia quidem propter lutum sine flatu aciem sunt, ς' vim concavo mari e 'istente. Sicut igitur & Ω-ψψr μυ- ei,ndum partem ex altis fluuia apparent fluere, sic di totius terrae ex altioribus, quae ad Ursam, fluxus fit plurimus. quare haec quidem propter

effusio

514쪽

Liber Secundus. 49 s

e Fusionem non prosunda ,haec autem extra maria, profunda magis. De Lo autem , quod est, ea, quae ad Ursam sunt,esse terrae alta, signum quoddam est & hoc, multos persuasos esse Antiquo- . in Meteorologorum Solem non ferri sub te ra , sed circa terram , locum hunc. obscurari autem , & facere noctem, propterea quod alta sit ad Visam terra.Quod igitur neq; fontes possibile sit esse maris,& propter quam causam sic videtur fluere,ialia,& tot nobis dicta sint. Caput Secundum. De Maris essentia, O loco: Es

D E generatione autem eius, si tactum est, Sca de sapore , quae causa sit salsedinis ,& ama titudinis, dicendum. causa igitur , quae fecit pilores putare mare principium esse , 5 corpus totius ''uae, haec est. Videbitur enim ratjona . bile, esse corpus totius aquae. sicut & alioru elementorum est congregata moles,& principium propter multitudinem , Vnde transmutatur cum partitur,& miscetur aliis,ut ignis quidem in superio cibus locis: aeris aut e multitudo, quae post ignis locum : terrae aulcm corpus, circa quod haec omnia posita sunt manifeste. quare palam est quod secundum eandem rationem di de aqua necesse est quaerere. Tale autem nullum aliud corpus videtur positum totum simul , sicut Scaliorum elementorum , praeter maris magnitudinem. quod enim fluviorum , neque totum simul, neque stabile , sed ut factum semper videtur quotidie. Ex hac.itaque dubitatione principium

515쪽

49ς Meteorologicorum

pium humidorum, & omnis aquae putatum est esse mare , quapropter &suuios non solum in hoc, sed & ex hoc aiunt quidem fluere. colatum enim fieri,quod salsum est, potabile. Opponitur

autem alterae ad hanc opinionem dubitatio,

cur non est consistens aqua haec potabilis,si quidem principium est totius aquae, sed salsa. Causa autem , simul & huius dubitationis solutio

erit, & de mari primam accipi re existimationem necessarium recte. Aqua enim circa terram extensa, sicuti circa hanc aeris sphaera, &circa hanc quae dicitur ignis hic enim est omnium ultimus, siue ut plurimi dicut, siue ut nos lato autem Sole hoc modo, & propterea permutatione , & generatione ,& corruptione existente,quod quidem subtilissimum est,& dulcissimum sursum ducitur per singulos dies, & sertur, cum disgregatur, Sc evaporat in superiorem locum , ibi autem rursum coactum propter instigi dationem deorsum fertur iterum ad te ram. & hoc semper vult facere natura sic, ut di- mim est prius. Quapropter & deridendi sunt omnes , quicunque priorum existimauerunt Solem ali humido. Et propter hoc quidem etiam

aiunt sacere versiones ipsum. non enim semper posse eadem loca exhibere ipsi alimentum. necessarium autem esse hoc accidere circa ipsum, aut corrumpi. etenim manifestum ignem,quandiu habuerit alimentum , tandiu vivere. humi

dum autem igni esse alimetum solum , tanquam pertingat usque ad Solem quod sursum ducitur humidi , aut ascensus talis sit, quali quidem factae flammae propter quam signum accipientes

sic dc de Sole putauerunt. Hoc autem non est simillie. Hama enim propter continuum humi

516쪽

Liber Secundus. η97

dum, Sc siccum , quae permutantur, fit, dc non alitur . non enim eadem existens, permanet ullo tempore,ut ita dicam. Circa Solem autem impossibile est hoc accidere. quonia, si alitur qui- dem eodem modo, sicut illi quidem dicunt, palam quod & sol non solum, sicut ait Heraclitus, Heraca tua.

nouus.quotidie est,sea semper nouus continue.

