장음표시 사용
12쪽
LECTOREM non Elonensem perpaucis
moraturus sum, dum Certiorem faciam, quale in manus accipit opustulum. Proprium est Eloatis Institutum, ut singulis Septimanis Thes a Magistro proposita, quicunque Carmen optimum condiderit, Praepositum adeat. Ludendi venia, in gratiam Ipsius, universae Scholia impetrata, redit ad suos ovans Iuvenis, Olympico victori nihil invidens. Summus hic apud nostros Honos nobile, si quod aliud, certamen eXCitat, & a r- rima quisque aemulatione contendit, ut Palmam Caeteris praeripiat. Itaque videas per Campos sitos alium propter Thamesis ripas amoenas reptantem, alium sub Ulmo patula porrectum, alium Scamno insidentem, Versus secum meditari; tum m ime Cupatos, cum Viator inscius, per pontem vicinum transiens, maxime otiari autumet. Quando igitur Musae quisque suae litaverit, ad angustum se penetrale confert, Chartis mandaturus, quiC-
quid excogitaverit, vel Horatium, vel Viet Ilum, vel Ovidium, vel quemlibet denique Principum
13쪽
Principum Poetarum, prout Res suaserat, imitatus ; interdum etiam suo Ipsius ingenio audacter obsecutus, nec prorsus infeliciter sine
Ex his igitur Puerorum prolusiombus, quae per manus traditae non infideli cura conservantur, delectum habes fasciculum: qui si fortε nasutiori alicui minus arriserit, Puerorum esse velim reputet, quo veniam faciliorem Concedat ; sin autem candido Lectori nonnihil voluptatis hinc aCcreverit, eo nomine etiam augebitur. Et sane, si Artis eximiae Reliquias, utcunque mutilatas, libentissime contemplatur callidus Ueterum judex; quidni haec Surgentis ingenii Specimina sine taedio percurrasynon oblitus, scripsime olim RANAs puerum
Si vero sint, quod equidem magis suspicor, qui sibi vix persuaserint, haec esse Puerorum; Certo sciant, Puerorum esse in primo Tomo omnia. In Secundo insuper reperies duo longiora, Feriarum scilicet hybernarum pensa ;necnon alia quaedam, quae primis annis Cantabrigiae scripta fuerunt, Iuvenes minime degenerasse confirmantia. Nihil tamen omnino irrepsiste, quod non sit Elonensium, fide opti
14쪽
Haec breviter praefatus sum, mihi satis habiturus, si qui hinc oblectamenti aliquid ceperint, vel Negotiorum taedio, vel studiis severioribus, desessi; si Minorum Scholarum pueris Exemplar non inutile proposuerim, imprimis vero, si nihil probri hinc ex inscitia mea obvenerit Almae Matri Elonae; cujus meminimum esse filium pluris facio, quam si
Fortunae fuissem. Vale, Lector φιλομωαι, frontem CXplica, atque ut his melius fruare, in mentem tibi inter legendum subinde revoca AEtatem istam Auream, quando inter Condiscipulos
Vita, pari studio, paribusque exercita ludis, Jungeret utiliter Seria, mixta Jocis :
Nescia cum Sceleris, cum Curae nescia, raptim Deflueret, certa queque notata, Dies.
16쪽
18쪽
Charies Cotteret, Esq; Richard Crosis, Esq; Francis Child, Esq; Richard Capper, Esq;