Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius opera, quae ad naturalem philosophiam spectare videbantur ..

발행: 1566년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

s et a Meteorologicorum

rius. Caecias quidem, propterea quod resectItur ad seipsum, de quia communis est Boreae, dc Euro. quare, quia frigidus est, congelans va Sorantem aerem, nubes cogit : quia autem loco Apelioticus est, habet multam materiam, dc vaporem,quem propelli t.sereni autem sunt. Apa ctias , Thrascias , Argestes. causa autem dicta est prius. coruscationes autem faciunt maxime Nili, dc Mese. quia enim deprope flant . Rigidi sunt. propter frigidum autem fulguratio fit. segregatur enim , coeuntibus nubibus. Quapropter dc quidam horum eorundem grandinosi sunt. cito enim congelant. Procellosi autem fiunt, autumno quidem maxime , deinde vere,

dc maxime Aparchias, dc Thrascias, dc Argestes. Causa autem est, quia procellae fiunt m a. Σime , quando, aliis flantibus , irruunt alij Isti autem maxime irruunt, aliis stantibus. causa autem dicta est & huius prius. Etesiae autem gyrant habitantibus circa Occidentem ex A patis ctiis in Thrascias. Argestas, M Zephyros Aparetias enim Zephyrus est in incipientes quidem ab Vrsa, terminantes autem ad eos, qui longe. His autem , qui ad Orientem , gyrant usque ad Apelioten. De ventis igitur, bc de ea, quae a principio. generatione ipsorum,& subis stantia,& de accidentibus passionibus,& communiter,& cit-ca unumquerique tot

nobis dicta

sint. Summa

542쪽

, Liber Secundus.

Summa Tertia De Terra metu.

caput Trimum. Ontia'virum de Terra motu opiniones tro,ac earum confutationes.

E Quassatione autem, & Motu terrae posthaec dicedum est,causa enim huius passionis contigua huic generi est. Sunt autem tradita usque ad praesens tempus tria, & a tribus. Anaxagoras enim Clazomenius, & prius Ana- 'quaximenes Milesius enunciauerunt, & his poste- Rrius Democritus Abdelites. Anaxagoras igitur -- eait aetherem natum ferri sursum incidentem au- ης tem in inferiora tertae & c5caua mouere ipsam. Dς οῦ Π quae enim sunt sursum, coniungi propter imbres: quoniam namra totam similiter esse laxam. tanquam existente hoc quidem sursum, hoc autem deorsum totius sphaerae. & sursum quidem hac existente parte , in qua habitamus, deorsum autem altera. Ad hane igitur causam nihil forte oportet dicere, tanquam valde simpliciter dictam. sursum enim&deorsum puta re sic se habere , ut non ad terra quidem undiq; ferantur grauitatem habentia corporum, sursum autem levia,& ignis,stultum est: praesertim videntes horizontem habitatae, quanta nos scimus, alterum semper fieti. nobis transsatis tanquam existente gibbosa, & sphaerica. Et dicere quidem quod propter magnitudinem in aere manet, quassari autem dicere percussam desubter sursum per totam. Adhuc autem nultu reddunt accidentium circa terrae motus. neq, enim regiones, neque tempora , quaecunque partici- Democri

pant hac passione. Democritus autem ait ter tu

543쪽

si M eteorologico rum

ram , plenam aqua existentem, & suscipientem multam aliam pluuialem aqua, ab hac moueri. amplior enim cum fit, quia non possunt suscipere cauitates, vim inserentem facere terraemotum , & cum exiccatur, dc trahit in vacua loca ex repletioribus , transiens inuadendo mouere. Mnaxme- Anaximenes autem ait irrigata terram, & exic- 1. catam rumpi, dc ab his ruptis verticibus incidentibus concuti. quamobrem & fieri terrae motus in siccitatibus iterum in pluuiosis. in siccitatibus enim, sicut dictum est exiccatam tum pi, dc ab aquis su perhu mectatam decidere.

