Pet. Dan. Huetii, et Cl. Fr. Fraguerii Carmina

발행: 1729년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Quin ignes superare dedit, prunasque rubentes Proterere, atque acres calcare impune favillas, Et selita ex ipsis alimenta capellere flammis. sie sua Vulcanus Salamandram in jura recepit.

MIMUS,

SIVE

Mimus Protei filius, ad omnem imirandi omnia ingendique artem a patre institutus, dum Vulcani habitum ridicula exprimit , 'ab eodem vertitur is

A PMARIAM ELISABETHAM

ROLCACHOARTIAM CASTRISIAM

Π Lecte oculos, flecte huc facilem , CGhrisia ,

mentem,

Et mirare leves rerum per inane figuras, In quibus ipsa tuos possis agnoscere vultus, Fialgentesque oculos, &amoenae frontis honores. Mox tamen antiqui repetes dictata Platonis,

72쪽

Letaeas latet speetaberis heroinas. Te sibi Allienais, rogali sede relicta, Adjungat comitem, & motum velit esse magistiam.

At nunc laeta animis graviores eXue curra ,

Floreat inque tuis Phoebea haec laurea sertis. Pallentes inter scopulos , prope littoris oram νGram neosque toros, primis adoleverat anniS, spes generis minus, quem partu enixa beato

Edidit Emathiis Psainathe rmosa sub antris. Hunc pater eductium Proteus in vallibus Osta Erudiit, vitaeque dedit praecepta, sitisque Moribus instructum, faciem & mutabile corpis

In varias rerum docuit convertere formas.

Nam mod3 frondentes stirsum jubet arboris altae Ramm induere, & radices figere terrae, Et modo in aequoreum ripis durescere saxum. Nunc in spumantem re lutus defluit undam, Aut abit in rapidae sinuosa volumina flammae. Praeterea quaecunque oculis sese obvia ferrent, . Horum constates in se transferre figuras Instituit, variosque situs, motusque , coloresque. Et quae signa dedit rebus natura notandis. Si quis erat terram proscindere visus arator, Ibat aratori similis : si rure capellas Pastor agens naedio fuerat conspectus in arvo. Visus & ille suas campis agitare capellas. Advena prodierat Per eas iter ecce viator,

73쪽

Ille viatorem contra simulabat euntem.

Roscida mala legens, juvenili cortiore virgis Seque, suosque oculos mirata aspexit in illo. Dcnique sems er is est alte vixque est suus unquam Quosque gerit vultus alieno ducit ab ore. Interca Thetin super aequorIs undas Vexit ad AEaciden fraenatus Pelea Delphin. Quam Phorci chorus , & Nymphae comitantus

Tritonis re nat ridenti buccina ponto. Peliacis hilares Di convenere sub umbris, Qui coelum terrasque tenent, quique humida reg7 F ornice sub medio , parte acclinatus equina , Hospitibus tantis praebet rorantia Chiron Pocula. Bacchus adest, cyathisque capacibus urgex Divos multa rogans, nec Di sprevere rogantem Ast hinc Castiliis redimitae tempora ramis Dccurrere sacro Pindi de vertice Musae. Plectra movet Clio, digitisque micantibus erras Argutae per fila lyrae ; nec tibia cessat Euterpes : praeit ad numeros intonsus Apollo, Indicitque modos : imo de flumine Peneus Attollit glaucis canentia fiondibus ora. Laurigero felix Hymenarus perstrepit Ossa , Et iThctin Oetaei celebrant Nereida saltus.'l lo cantu excitae 4nuscosis sedibus ultro Exiluere Deae ; Diviimque haesere lacertis ,

74쪽

CARMINA.

'ri latus in seciles egerunt molle choreas. Parte alia bipedum curru subvectus equorum Advenit vitreo pelagi de gurgite Proteus,

Dum vacat, atque suae phocarum examina curx Credita Carpathus somnus tenet altus areniS.

