Pet. Dan. Huetii, et Cl. Fr. Fraguerii Carmina

발행: 1729년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

THEOPHILUS HO GERSIUs

Lectori benevolo S

Q Uum abhinc decennium discederem Caia

domo ubi aliquot menses in Bocharti, Grentemenilii, Huetii, aliorumque maximorum , quibus haec urbs prae reliquis Galliae civitati bus abundat, ingeniorum contubernio jucundis. sme traduxeram) Huetius mecum communica. vit sua aliquot Poematia. Sed longinquo deinde in diversas regiones itinere instituto . dia haec inter alias Ichedas abscondita jacuerunt. Nunc autem scrinia mea perscrutanti clim sese iterum obtulissent , occasionem idoneam me nactum esse existimans illo veluti fastigio hoe nostrum opusculum, seu potius hos disturbat' parietes exornandi , simul publicare constitui. Quod consilium ubi Glonovio nostro aperuis Lem , ille, pro suo rem literariam juvandi in. comparabili studio, elegans ejusdem de itinere suo Suecico ineditum carmen mecum commuis nicavit. Quod pariter vulgasse cum bona clatissimi Huetii venia me spero. Te autem doctissimi viri, tumque aliis politissimis libris , tum Origenis operibus nuper in lucem emissis rex universum orbem literatum celeberrimi , has etiam poeticas curas inspexissE, non, puto, pinnitebit. Vale. & studiis nostris Due.

22쪽

jOANNES GEORGIUS

S. D.

CArmina viri summi, Petri Danielis

Hiietii , Antistitis Abrincensis , cum bona quadam fortuna invenissem apud extorrem Galliae , non potui non , Lector tecum communicare; quod haut invitis Musis, & secunda tua, si Musarum deliciis caperis , voluntate me fecisse puto Viri excellentis exquisita diffusaque per omnes divinas humanasque disciplinas doctrina , tot aeternis ingenii monumςntia orbi terrarum testata, nemini, nisi omnis humanitatis ignaro , potest esse obscura. His dotibus sciebam non deesse versuum Graecorum Latinorumque scite pangen d rum facultatem. Nam non pauca viri itulustiis carmina Videram dudum, quae pro veteri Iriginta sexς annorum amicitia mi ,

23쪽

hi miserat subinde, valde cum mihi, tum aliis, qui de his recte poterant existimare, probata. Inde illam de herba Serica, quam Thee appellant, elegiam ante annos alia quot in Galliis editam , hic jusseram dentio typis mandari, cuin omnes, qui legerant apud me, illius describendae cupiditate tenerentur, singulari eius suavitate &elegantia commoti. Cum autem in plura nuperius, quae antea non Videram, eaque

cultissima Huetii poematia incidissem, valde laetabar. In primis assciebat me mirifice lectio illius idyllii , quod de morbo,

quem in aetatis flore contraxerat gravissimum , deque illius remediis scripserat. Memoriam enim mihi refricabat jucum dissimam illius temporis, quo id mihi ad ἰlescenti V. CL. Alexander Morus , quem tum Amsterodami humaniores literas d centem officii caussa saepe salutabam , in. Museo suo recitabat , cum magna ingenii auistoris admiratione, quo neminem se licius genium Lucretiani styli, ad euius imitationem erat conformatum hoc Hyllium , essinxisse praedicabat, cum nonnulli docti homines nullo successu ad tentandum talis poematis genus vires ingenii fuissent periclitati. Itaque , viso hoc totiavisorum mihi antelia carminum th