Oportebat autε, hoc accedente, subuersam mutatis in locis,apparere terram. Adhuc autem,proin

ter quam causam circa quaedam loca saepe sit laec passio, nullo differetia excessu tali ab aliis

Atqui oportebat. Omnino autem sic existimanistibus necessarium est dicere minus semper teristae motus fieri,& tandem cessare aliquando concuti. quod enim constipatur, talem habet naturam . quare , si hoc impossibile est , palam quod

impossibile & hanc eue causam. caput Secundum. et a Terra motus geηeratione, Essentia. Locis, Temporib-.alii ue eivi a ridentibi .

sξd quoniam manifestum quod necessarium

Sc ab humido, & a sicco fieri exhalationem , sicut diximus in prioribus , necesse est his existentibus fieri terrae motus. Existit enim terra per se quidem sicca, propter imbres autem habens in seipsa humiditatem multam, ut& a Sole, & ab eo,qui in ipsa,igne incalescens, muli rus quidem e tra, multus quoque intra fiat spiritiu,

544쪽

Liber Secundus. .

tus. & hic aliquando, quidem. continuus extra fluit omnis, aliquando autem intro omnis, aliis quando autem re partitur. Si itaque hoc impossibile sit aliter habere, quod post hoc con*derandum Vtique erit , quale maxime moliauum erit corporum . necesse enim est ad plu-ximum natum ire ,& vehementissimum maxime tale esse. Vehementissimum igitur est ex necessitate quod citissime sertur. percutit enim maxime propter velocitatem. Ad plurimum autem natum .est pertransire , quod per omne ire maxime potest. tale autem est , quod subintilissimum. Quare siquidem spiritus natura i Iis est , maxime corporum spiritus motivus est. etenim ignis, quando cum spiritu fuerir, fit flamma, & sertur celeriter. Non igitur aqua. . neque terra causa Vtiquci erit motus , .sed spi ritus, cum intro sorte fluxerit , qui extra e

halat. Quaproptet fiunt tranquillitate plurimi , & maximi terrae motus. continua enim existens exhalatio sequi tui ut in pluribus impetum principi j. quare aut intro simul, aut existra fertur omnis: Quosdam autem fieri terrae motus & flatu existente nihil irrationabile. videmus enim aliquando simul plures flantes venisio2 , quorum , cum in terram seratur alter, erit flatu existente terrae motus. Minores autem hi magnitudine fiunt, propterea. quod diuisum est principium ,& causa ipsorum. Nine autem plur rimam nares,& maiores fiunt terrae motus .Qu, autem die, ais iapiin, circa meridiem, tranquillissimum est ut inpluu validi quaribus diei meridies sol enim cum maxime dominatur, dissoluit exhalationem in terram. do

minatur autem maxime circa meridiem. Et no

ctes etiam diebus tranquilliores sunt, propter

545쪽

s 2 6 Meteorologicorum

absentiam Solis. quare intro fit iterum fluxus, sicut recu Isus in contrarium cius , quae eΣtra fit, e fissionis. Et ad diluculum maxime .lunc enundi natus nati sunt incipere flare. Si igitus intro extiterit permutatum principium ipsorum , sicut Euripus, propter multitudinem, sortiorem lacit textae motum. Adhuc autem circa loca talia solii isimi fiunt terrae motuum, ubi mare stu-xibile est, aut regio laxa , & subantrosa. Quapropter, di circa Hellespotu, & circa Achaiam,di Sicilia,& Euboeam. circa haec enim loca vi. detur per angustum fuere sub terra mare. Qua. Dirinon. Propter di calidae balneae, que circa Aede plum, a tali causa factae sunt. circa autem dicta loca Arhia terrae motus fiunt maxime, propter angustiam. Eieilia. spiritus enim factus vehemens propter multi-Euιαa. tudinem maris, quod multum affertur. repelli. Balnea tur iterum in terram, qui natus erat effare ex edosin terra. Regionesque,quaecu nque laxa habet, quae subtus sunt Ioca multum suscipientes spiritum,

concutiuntur magis. Et vere autem & autumno

maxime,& in pluuiis,dc in siccitatibus fui propter eandem causa m. tempora enim haec maxime spiri uosa. aestas enim Δ hyems, haec quide propter gelu, illa autem piopter aestu facit immobilitate. haec enim valde frigida est, illa autem valde sicca. Et in siccitatibus quidem spiri- tuosui acr. hoc ipsum enim est siccitas, quando. amplior exhalatio sicca iacta fuerit, quam humida. In pluuiis autem, & eo quod amplior fiat

intus exhalatio, dc eo quod intercipiatur in angustioribus locis , Sc compellatus in minorem locum talis si gregatio, repletis concauitatibus terrae aqua , cum enim incceperit dominari, eo quod multa in paruum locum comprimatur, fortiter

546쪽

Liber Secundu S.