Adsuit & Protei sebolas carissima Mimus,' Cui inimum tunc est concessum visere sanctos Coelicolum coetus : facies notat ille Deorum , Augustosque habitus , flagrantia si1spicit ora Caesariemque Jovis, Iunonique aurca sceptra ς Intonsos Phoebi crines, humerisque sonantem ' Miratur pharetram, miratur tela Dianae, Palladis & torva splendescens AEgide pectus , Nexaque Mercurii levibus talaria plantis. Protinus hic sblitas animo conversus ad artes , Exprimere incessiis Divum, nutusque Deorum Audet, & objectas imitando essingere formas; Grataque coelesti praebet spectacula turbae. Nunc juvat aut Martis vultus simulare minaces , Incertosque pedes madefacti nectare Bacchi, Quassatamve manu fiuiatae Palladis hastam. Ecce autem Sicula sese referebat ab AElna Mulciber, obscura faciem fuligine tinctus. Horrebat caput impexum squallente favilla, Imparibusque pedes per littora motibus ibant. Hunc ubi Peliaco vidit de vertice Mimus , Nec mora fallaci mentitur corpore Divum,

75쪽

Atra cutis circum nodosos vestiit artus,

Contractam illuvies foedavit serdida frontem ,

Traxerunt alternantes vestigia gressus. Haud circumsus e risum tenuere coronae:

Riisunt Superi, tisit Noreia turba, Thessalicis risit campis effusi juventus. Ilicet ultrici Vulcanus concitus ira, Respiciens torvo tremefactum lumine Mimum, Time ait, o turpes inter, puer, edite phocaS, Vile retrimentum pelagi, alga vilior ipsa , Time jocis audes Superos violare protcrvis 'Ergo ego legitimo proles Iunonia partu Natus , & ignifera doctus flammantia dextra Cudere tela Iovi, per te ludibria Divis Praebeam, & in toto fiam nova fabula coelo Haud impune quidem : versato corpore suetu&Sumere tot Icrum species, nunc exue formam

Protinus ipse tuam ; nunc humani decus orisAbjiciens speculi faciem mendacis habeto. I modo, & efiigies visas simulator adumbra. Dixerat, & mox verba Dei res ipsi secuta est ;Fit speculum Mimus, vivacis spiritus aurae

Evolat, extincto cesierunt pectore sensus. Nec mihus interea priscas reminiscitur artes , iportuna manet cunctis natura figuris: Mirantes spectantum oculos deludere falsis Gaudet in sinibus, simulacraque vana reserre.

76쪽

Melissam, qua yovi data nutrix a Cybele fuerat , legendis fribus intentam aggreditur Titanis filius Crabro. Illa iuvenem telo confodit, ct pudieitiam ruetur. Titan, Saturni ope, filii mortem uisurus , Melissam ad poenas reposcit. Saturnas Nympham in

sem mutat.

REGNERUM MARE SIUM.

NAscitur ecce mihi decimus labor, & gravis ille

Altisono campani artis de culmine clangor Dat signum, dulcesque vetat producere somnos. Tu jucunda meae vitae comes, hanc quoque parteri Aspice, Musa, tuique aspirans aura favoris Det mihi florilegae casus memorare Melissae a Cui nivei mores, & labis nescia virtus , Curaque coelestis cogendi in mella liquoris, Nobile per gentes peperere in secula nomen. Ergo Maenalios mihi nunc, Dea, sussice cantus a

Queis meus attentas SERAPHINUs commodet aures bExcitus nostro si carmine reddere carmen Forte velit, tenuesque modos superare canendo:

77쪽

Unde negata meis accedens fama libellis Iliter honoratos tribuat discumbere Vates, Et mea mansuris signctui gloria fastis. Naetentes Crbele fctus , & ab ubere raptos , Non s mel immiti depastos viderat ore saturni, & sevis contritos dentibus artus :. Viderat, & vanis impletrat questibus auras. Jamque novi instabant felicia tempora partus , Et prope erat fatis promistus Iuppiter orbi, Cian sic alloquitur fidam Dea magna Melissam ro mihi prae cunctis virgo acccptissima Nymphis , Si to rerum unquam tetigit cura bulla mearum , Si tibi dulce mei quicquam fuit , en age, qliantuam Consiliis atque arte vales, nunc confer in usus. Scis tolerata mihi longos fastidia menses, Dum pondus clam gesto utcri:praevertere certum est Tristes Saturni insidias, lapidemqtie vorandum objicere, atque tuae fidei commirtere verum Coniugii nostro cretum de sanguine pignus. Dictaeo sub monte memor raptim occule tanti Spem generis, cultuque fovens hoc nectare pasee, Quod tua sollicita parat arte industria selers, Exceptum succis florum & rorantibus astris. At mala ne sorsin vis ingruat, abdita tecum Tela gere, & subitas ulciscere clispide fraudes. Quod si vel numero venientum, aut robore pulsa Cesseris, arguto litui clangore propinquam

78쪽

Curetum gentem, nostrum queis numen amicum,

. Accerse, assiduisque premens clamoribus inta. Non manibus delit lituus, non martia cuspis. Sic fatur Cybele ; nec longum tempus, & atris Umbriferi montis furtim proteista latebris, Vitales coeli regem est enixa sub auras. 'Nec mora jussa Deae studiosa Melisia capessit, . Nascentemque Jovem candentibus excipit ulnis.