24쪽

as J. G. GRAEVI Us

sauro, temperare mihi non potui, quin exclamarem, Ela commune sit, quodcunque est lucrit NeC in ejus consortium me sunt dedignati admittere, qua sunt humanitate, in quorum erat custodia. Votorum compos petii quoque potestatem poemata haec publicandi, ne videremur aliis invi dere , quam nos ex iis capiebamus , voluptatem. Cum & haec mihi venia data esset, nolui has eruditionis poeticae lautitias , multo venustatis sale perspersas , tibi, Lector, diu debere: ne cum ipse parens horum pulcherrimorum foetuum, qui nunc totus est in graviorum studiorum tractatione , videretur illos negligere , ac nolle tollere, perirent. Vale : his fruere :& mecum opta , ut ceterorum quoque

carminum inediturum pG iaris, quae pangere solitus olim est Huetius, quaeque i ritare apud ejus amicos testes habeo locupleti ismos, qui aiunt plura se aliquando vidime, quam hic collecta habentur, apud virum celeberrimum , & mihi, cum in vivis esset , amicissimum Stephanum Lanecnon apud virum amplissimum D, Tot-Ferrare, Senatorςm Rhotomagenstsem. Iterum vale.

Haec praefixeram editioni horum poemarum, cum pIimum gnte sex annos tu

25쪽

tem viderent. ino applausu excepta De ritu, inde licet intelligas , quod milia in tabernis inveniant ut exempla, quamvis a non paucis desiderarenitur. Novam itaque cum adornaret Typographus editionem, petiit iit, si quid illi augendae & ornandae in mundo esset, secum communicarem. Miserat ad me anno superiore vir & amucus ille magnus , illustrissimus Huetius, duas eclogas nuperius a se conditas, qua cum altera Iris inscribitur, altera Magnes. Nihil iis ingeniosius, cultius , & ornatius fingi potest, ut nec elegantia, nec Venus tale ulli carminum cedant, quae in aetate florida pangere solitus est, sintque docuis mento inexhaustum esse illum amoenitatum, leporem, politiorisque do strinae fontem , qui inundavit ejus ingenium , ut nee in hac aetate gravi exaruerit. Has eclogas non sine magna delechatione legent in hoc volomine , qui isatelligentes sunt harum cupediarum Μusicarum existimatores.

Quicquid antem hic emendatKm , & in meliorem ordinem digestum vides, id debes curae & operae V. CL. & amicissimi Paulli Bauldrii. Adieci calci poematum notas Huctii in Anthologiam , quas ante duodecim admodum annos meae fidei commiserat, ut subnecterentur Anthologiae

26쪽

ar eris

CARMINA

Hiis puella, ct inmus Pastor, ob violatam fidem

quam ista Baraho juraverat, in arbores cognomines mutantur.

AUDIUM SALMASIUM. '

T nos infaustum Vitis referamus

amorem, AQuoque modo juvenem dum caeca amplectitur Ulmum, FOimosum torta mutaverit arbore Pectus.

C iiij AD CL

27쪽

Atm, Me leves scriptis escistelis An os

Dogmata seu torvo reseras dictata Cleanthi

Porticibus quondam pictis, seu quo ordine quor

dam Constiterit patriis acer Romanus in armis, Claudi, noster amor, tenues ne despice lusis. Tempus erit cum nos, adsit modo faustus Apollo , Jam pastoralis spernentes carmina Muta, Rite suum Divis olim dicemus honorem, Et Divum genus Heroas tollemus ad astra. Tum quoque, Salmati, nostro celebra re canin , si modo non refugis, mistusque videberis illis. Dum summo quondam Parnassi e vertice Bacchus Prospicit, atque oculis late circum omnia lustrat Plinima floriseris exuirat Oreas in arvis, 'Et simul implicitis manibus per gramina festas Exercet choreas 3 quas inter candida Vitis Emicat, egregio tantus decor insidet ori. Hanc Deus ut vidit, Vcnis ut concipit ignem , Et molli nitidos infigit pectore vultus. C tinuo specula praeceps erumpit ab alta , Et placido primum Nympham sermone salutae. Inde etiam ossiciis permulcens omnibus ambit. Nec Dea dedignata Deum est : mox victa dolosa

Obsequiis roseas ardentem exceIiit in ulnas. Scilicet ex illo paribus conjunxit amantes.Unus amor nodis, una arcto copula nex

28쪽

Interea longum nigros carpebat ad Indos Bacchus iter, caedesque viris ac vincla parabat. Protinus attonita turbatam mente puellam Tristis adit, moestis & fetibus ora rigantem. Jamque Vale, mea Vitis, ait ; me jussa Tonantis tera nunc cogunt invitum quaerere regna. Adjuro pice torrentes & siilsiue ripas Non alias tantum me suscepisse dolorem. Finibus at postquam me fatum extruserit istis . Seu veterem versas arguto pollice fusum, Seu clamore premis timidos ad retia damas, Seu levibus comitum saltas immissa choreis, vive memor nostri ; non unquam oblivia vultua Ulla tuo possint e pectore tollere nostros.