Artiter mouet fluens vetus, ec offendens. Osor. tet enim intelligere quod sicut in corpore nostio ec tremorum, bc pulsuum causa est spiritus, rui interciyitur virtus , sic dc in tetra spiritum milia facete. dc hunc quidem terra motuum, velut tremorem esse,illum autem, elut pulsum. Et sicut accidit saepe post mistione Sc per corpus enim fit velut tremor quidam , cum transfertur spiritus desoris intro simul totust talia fieri dccirca terram. Quoniam autem habeat spiritus virtutem, non solum ex iis, quae in aere fiunt,opoliet speculari hic enim propter magnitudianem exilii mabit utique aliquis talia posse facereὶ 1ed dc in corporibus animalium. Tesiones enim dc Conuulsiones , dc spiritus quidem sunt

motus an tum autem robur habent, ut multi simul tentantes vi tenere non possint dominari motui aegrotantium. Tale itaque oportet intelligere fieri dc in terra, ut comparetur ad paruum maius. Signa autem horum ad nostrum sensum facta sunt. Iam enim terrae motus in quibusdam locis factus , non prius desit, quam, cum eruperit in eum, qui est super terram , lo- sum, manifeste , tanquam procella , exierit, qui mouit, ventus et quale te circa Herculeam, eam ,quae In Ponto, nuper factum fuit, B: p: ius sic clea circa dc Sacram insulam. haec autem est una vocatarum Aeoli insularum. In hac enim intu- ο νώ νυμ-muit aliquid terrae, dc ascendit velut collis D - . moles cum sono, tandem autem rupta, exiuit spictius multus de fauillam, ec cinerem eleuauit, dc Liparaeotiam ciuitatem , existentem non longe , omnem incinerauit , dc ad quatadam in Italia ciuitatum venit, δέ nunc adhuc,

ubi exussiauit, mani sessu est etenim facti ignis

inter

547쪽

s28, Meteorologicorum

in terra hanc putandum est esse causam, eum decisus accensus fuerit , primo in parua dissecto aere. Coniectura autem est, quod fluant sub terram spiritust, & quod fit circa has insulas. csim enim ventus futurus est nare Auster, praesigni. ficat prius. sonant etenim loca, ex quibus fiunt exussiationes , propterea quod mare propellatur iam de longe , ab hoc autem , quod ex terra exussiatur, repellatur iterum intro, qua quidem superuenit mare , hacia Facit autem sonum sine quassatione propter amplitudinem locorum se Diandi tun enim in immensumin train ta propter paucitatem repulsi aeris ..Adhuc, fierisolem caliginosum,& obscuriorem sine nube,& ante matutinos terrae motus aliquando tranquillitatem.& frigus sorte, signum dictae cauta e st. Solem

enim caliginosum,& obscurum necessarium est esse, incipiente regredi in terram spiritu, dissol.

uente aerem , & disgregante. Et ad auroram , &ad. dilucula tranquillitatem, & frigus tranquillitatem enim necessarium est ut plurimum accidere , sicut dictum ess& prius , velar regressi

intro tacto spiritus:& magis, ante maiores terrae motus. non discerptum enim hoc quidem extra,hoc autem intra, sed,cum simul totum sertur, necessarium est valere magis. Frigus autem accidit , propterea quod exhalatio intro verti. tur , naturae calida existens secundum se . . Non videntur autem venti esse calidi, quia mouentaErem existentem plenum multo; & frigido v pore, sicut spiritus per os exumatim etenim hicae prope quidem est calidus , sicut& cum hiamus , sed propter paucitatem non similiter manifestus. delonge autem igidus, propter Causam eandem. cum ventiso Deficiente igitur in

terram.

548쪽

Liber Secundus. sas

terram tali virtute, colens propter humiditate vaporosus defluxus tacit frigus, in quibus accidit locus fieri hanc passionem. Eadem autem causa est&signi consueti aliquando fieri ante

terrae motus. aut enim per diem, aut parum post occasum,serenitate existente , nubecula tenuis

apparet porrecta,& Ionga, velut lineae longitu-clo, rectitudine exacta, spiritu marcescente propter transitum. Simile autem accidit & in mari circa littora. quando enim fluctuans exciderit. vehementer cratis , & distortae fiunt scissurae. quando autem tranquillitas fuerit, propterea quod parua sit segregatio, tenues sunt, & rectae. Quod igitur mare circa terram facit, hoc spiritus circa eam, quae est in aεre,caligine,ut quando fuerit sacta tranquillitas , omnino recta, Sctenuis derelinquatur nubecula, quae fit tanquam scissura aeris. Propter eandem autem causam dc circa eclipses Lunae aliquando accidit fieri terrae motum. Quando enim iam prope est inter