Atque cavo cornu, teloque accincta latente,

Mollia secreto cunabula sternit in antro. Tum quoties nitido splendescit Lucifer ortu, Illa vigil croceis halantes floribus hortos, Gemmantenque thymo saltus, & amoena peragro Pascua, noctiuno stillantes aethere guttas Decutiens foliis : tum lectas vase reconde

Divina demum medicatas temperat arte.

Hinc suaves primum mellis fluxere liquores, Deliciae rerum, quod ab inventrice Melissa Nomen habet: tacitis sylvarum Nympha sub umbris Unde Jovi primas nascenti praebuit escas. Saepe etiam sacrae lauta inter fercula mensae Hyblaei Cybelen oblectavere saporeS.

Versim dum studio florum prolecta vagatur Prata per, & riguas valles Gortynia Virgo, Conspicit errantem Crabro, Titania proles , Titanem referens animo , vitiisque parentem. Ferrea frons hominis, durum os, mens nescia recta s

79쪽

Atque giganteae procero in corpore Vires. Ille volutabris recubantem pervigil altis Excepturus Mirum, jaculoque instruetus acuto Exesa aerii montis sub rupe latebat, Ilicibus tectus circum , & nigrantibus ulmis , Cui coram obscura venit Obvia valle Melissa. Huic simul impuro consiaeeta est lumine virgo , Ilicet insani stimulis correptus amoris, Incautam aggreditur, spoliis cum veris onusta Virgato fores exportaret calathisco, Clarisono celebrans Cybeles praeconia cantu. Haec hominis tetram faciem aversata repugnat: Et fugeret, s non vaeano percitus oestro Apprensam valido retineret robore Titan.

Quid lacrymae,quid vota juvantὶ cum barbarus hostis urgeat insurgens, & vis infesta pudori. Clamanti quis praestet opem p loca sela, nec ullis Exculta hospitiis. Ergo quod restat in arcus

Auxilium rebus, videt a virtute petendum.

Continuo tectiun quod veste hastile gerebat, Arripit impatiens, animosique impia dextra

Pectora Crabronis repetito transfodit ictu. Concidit exanimis media resepinus arena. Quae simul in Cretae Ionginquos nuncia fines Fama tulit, celsa Titan pater advolat Ida; Et nati gemino mactatum vulnere corpus

Aspiciens, nigroque fluentia pectora tabo,

80쪽

Dat gemitus , totique facit convitia coelo. Parte alia nigris fraterno in funere sylvis ' Praecipites veniunt icrrae omniparentis alumni Instendent acti furiis, caedisque MelissesnAuctorem raptis cupiant discapere membris, Corpus & in medios diyulsium spargere campos. At pater infesto diversa in pectore Titan Vetiat consilia, atque audacis facta puellae Pandere germano , rerdin tum sceptra tenenti. Saturno statuit, scelerisque Peposcere poenas. , Ergo adit ad regem, se quitur Titania pubes Frigora populea captans Saturnus in umbra, Conjugis iri iguis tum forte sedebat in hortis. Juxta aderat regina comes, quam pone Melis Ad voces dominae stabat nutusque parata. Terrigenae ardentes animis, temerariaque ausi, Atria sacra Deae Cybeles atque intima septa Ιirumpunt: praeit ipse ferox ad crimina Titan. Tune, ait, erepto sceptri regalis honore,

Nostram etiam tentas, Saturne, eXscindere prolema.

Dumque tuae sevis haec unguentaria jussis Con ugis obsequitur, nostros impune penates, Et claram effuse viduabit sanguine gentem ZNon ita: vel meritas virgo luet improba poenas , Titanum aut justos mox experiere furores. Talibus arserunt reginae pectora dictis ,

Ita onsumque homini non molle reseire parabat,

SEARCH

MENU NAVIGATION