Adhuc autem quae a sole fit eleuatio humidi, similis est calefactis aquis ab igne. Si igitur neq;

successis alitur ignis , neque Solem par erat existimare, etiam si omnem calefaciens evaporare fecerit aquam. Inconueniens aute dc solum curasse de Sole, aliorum autem astrorum ipsos negligere salutem, tantorum & multitudine, bc magnitudine existentium. Idem autem accidit de his irrationabile, dc dicetibus primo humida

.existenre terra, & mundo,qui est circa terram, Sole calefacto , aerem factum esse, 6c totum c

t tum augmentatum , dc hoc flatus exhibere, dc versiones ipsius facere. Aperte enim semper sursum ductam videmus descedere iterum aquam, Zc si no oer annum reddatur, dc per singulas regiones umiliter, sed in aliquibus ordinatis temporibus redditur omne acceptum , velut neque quod alantur superiora neque hic quidem ma- neat aer iam post generationem, hic autem fiat.& corrumpatur iterum in aqua. sed simi liter totum dissoluatur,dc consistat iterum in aquam. Potabile igitur, dc dulce propter leuitatem sursum ducitur omne, salsum autem subsidet propter grauitatem , ut in suo proprio loco. Hoc enim putandum est, Bc dubitatum esse conuenientcr lirrationabile enim , si non est aliquis locus aquae, sicut dc aliorum elementorum dc hanc esse solutionem. Quem enim videmus lo- Aristot. Meteorolog. II

517쪽

eum occupate mare, iste non est maris, se s magis aquae .videtur autem maris, quia quod quidem salsum est deorsum manet propter Podus, quod autem dulce, & potabile, sursum ducitur propter leuitatem. Quemadmodum in animalium corporibus. Etenim in his alimento ingrediete dulci . humidi alimenti subsidentia, & excrementum apparet amaru esse,& salsum. dulce enim,& potabile ab innato calore attractum,in carnes,& aliam constitutionem venit partium,

ut quaelibet nata est. Sicut igitur ibi inconue - mens erit, si quis potabilis alimenti non putet

locum esse aluum solam, quia cito absumitur,

sed excrementi,quia hoc videt subsidens , & nsi utique existimabit bene, similitet & in his:est enim, sicut dicimus, iste locus aquae. Qua propter & fluuij fluunt in ipsum omnes,dc tota,

quae fit aqua. etenim ad maxime cocauum fu-xus est,& mare talem obtinet locum terrae, sed hoc quidem sursum sertur cito propter solem totum . hoc autem derelinquitur propter dictam causam. Quaerere autem antiquam dubitationem, propter quid tanta multitudo aquae nuta

quam apparet per singulos enim dies fluuiis fluetibus innumeralibus ,& magnitudine immensis. nihilo mare fit amplius hoc nullii quidem est inconueniens dubitasse aliquos, non tamen intuetem dissicile est videre. Eade enim multitudo aquae in latum diffusa ,& tota simul, non in aequali tempore exiccavit: sed differt in-

tantum , ut hoc quidem permaneat per totam ldiem, hoc autem, quemadmodum si quis super

mensam magnam diffunderit aquae gyathumai mul dum perspiciunt, utiq; evanescet tota. quod uti Ne & circa fluuios accidit. cpntinue enim suen

518쪽

t Liber Secundus. ηυ

fluentibus simul totis, semper quod peruenit in

immensam, & latum locum , exIecatur cito, latenter.Quod autem scriptum est in Phaedone de fluuiis mari impossibile est. Dicitur erum quod omnia quidem inuice perforata sunt subterra:principium autem omni u sit de fons aquarum vocatus Tartarus, circa medium aquae quaedam multitudo, ex quo & fluentia, & non fluentia prodeunt omnia. Influentiam autem facere in singulam fluxionum , propterea quod agitetur semper quod primum, & principium. non habere enim sedem,so semper circa medium volui: motum autem sursum, & deorsum facere effusionem ipsis fluxionibus. Haec autem