Iositio , & nondum quidem est omnitio deficies

umen,& calidum,quod a Sole,est ex aεre, iam. autem marce factu, tranquillitas fit,cotra translato spiritu in terram, qui facit terrae motu ante eclipses: fiunt enim & venti ante eclipses saepe, in principio quide noctis ante eclipses mediae noctis , in media autem nocte ante dilucu- Iares. Acci ditautem hoc, propterea quod marcescit calidum,quod a Luna est,cum prope iam. luerit facta latio, in quo facta erit eclipsis. re misso igitur, quo detinebatur aer, & quiescebat, iterum mouetur, & fit spiritus tardioris eclipsis

magis matutinus. Cum autem sortis factus fue-xit terrae motus , non mox, neque ad se me, ee,

. sat agitans, sed stimo quidem usque ad quadri. Arist. Meteorolog. L L

549쪽

sD Meteorologicorum

ginta dies agitat, posterius autem & ad unum,& ad duos annos dominatur secundum eadem Terr/ m ' loca causa autem magnitudinis quidem est rus mu i multitudo spiritus. εc locorum figurae, porροηνε Gyti μ' utique fluxetit. qua enim te pulsus fuerit, & non ' sacile pertranseat, de maxime concutit,dc intus retineri necessarium est in locorum angustiis,

velut aqua, non potens pertransire. QuaPropter, scut in corpore pulsus non repente cessant, ne

que cito, sed permotam marce facta passi'ne, sic & principium quo exhalatio facta fuit, ocimpetus spiritus, palam est quod non mox omnem consumpsit materiam , ex qua fecit ventum, quem Vocamus terrae motum. Quousque

igitur consumantur reliquiae horum, necesse est quassare debilius autem,& eo usq; , donec uti pminus sit exhalatum , quam vi possit mouere manifeste. Facit autem & sonos eos qui sub ter ra fiunt, spiritus, 3c eos, qui ante terrae motus. Et sine etiam terrae motibus iam alicubi facti' sunt sub terra. scut enim percu suis aer omnimodos emittit sonos sic & percutiens ipse . nihil enim differt. verberans enim omne simul &ipsum verberatur. Praevenit autem sonus minrum,quia subtiliorum partium est, & quia magis per omne penetrat sonus , quam spiritus.

Cum aurem minor fuerit, quam ut moueat ter

ram , propter subtilitatem , propterea quod fa- cile quidem venetrat, non potest mouere. quia autem offendit solidas moles.& concauas,le o mnimodas figuras, omni modos emittit sonos, Ti=ω muis Vs Videatur, Vt quidam dicunt, pro digia dicentes , mugire terram. Iam autem &- ' fluae eruperunt, sanis terrae motibus. Sed non propter hoc aqua causa est motus. sed si fuerit

550쪽

Liber secundus.

In superficie, aut de subter vim inferat spiritus,

tile mouens est:sicut fluctuum venti, sed non fluctus ventorum causae sunt. Quoniam Sc terram sic utique quis causam faceret passionis. euertitur enim quassata, quemadmodum aqua. emusio enim c uersio quaeda est. Sed haec ambo quidem causae,Vt materia : patiuntur enim sed non agut:spiritus autem, ut principium. Vbi autem simul cum terrae motu fluctus factus fuerit, causa , quando contrari j facti fuerint spiritus. Hoc autem fit,cum agitans terram spiritus, quod sera 'μ ςμm tertui ab alio spiritu mare repellere quidem om- mct nino non possit, propellens autem,& coarctans

In idem , congregauerit multum. tunc enim necessarium est, victo hoc spiritu, simul multum

pulsum a contrario spiritu erumpere , & facere diluuium .Fuit autem factum hoc & circa A Acta urchaiam . extra enim erat Auster, ibi autem Bo-rAE .

reas. tranquillitate autem facta,& fluente intro O dii cm.vεto,factus fuit & fluctus, & terrae motus simul.& magis, propterea quod mare non dabat persationem impetum facienti sub terra spiritui, sed obstipabat. vim enim inserendo inuicem, spiritus quidem terrae motum fecit, subfidentia

autem fluctus diluuium. Secundum partem autem terrae fiunt terrae motus,& saepe ad modi eum locum : venti autem non secudum partem. Secundum partem quidem , cum exhalationes,

quae secudum locum ipsarum, & vicinum conuenerint in unu sicut & siccitates diximus fieri, & pluuias secundum partem. & terrae motus quidem fiunt per hunc modum, venti autem non. Quae enim in terra sunt principium habet,

ut ad unum omnes concitentur. Sol autem nons militer potest,quae autem sunt suspensae magis L L a

SEARCH

MENU NAVIGATION