Dixit, & averse torsit vestigia Dessit. Illa quidem, ut perhibent, curis ingentibus aegra Fugi:, & in sylvis sese Dea condidit altis , Multa gemens, magnoque animum labefacta dolore IDum precibus vanis Superos coelumque fatigat.

Λtque sui frustra reditum sibi poscit amantis. Aurea jamque suum bis Luna impleverat orbem rIlla per umbroses saltus, scopulosque senantes , Errabat demens animi, lymphataque Bacchum, Absentem Bacchum repetita voce vocabat IIpsa cavis Bacchum referebat vallibus Echar

29쪽

Cum gemitum & Nymphae vocem procul audite

Ulinus sFlorea dum lentus pecudes per gramina pascit, Inter pastores longe pulcherrimus Ulmus. Audiit , atque illuc siispensis gressibus ivit, Flebilis unde dabat se vox, tristcsque querelae. Atque is, dum frondes inter prospectat opacas , Incerto moestam vidit sub lumine Vitem, Et procul obscura vultus agnovit in umbra, Fletibus himentes vultus, lacrymisque decoris.' 'Ille quidem fletus Nymphae miseratur acerbos, Ne non & Nymphae vultus miratur & ora. Haud mora de latebris audax se proripit Ulmus Turbamque dedit se coram Vite videndum. Mox prior hic, Quae te Iacrymantem incommoda tangunt, o Dea, quis niagris cogit te condere sylvis 'Namque Dea es, si quid divino creditur ori. Haec Ulmus : Vitis contra sic rettulit Ulmo , Nam secreta, puer, quis te loca quaerere jussit, Furtivam ut nostris praeberes luetibus aurem Quod petis, haud promptum cst longum narrare

Iaborem. Sic ait, atque alios agitabat mente receptus,

Cum tali juvenis dubiam strinone repressit ro utinam tantos possim lenire dolores Hic ego dum pasco simas Per rura capellas ν

30쪽

CARMINA

Auditur luco gemitus lacrymabilis imo; Milicet accurri. At si quidquam opis indiga nostrae eis

Nusquam abero, non me ossiciis superaverit ester. Sed nunc in sylvis vitam quid transgis atris, More ferae nostris potius saccedito te Est , Et sint nostia quidem tecta huic contermina sylvae Hic varia instructas onerabunt fercula mensas: iEt noster date si qua valet solatia cantus, te tibi blanda modulabor arundine carmen , Quale sub Arcadio cantat Pan ipse Lycaeo.

His permulsi animi, & sensim de pectore cessit vippe dolor, nec jam Φlvae placuere silentes, . Iamque petit sibi formose selamen ab Ulmo. Bacchum amat illa quidem, sed & Ulmum diligisi illa. Et dum Bacchus abest, praesentem diligit Ulmunti Quid plura λ absentem paulatim abolere Lyaeum.

Incipit, atque novo Uitis consumitur igne. Saepe illam, Bacchi cum sorte recursat imago, Mutavisse fidem. pudet ,& nil tale merentem . .

Deseruisse Deum, pecorique arsisse magistrum GSaepe siti vultus si sorte aspexerit Ulmi,

Tum fortunatam tali se credit amante. Ipse etiam similes traxit per viseera flamnas cUlmus, & in liti stimulos persensit amoris Felix Ulme nimis , Vitem dum diligis ,

Respondet curis, & amorem era quat amore. ' , α

SEARCH

MENU NAVIGATION