in multis quidem locis stagnare , quale & quod

apud nos est mare. omnia autem iterum circulo circunduci ad principium, unde incoeperunt fluete: multa quidem & secundum eundem l cum,quadam autem & positione e regio ae e suxus ut si fluere incoeperunt ad inserius,desu per ingredi .esse autem usque ad medium, descensum:de caetero enim.ad acclive iam omnibus esse lationem Sapores autem.& coloreShabere aquam qualem utique contingerit fluere terram. Accidit autem fluuios fluere non ad eundem semper,secundum rationem hac. Quoniam enim ad medium influunt, a quo quidem effluunt,nihil magis fluent ab inserius, quam desuper, sed ad quaecunque tenderit fluctuans Tartarus : quamuis hoc accidente, fiet utique quod dicitur, Sursum fluviorum . quod quidem est impossibile. Insuper, tuae fit aqua, & quae iterum sursum ducitur,unde erit hac enim totam excludere est necessarium , si quidem semper osaluatur aequalis, quantum enim extra ssuit, ite-

519쪽

soo Meteorologicorum

tum fluit ad principium . quamuis omnes qu-ui j videantur terminantes ad mare , quicunque non in alios, in terram autem nullus: sed & si disperdantur, iterum prodeunt. Magni autem fiunt fluviorum, qui longe fluunt per concauum. multorum enim suscipiunt fluxiones fluuiorum detruncantes loco, & longitudine vias, Issor, quapropter & Ister, & Nilus, maximi fluuio-ῖol V. rum sunt, qui in hoc mare exeunt. Et de sontibus , alij dicunt uniuscuiusque fluuiorum alias causas, quia multi in eundem incidunt. Haec

itaque omnia manifestum est quod impossibile est accidere , praesertim & mari principium i de habente. Quod igitur & aquae locus sit iste,& non maris , de propter quam causam hoc quidem potabile, immanifestum praeterquam fluens , hoc autem subsidet , & cur terminus magis aquae, quam principium sit mare, quemadmodum quod in corporibus est excrementum alimenti omnis, & maxime humidi, di cta

sint tot a nobis. spur Tertium. De Maru Salsedine, ae eivi Per- pet uate.

E Salsedine autem ipsius dicendum est. Et virum semper est idem, aut neque erat, neque erit sed deficiet. etenim sic putant quida. Hoc igitur visi sunt omnes confiteri, quod facium est,siquidem 6c omnis mudus.simul enim ipsius faciunt generationem, quare palam enqubd , si quidem perpetuum ipsum uniuersum,& de mari sic existimandum. Putare autem mi- Democri- nus fieri secundum multitudinem, sicut ait De mocritus. & tandem deficere, ab Aesopi fabulis

nihil

520쪽

Liber Secundus. r

nihil disserte videtur persuasus sic. Eten Im ille fabulose dixit quod bis quidem Charybdis sorbens, ptimo quidem moles fecit manifestos,

secundo autem insulas , ultimo autem sorbens, aridam faciet omnino.Illi igitur congruebat irato aduersus portitorem talem dicere fabulam, veritatem autem quaerentibus minus. Propter quam enim causam masit primo, siue propter pondus, ut etiam quidam horum aiunt in promptu enim est huius causam videre siue dc

propter aliud aliquid, palam est quod propter

hoc permaneret necessarium est & reliquo tem pore ipsum . Aut enim dicendum ipsis, quod neque eleuata aqua a Sole veniet iterum, aut si quidem hoc erit necessarium aut semper , aut quandiu quidem fuerit hoc remanere mare,&iterum sursum ferri illud prius oportebit, quod est potabile .quare nunquam exiccabitur. Iursus enim praeueniet descendens in ipsum, quod praestendit,differt enim nihil semel hoc dicere aut saepe. Si igitur solem cessare faciet quis alatione,quid erit exiccans'Si autem permittet esse circumlationem, semper appropinquans, potabile, sicut diximus, sursum ducet: dimittet

autem iterum, Iecedens. Acceperunt aute hanc

sententiam de mari ex eo,quod multa loca apparent sicciora nunc,quam prius. De quo causam diximus, quod secundum quaedam tempora excessibus factis,aquae haec est passio, sed non propter totius generationem, & particularem.& iterum erit contrarium. &,cum tacta suerit, desiccabitur iterum. & hoc sic necessarium est circulariter semper ire .magis enim sic rationabile est existimare,quam propter hςc coetu totupermutari .sed de his quide plus quam dignum

SEARCH

MENU NAVIGATION